Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Nicolaus I (1716.03.01)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Empfänger | Bernoulli, Nicolaus I, 1687-1759 |
Ort | Zürich |
Datum | 1716.03.01 |
Briefwechsel | Bernoulli, Nicolaus I (1687-1759) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 25:Nr.17 |
Fussnote |
Viro Celeberrimo, Amico Honoratissimo
D. Nicolao Bernoullio
S. P. D.
Johannes Scheuchzerus.
Responsum ad ultimas Tuas gratissimas,[1] quibuscum Wallisij Mechanicam[2] misisti, hucusque distuleram, nulla alia ratione, quam quod crediderim me Volumen istud praesentibus rursus esse transmissurum; sed is est hujus Libri cum hodierna philosophandi Methodo nexus, ut eodem adhucdum vel maxume indigeam, utor igitur ea libertate quam ipsemet dedisti. Interim video non tam tua quam mea esse, quae tua sunt; quae omnia gratus equidem agnosco, doleo quod, quae mea sunt, Tua esse non mereantur, exceptis forsitan solo animo meo et sinceritate, quibus et tu pro nutu uteris. Interea Lentus, quantum per tempus licet, progredior in Divino Matheseos studio, ejusque, quod disco, etiam alijs hujus rei amatoribus copiam facio, intermiscere tamen apud nos etiam Praxin oportet, ut homines sensualibus magis studentes, per hasce quasi praestigias ab opificio ad ipsam scientiam tanto meliori cum successu abripi queant, quantum etiam possum (possum enim haud multum ut nosti) omnia applico Physicae, et phaenomenis occurrentibus, ut discant nullam sane sine Mathesi dari physicam, quae scientia dici mereatur. Si desint vires tamen est laudanda voluntas.[3] Quantum proficere vides si non Tuis libris, sed tuo etiam cerebro, tua scientia uti possem. Si quid interim occurret in quo Te ductore et hodoego[4] opus habiturus sim, nullus dubita frequens foribus Tuis adstabo conviva.
Quae ad D. Patruum Tuum[5] de viso apud nos in coelo phaenomeno, quod d. 23. febr. ab hora 10. ad 11.am vespertinam apparuit, scripsi,[6] apud ipsum si lubet legere poteris.
Interim proficiscetur, ut spero ad nos D. Patrui filius,[7] fac quaeso ut eum comiteris, moraberis nobiscum per aliquot dies ceu cum Amicis. Pudeat Te, vidisse alienas longeque dissitas Terras, et nunquam vidisse Tigurum, celebrem pagi nostri Metropolim,[8] videbis ingens Parisios inter, et Tigurum discrimen: non tamen tam Tigurinorum eris quam noster, aliquantis persaepe et seriora negotia seponere, et laetitiae studere fas est. Eximia igitur Te brevi videndi spe nutritus, manum de Tabula, Vale et me Amare perge
dabam raptim Tiguri a. d. l. Mart. MDCCXVI.
Fussnoten
- ↑ Nicolaus I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1716.02.12.
- ↑ Wallis, John, Mechanica sive De Motu, Tractatus geometricus, 3 vols, Londini (W. Godbid) 1670-1671.
- ↑ "Ut desint vires tamen est laudanda voluntas." (Ovid, Ponto III, IV, 79).
- ↑ "hodoegus" = Weggefährte.
- ↑ Johann I Bernoulli (1667-1748).
- ↑ Über diese Himmelserscheinung über dem Irchel, einem Höhenzug im Kanton Zürich, hatte Johannes Scheuchzer mit Johann I Bernoulli korrespondiert. Vgl. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1716.02.26 und Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1716.03.01.
- ↑ Nicolaus II Bernoulli (1695-1726).
- ↑ Offenbar hat Nicolaus I Bernoulli vor 1716 nie Zürich besucht.
Zurück zur gesamten Korrespondenz