Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1715.03.09)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Venedig
Datum 1715.03.09
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 72*
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo, Acutissimo, Fautori Honoratissimo

D.o Johanni Bernoullio

S. P. D.

Johannes Scheuchzerus.

Clientem dum Amicum nominas, eumque dulcissimum, animum quidem prodis Tuum erga me semper beneficum, adulari nesciam, id tamen mihi donas quod omni mihi pretiosius auro, donas certe, nam munus tantum promereri non meum, sed clariorum in Orbe literario virorum est, hinc quanti id a me aestimandum sit ipse conijcias: Patere tamen ut Fautorem Te venerer, quem etiam parentibus praefero, ingenue me loqui, testis sit animus meus jam dudum Tibi notus; linquo ulteriores expressiones quae mihi mens mea laetitia tota quanta perfusa suggerit, ne Te adulationibus laedere velle videar. Exoptatissimae Tuae 20. Febr. ad me exaratae,[1] et millies a me exosculatae laetantur de Salvo nostro in Italiam adventu; bene cupis ijs qui te venerantur ubique, et quibus nihil dulcius quam de te miscere Sermones. Interim ad Te, ut spero, pervenerunt meae, quas Venetijs ad Te conscripsi Epistolae, quarum praesens jam tertia est.[2] Vidisti sine dubio ex ijs, me suadere (si quidem suadere possim) Tibi Tuum in Italiam discessum, suaderem etiamnum, nisi me absterreret Epistola Tua, qua aegre Te a Patria divelli Te posse, non sine ratione perhibes.[3] Michelottus tamen, qui Tuas mihi tradidit ipsemet,[4] non prius responsum Tuum cum Excell.o Ruzino[5] communicabit, quam responsorias Tuas[6] viderit ad meas quas ad te perscripseram;[7] suasi sane et idem, nam rumpendi ex toto negotium semper tempus datur, occipiendi de novo non item. In eo nunc sum cum Michelotto, ut in Academia Patavina Tibi adjungi possim, Cathedram nempe Medicinae Theoreticam Tui gratia et hac sub conditione ambeo, nisi tu venturus Patavium es, refragabor et ego. Transit interim tempus Itineris nostri, sensim sensimque diminuitur, augetur e contra te revidendi Spes.

Transeo ad observationes Barometricas. Taurinum, urbem Alpibus certe vicinam tam depressum obtinere situm, ut altius File icon.gif quam Basileae Mercurius in Barometro ascenderet, miraris;[8] miratus sum et ego Taurini dum eram, sed continuatio me docuit itineris, situm hujus urbis revera debere esse depressum, illinc etenim mera Mediolanum[9] usque planities est, et illinc parva sane usque ad Sinum adriaticum declivitas, heic etenim Venetijs altitudinem Mercurij semel saltem 28 digitorum esse deprehendi: Patavij autem et Veronae 28 digitorum erat. Quoad altitudinem autem ipsius aëris, altitudini Mercurij respondentem, ex occasione quod Nepos Tuus Nicolaus, cui quaeso mea obsequia, mihi demonstraverat, altitudines aëris esse ut differentias Logarithmorum altitudinis Mercurij etc. et ex experimento petrae Fabariae a nobis chorda mediante dimensae 714 scil. pedd.[10] parisin.[11] inveni[12] altitudinem aëris uni lineae Mercurij in Barometro ad Littus maris correspondentem esse pedum paris. 64,6 digg. et 9 Lin. cum e contra Mariottus eam supponat = 63 pedibus parisin. Juxta hunc tenorem qui sane demonstrativum est argumentum experimenti nostri bonitatis Tabulam confeci, vi cujus Mons Cenis[13] Basilea altior est 797 Tois. 3 pedd. Tuum erit vel corrigere errantem, vel quod optarem confirmare. Caeterum urget Tabellarij secessus; His autem, Vale, rogoque ut obsequia mea dicas lectissimae Uxori, Salutem familiae, mihique proporro faveas.

Dabam raptissime Venetijs D. 9. Martij 1715.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1715.02.20.
  2. Von den hier erwähnten zwei Briefen, die Johannes Scheuchzer von Venedig gesendet hat, ist anscheinend nur einer von 1715.02.16 erhalten.
  3. Johannes Scheuchzer bezieht sich hier auf den letzten Absatz in Johann I Bernoullis Brief von 1715.02.20.
  4. Dieser Brief lag einem zweiten, an Pietro Antonio Michelotti gerichteten Brief von 1715.02.20 zur Weiterleitung bei.
  5. Carlo Ruzzini (1653-1735) war zu diesem Zeitpunkt einer der Riformatori dello Studio di Padova und war daher eine zentrale Figur bei der Neubesetzung des Lehrstuhls für Mathematik an der Universität Padua. Dieser Lehrstuhl war 1713 frei geworden, nachdem Jacob Hermann zur Universität Frankfurt a. O. gewechselt hatte. Siehe dazu Robinet, André, L'empire Leibnizien. La conquête de la chaire de mathématiques de l'université de Padoue. Jacob Hermann et Nicolas Bernoulli (1707-1719). ..., Trieste 1991, p. 183 ff.
  6. Johann I Bernoulli beantwortete diesen und den vorhergehenden Brief Scheuchzers mit seinem Brief von 1715.03.27.
  7. Es handelt sich wahrscheinlich um den oben erwähnten, nicht mehr erhaltenen Brief Scheuchzers.
  8. Turin liegt auf einer durchschnittlichen Meereshöhe von ca. 240 m, Basel auf 260 m. über der Meereshöhe.
  9. Mailand.
  10. pedd.= pedes.
  11. Zu Scheuchzers Arbeiten zur barometrischen Messmethode siehe die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1708.01.08.
  12. Im Manuskript steht "Inveni".
  13. Mont Cenis in den Westalpen.


Zurück zur gesamten Korrespondenz