Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1716.03.01)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1716.03.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 82*
Fussnote Schema zur Meteor-Erscheinung



File icon.gif Viro Celeberrimo Excellentiss.o Fautori

Honoratissimo

D.o Iohanni Bernoullio

S. P. D.

Johannes Scheuchzerus.

Anxius non minus quam attentus expectaveram a Mejero meo Literas, audieram enim omnem cum Rhaetis negotiationem, uti et nostra, in fumum esse abituram, eam revera faciem res prae se ferebat, sed jam meliorem nacta ad umbilicum brevi perducetur. Accepi nupero die Iovis a Mejero literas,[1] quae sequentia continent. Mon frere Cadet partira en peu de Semaines pour Bergame, si M.r Bernoulli veut faire le voyage avec luy, il luy faira honneur et plaisir, et il gagnera quelques journées sur la Contumace. Occasionem hanc arriperem ego; Cogitaveram in eadem, quae ipsemet tu, media, cogitationes autem nostras ad ipsum collimasse scopum monstrat effectus; Filium igitur Tuum[2] Tigurum mitte, si possibile est cum ipso Tabellario, eumque et curae et fidei nostrae committe, expectabit ipse apud nos usquedum discessus sui adsit momentum, tuncque una cum Tabellario nostro Curiensi Rhaetos, et hinc Italiam petet; Bergamum postquam attigerit, occasionem nanciscetur procurante Mejeri fratre, et tuto et jucunde Venetias proficiscendi;[3] Tuto etiam per Alpes iret, sed solus multum taedij, et multa pateretur incommoda, quae omnia sodalitij dulcedine diluuntur. Itaque filium proxime Tuum lares nostri expectant, commorabitur nobiscum ut filius Tuus, ac proin familiariter habebitur, et nisi recta apud nos divertat, eum Tiguri videre non cupio.

File icon.gif Accepi sane Wallisij Mechanicam[4] mihi multis modis utilem, praecipue cum ad hodiernam philosophandi Methodum plurimum faciat, imo tantum inveni, ut remittere hoc opus hactenus non potuerim, utar itaque ea, quam Agnatus Tuus[5] mihi dedit libertate. Omnia mihi sordescunt studia, sola Mathematica arrident, utpote quae unice certitudinis fundamento nituntur, foetet quod supposititijs impositum principijs, levi intuitu evanescit, illud solamen unicum inter negotia Bibliothecariatus mei, onerosi sane sed minime lucrativi officij.[6]

Lente admodum procedit Negotium Reformationis Scholae,[7] renituntur ij, quibus perinde nauseat eruditio, quam labor in educandi studio: acerrime hodie disputabitur de Usu Logicae in Collegio humanitatis, cui undecim hebdomadatim impenduntur horae, cujusnam autem usus sit pernicies illa studiorum (loquor de Logica illa Scholastica, quae doceri apud nos consuevit) nescio ego sane. His peractis fulguribus micare coelum Canonicale incipiet, cum procedetur ad Reformationem collegij Publici, et Auditoriorum separationem, res tam invisae apud nos quam vel Basiliscus, vel monstrum quodvis aliud simile: Circa quem Cardinem Reformatio Gymnasij vestri vortatur nosse aveo, cum hac ratione potius, quam Civium consilijs ad saniora consilia forsitan nostrates percieri possint.[8]

