Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1716.02.26)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1716.02.26
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr.54 pp. 155-158
Fussnote Bemerkung von der Hand Scheuchzers: "Respondi d. 1. Martij 1716." Auf pp. 157 bis 158 folgt ein weiterer Text von der Hand Johannes Scheuchzers, der einen Brief Meiers betrifft, in dem die Reise von Nic. II Bernoulli nach Bergamo besprochen wird. (Inc.:"Quoad filium suum Mejerus sequentia mihi scripsit...")



File icon.gif Viro Celeberrimo, Amico

singulari

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quod scriptu dignum sit hac vice, non quidem habeo; ne tamen incertus maneas de novissimarum Tuarum receptione, pauca haec ad Te exarare volui. In eodem semper animo persisto mittendi Venetias Filium meum:[1] interim tempus proficiscendi appropinquat, siquidem D. Michelottus ejus adventum desiderabat ad hanc ipsam quae initium jam sumsit Quadragesimam. Vereor itaque ut Filii discessus pati possit sufficientem dilationem ad expectandum quem successum sortiatur negotium cum D.o De Salis per Mejerum vestrum peragendum. Possem, si consultum duceres, ante acceptum Mejeri responsum Filium meum mittere Tigurum, ut hoc pacto obviam factus Litteris Meierianis (si quas forte acciperes) File icon.gif iter suum sine mora prosequi posset; modo de una re mihi constet, utrum nempe, si negotium cum D.o De Salis susceptum in nihilum abiret, alia tamen commoda occasio suppeteret, Tiguro Venetias tuto et promte proficiscendi: Sed Tuo hac in re utar consilio. Accepisti haud dubie Wallisii Mechanicam[2] ab Agnato meo mutuo petitam: Libenter intelligo quod non desinas tempus quod superest Tibi consecrare studio mathematico, delectamentum quod ex eo percipis, pensabit ut opinor oleum et operam, non itaque inutiliter perdendam. Gratulor ex toto animo de dignitate Bibliothecarii qua ornatus es: nescio vero, cur statio ista apud Vos non aeque honorifica quam apud alios esse debeat: hoc quidem credo quod onerosa magis sit quam lucrifica, sed eo ipso ostendis, quod Tibi generosus File icon.gif sit animus, qui posthabito proprio commodo de publici utilitate promovenda solicitus est, atque turpe lucrum spernit ut suo exemplo alios ad bene agendum excitet. Diu et apud nos Gymnasii reformatio me aliosque qui huic negotio destinati sunt[3] exercet; hactenus vero irritu successu: hoc ipso momento conventus in crastinum diem mihi indicitur, in ejusdem negotii causa.[4] Vale, a me meisque omnibus officiosissime salutatus.

Dabam Basileae a. d. 26. febr. 1716.

[5]

Respondi d. 1. Martij 1716. Quoad filium suum, Mejerus sequentia mihi scripsit. Mon frere cadet partira en peu de semaines pour Bergame, si Mr Bernoulli veut faire le voyage avec luy il luy faira honneur et plaisir, et il gagnera quelques journées sur la Contumace. Occasionem hanc arriperem ego; Cogitaveram in eadem quae ipsemet Tu, media. Filium igitur Tuum Tigurum mitte ad nos ut expectet discessus sui momentum, morabitur nobiscum ut filius Tuus, dehinc cum tabellario nostro Curiensi ad Rhaetos proficiscetur etc. hincque cum Mejero in Italiam.

Accepi Wallisij Mechanicam perutilem sane ad scopum, quo libro secundum datam ab Agnato libertatem utor.

Lente admodum procedit negotium Reformationis Scholae, renituntur ij, quibus perinde nauseat eruditio, et labor in educandi studio, acerrime hodie disputabitur de Usu Logicae in Collegio humanitatis, cui 11 hebdomadatim impenduntur horae, cujusnam autem usus sit pernicies illa et pestis studiorum (Loquor de Logica quae apud nos doceri consuevit) nescio ego sane. His peractis fulguribus micare coelum Canonicale incipiet, cum procedetur ad Reformationem Collegij Publici, et Auditoriorum separationem, res tam invisae apud nos quam vel Basiliscus, vel monstrum aliud simile. File icon.gif Circa quem Cardinem Reformatio Gymnasij vestri vortatur nosse aveo, cum ha[c] ratione potius, quam Civium consilijs ad saniora consilia percieri forsitan nostrates possint.