Perculit animum incolarum Pagi Tigurini nuperrime, phaenomenon curiosum satis ex incendio natum, cujus adumbrationem heic adijcere nullus dubitavi; Schema hoc repraesentat phaenomeni faciem eam quae Eglisoviae[9] visa fuit.[10] En rei Historiam. File icon.gif Die 23. Febr. ab hora 10.a usque ad 11.am Vespertinam, Eglisoviae oppidi incolis Mons dictus Irchel[11] flammis coruscare quin et comburi coelitus veluti demisso igne visus est, Summitati mediae ignis hujus Horizonti perpendiculariter[12] inhaerebat trabs flammea seu ignita, prout ex ipso Schemate clarum: Visum et Tiguri idem phaenomenon a vigilibus, qui incendium primo, ut revera erat, suspicabantur, mox autem portentum tremendi alicujus eventus praenuntium credebant; quidam in agro Tigurino trabem ignitam solum animadvertebant; audivi ministrum quendam verbi Divini, qui sibi imaginabatur se videre effigiem domus incensae, per cujus caminum flamma furens in altum assurgeret, quod in idem omne recurrit; quidam sibi quendam hoc phaenomenon Cometam esse imaginabantur, deerat tamen pro confictionis verisimilitate stella alterutri[13] extremo adhaerens; rudiores se Sarcophagum (Ein todtenbaum) videre imaginati, nescio quasnam pestes, aut contagia, famem, et omnia mala subsequutura figurabant, nolo plures hisce de rebus apud diversos obo[rta]s conjecturas enarrare, nosti, quam hisce rebus occurrentibus quivis in dono prophetico excellere prae alijs annitatur: Subjungere tamen his omnibus haud improprium esse duxi, id, quod pastor loci ad fratrem de hoc phaenomeno scripsit.[14] En ejus verba. "Meteorum hoc visum eorum adeo fefellerat, ut Irchelio monti inhaerere tantum non jurarent, et coelitus demissum portentum plane exhorrescerent: Mihi quidem potior semper fuit opinio de vero in terris facto incendio, et igne non aethereo sed culinari, ast cum serius accesseram, omnium caeterorum votis et symbolis cedere decuit donec fama triste, quod Lommisij[15] nonnullos aedes consumsit Incendium, loco meteori, tristioris File icon.gif nuntij, quod quidem vulgus putat, substituit. Mons certe Irchelius pagum istum et nostrum oppidulum, quod Mappa docet, in rectissima linea interjacet, neque alius exinde Mons visui quicquam officit. Etc. Id jam et miseratione et refutatione opus habet quod vulgus nostrum, imo et prudentiores quidem et Sibi plaudentes, Deo gratias agant, quod phaenomenon hoc incendium fuisse compertum sit, quum opinione illorum longe graviora mala portentum in aëre visum aut Secum vehat, aut saltem praenunciet, quasi deflagrans absque omni incommodo ignis in nubibus conceptus, severius quid divinorum judiciorum sit, quam incendium domos, praedia, vicos integros depopulans atque devorans. Resedet imis pectoribus vetusta illa extimescendi coelestia signa superstitio, quam eradere, et radicitus evellere, unus ex conatibus nostris, qui pastores sumus, non ultimus censendus. Illud certe meis identidem ingemino Prophetae, Nolite ad Signa coeli extimescere, id enim gentes faciunt[16] et Illud Abrahami, habent Mosen et Prophetas, si illis non auscultaverint, etiam resurgentibus a mortuis,[17] nedum mutis his et in omnes partes, dubias, bonas, sinistras, facile explicandis Signis, credent. Insignem non ita pridem Herodis Magni de Terraemotuum praesagijs Philosophationem admiratus sum apud Ioseph. de Bello Jud.[18] L. 1. cap. XIV. Nihil, inquit, vos terreat rerum anima carentium metus, neque arbitremini, terrae concussionem alicujus futurae cladis esse portentum, Naturalia namque[19] sunt Elementorum quoque vitia, nullumque damnum inferunt, nisi quod ex ijs evenit. Nam pestilentiae quidem vel famis vel terraemotus signum aliquod, tardante malo, fortasse praecesserit, ipsa vero cum extiterint, sui magnitudine finiuntur. Haec inquam hactenus Hugius Eglisoviae Pastor, vir Eruditus, quae Tibi communicare vel hanc solam ob causam non dubitavi, quod unicus veluti sit ex plurimis, qui superstitione omni eliminata, nostram sententiam tuetur.