Perculit animum Incolarum Pagi Tigurini nuperrime phaenomenon curiosum satis ex incendio natum, cujus Schema heic adijcere nullus dubitavi, schema hac repraesentat phaenomeni faciem eam quae Eglisoviae[6] visa fuit. En rei Historiam. Die 23. febr. ab hora 10.a usque ad 11.am vespertinam Egliso[viae] oppidi incolis Mons dictus Irchel[7] flammis coruscare, quin et comburi coelitus [vel]uti demisso igne visus est. Summitati mediae ignis hujus, Horizonti perpendiculariter inhaerebat trabs flammea seu ignita. Visum et Tiguri idem phaenomenon a vigilibus, qui incendium primo, ut revera erat, suspicabantur mox autem portentum tremendi alicujus eventus praenuntium credebant: quidam in Agro Tigurino trabem ignitam solam animadvertebant, Caeteris credo circumstantijs neglectis, audivi Ministrum quendam, qui sibi imaginabatur se vide[re] effigiem domus incensae, per cujus caminum flamma furens in altum assurgeret, quod in idem omne recurrit; quidam sibi, quendam, hoc phaenomenon Cometam esse imaginabantur, deerat tamen pro confictionis verisimilitate[m] stella alterutri extremo annexa, rudiores se sarcophagum (Ein todtenbaum) videre imaginati, nescio quasnam Pestes aut contagia, famem et omnia mala subsequutura figurabant: Nolo plures hisce de rebus apud diversos oborta[s] conjecturas enarrare, nosti, quam hisce rebus occurrentibus, quivis in dono Prophetico excellere prae alijs annitatur, subjungere tamen his omnibus haud improprium esse duxi, id, quod pastor loci, D. Hugius ad fratrem de ho[c] Phaenomeno scripsit. Etc. etc. [(] vi. Charta adjacenti). Haec tibi communicar[e] vel hanc solam ob causam non dubitavi, quod unicus veluti sit ex plur[i]mis, qui superstitione omni eliminata, nostram Sententiam Tuetur. Fui[t] autem hoc phaenomenon revera meteorum: Nostrum etenim coelum eadem nocte mitescere incipiebat, frigusque illud intensum remittebatur, flante vento meridionali, hinc Athmosphaera humidior, vaporumque aquosorum m[i]asmate magis turgida reddebatur, hinc et radiorum lucis frequentior, vividiorque refractio, alias etenim flamma incendij, Eglisoviae, ob montis Irchelij proximitatem et altitudinem, locique seu pagi Lommis in Turgovia[8] siti[,] distantiam, ad 5 mill. germ. sese extendentem, conspici non potuisset; taceo repraesentationem Trabis Ignitae in media parte illuminata, praecipue versus coni luminosi verticem constitutae, quae sola circumstantia, necessitatem refractionis involuere mihi videtur. etc.


Fussnoten

  1. Zu dieser Studienreise Nicolaus II Bernoullis nach Venedig und Johannes Scheuchzers Vorschlag einer möglichen Reisebegleitung siehe den Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1716.02.09.
  2. Wallis, John, Mechanica sive De motu, tractatus geometricus ..., 2 vols., Londini (W. Godbid) 1670-1671.
  3. Gemeint sind Samuel Battier (1667-1744), Jacob Christoph Iselin (1681-1737) und Johannes III Buxtorf (1663-1732).
  4. Die hier angesprochene Gymnasialreform wurde 1713 in Gang gesetzt, als die Regenz der Basler Universität beschloss, eine Kommission zu ernennen, die in enger Zusammenarbeit mit zwei Visitatoren Verbesserungsvorschläge für den Gymnasialunterricht erarbeiten sollte. Ab September 1714 wurde Johann I Bernoulli zusammen mit Samuel Battier mit dem Amt des Visitators betraut. In dieser Funktion besuchte er während der Zeitspanne eines Jahres mehrmals wöchentlich Gymnasialklassen. 1715 informierte Bernoulli die Universitätskommission in einem ausgesprochen scharfen Ton über die dort herrschenden Missstände. Dieser Text ist unter dem Titel Anmerkungen über den zerrütteten Zustand unsres allhiesigen Gymnasiums und unvorgreifliche Gedanken, wie dasselbe zu reformieren wäre überliefert (StaB, Erziehung N 1 Allgemeines und einzelnes, 16. Jh.-1816). Zusammen mit Battier sowie den Kommissionsmitgliedern Jacob Christoph Iselin und Johannes Buxtorf arbeitete Bernoulli einen neuen Lehrplan aus, welcher zuerst der Universitätskommission und später der gesammten Regenz vorgelegt wurde. Dieser Lehrplan vom 25. April 1716 trägt den Titel Vorschläge zur Verbesserung und bequemern Einrichtung des hiesigen Gymnasii, auf Befehl magnifici D. Rectoris, deren hochgeachteten Herren Deputaten und übrigen hiezu committirten ansehnlichen Gliedern der E. Regenz von der kleinen Deputation vorgeschlagen ist (StaB, Erziehung N 1 Allgemeines und einzelnes, 16. Jh.-1816). Zu Johann I Bernoullis Beitrag zur Reform des Basler Gymansiums siehe Burckhardt-Biedermann, Theophil, Geschichte des Gymnasiums zu Basel. 1589-1889. Zur dritten Säcularfeier im Auftrag der Schulbehörde..., Basel/Muttenz 1989, pp. 111-137.
  5. Am Ende des Briefes findet sich der folgende Antwortvermerk von Scheuchzers Hand.
  6. Eglisau im Kanton Zürich.
  7. Der Irchel ist ein Höhenzug im Kanton Zürich.
  8. Lommis im Kanton Thurgau.


Zurück zur gesamten Korrespondenz