Fuit autem hoc Phaenomenon revera Meteorum, nostrum etenim coelum eadem nocte mitescere incipiebat, frigusque illud intensum File icon.gif remittebatur, flante vento meridionali, hinc Athmosphaera humidior vaporumque aquosorum miasmate magis turgida reddebatur, hinc et radiorum lucis frequentior vividiorque refractio, alias etenim flamma incendij, Eglisoviae, ob montis Irchelij proximitatem et altitudinem, locique seu pagi Lommis in Turgovia siti distantiam ad 5 Mill. Germ. sese extendentem, conspici non potuisset, taceo repraesentationem trabis Ignitae in media parte illuminata praecipue versus coni luminosi verticem constitutae, quae sola circumstantia necessitatem refractionis Involvere mihi videtur.

Ignosce quaeso si longior justo fuerim, una haec ex multis est Epistolis, quae non prorsus sterilis limina Tua subit gravioris momenti rebus pressa. Interim Vale, et mea dicas obsequia Lectiss.ae D.ae conjugi, totique familiae, filium interim a me officiosissime salutatum proximo cum Tabellario ad nos mittere ne cuncteris. Interim favere mihi porro ne dedigneris.

Dabam volante calamo a. d. 1. Mart. MDCCXVI. Tiguri.

File icon.gif[20]

Schema Meteori, quod apparuit d. 23. Febr. de 10.a usque ad 11.am vespertinam, super Irchelio monte, ejus aspectus erat ignitus totus, post 11.am horam disparuit ob nubes densas illuc appellentes.


Fussnoten

  1. [Dieser Brief ist anscheinend nicht erhalten.]
  2. Nicolaus II Bernoulli (1695-1726).
  3. Pietro Antonio Michelotti hatte Johann I Bernoulli in seinem Brief von 1715.12.05 vorgeschlagen, Nicolaus II Bernoulli in Venedig als Gast bei sich aufzunehmen, wenn er als Gegenleistung für die ihm gebotene Unterkunft und Verpflegung die Schriften seines Vaters Johann I Bernoulli erklärte. Johannes Scheuchzer empfiehlt nun dem um eine sichere Reise nach Venedig besorgten Vater, Nicolaus dem Bruder seines Freundes Meyer anzuvertrauen.
  4. Wallis, John, Mechanica sive De motu, tractatus geometricus ..., 2 vols., Londini (W. Godbid) 1670-1671.
  5. Nicolaus I Bernoulli (1687-1759).
  6. Zu Johannes Scheuchzers Arbeit als Bibliothekar der Bürgerbibliothek Zürich siehe den Brief von 1716.02.09.
  7. Die Arbeit an der Reform der Zürcher Schule wird erst am 29. März 1716 abgeschlossen sein. Zur Schulreform und zur Schulordnung von 1716 siehe die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1712.02.28.
  8. Zu Johann I Bernoullis Beitrag zur Reform des Basler Gymansiums siehe die Anmerkung im Brief an Johannes Scheuchzer von 1716.02.26.
  9. Eglisau im Kanton Zürich.
  10. Siehe hierzu die von Johannes Scheuchzer mitgelieferte Abbildung File icon.gif.
  11. Der Irchel ist ein Höhenzug im Kanton Zürich.
  12. Im Manuskript steht "perpendiculatiter".
  13. Im Manuskript steht "alteruti".
  14. Die Beschreibung dieses Phänomens befindet sich im Brief von Hans Jakob Hug (1672-1744) an Johann Jakob Scheuchzer von 1716.25.02 (ZB Zürich, Ms H 347, pp. 7-12).
  15. Lommis im Kanton Thurgau.
  16. Sinngemässes Zitat nach Jer 10,2.
  17. Sinngemässes Zitat nach Lk 16,31.
  18. Flavius Josephus, De bello Judaico.
  19. Im Manuskript steht "nanque".
  20. Beilage mit einer farbigen Darstellung der im Brief beschriebenen Meteor-Erscheinung.


Zurück zur gesamten Korrespondenz