Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1715.02.20)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Ort | Basel |
Datum | 1715.02.20 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 49, pp. 135-138 |
Fussnote | Am Briefende findet sich die Anmerkung: "Resp. d. 9. Mart. 1715." |
Viro Celeberrimo et Doctissimo
Fautori et Amico Dulcissimo Joh. Scheuchzero
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Feret Tua, quam et verbis et rebus tantopere testatam dedisti, amicitia, ut praetermissis illis caeremoniis quibus pene me obruis ob nescio quae in Te collata beneficia, reliqua Epistolae Tua capita paucis percurram. Ea mirifice me delectavit cum viderem eam Taurino[1] ad me missam,[2] indicio sane, itineris Italici partem rudiorem et ea quae restat multo difficioliorem a Te Tuisque Comitibus feliciter esse peractam. Deus vero porro Vos salvos et sospites conducat et brevi nobis reddat. Lepida est Descriptio transjugationis vestrae Montis Cenis:[3] Video cum omnibus fere elementis vobis militandum fuisse, non secus ac Verzaliae urbanissimo illi Hospiti quondam meo, sed hoc discrimine quod vos hoc iter sponte et curiositatis gratia susceperitis, ille vero mei de causa tot pericula (eheu!) se subiisse apud me gloriatus est.[4] Si precibus et votis meis potuissem pruinas, nives et glacies mutare in flosculos veris inque amabiles herbas super quibus Endymion olim cum Diana sua se volutabat,[5] sane nil nisi rosarum folia ninxisset, et viae Gelsemini floribus[6] instratae fuissent. Sed bene est quod omnia tempestatum incommoda superaveritis atque ex voto jam abluere possitis taedii memoriam non tam in Pado flumine[7] quam nectaris Italici haustu crebrius repetito; Hilaris quoque Bacchanalium fruitio, dolorem si quem inde contraxistis suavissime absterget. Jam mihi videor videre Vos quotidie novam quandam recreatiunculam degustantes; spero tamen inter medias istas laetitiarum Nubes non prorsus vos mei dememinisse utpote in musaeolo meo tristes dies agentis. Quod de Mulis vestris refers qui Duces Rectoresque vestri fuere in ascensu montis, in planitie vero vestro regimini subjecti, hoc ut eos quibusdam praeferam hominibus facit, iis nempe qui nolunt auscultare rationis fraeno sive per plana sive per salebrosa eos duxeris, sed suum duntaxat genium sequuntur, et probe quidem mones quod gestare deberent appensa collo tintinnabula, ut eos obviam venientes eminus audire et tempestive satis evitare possemus. Elegantior mihi visa est et magis Majestatica altera vestra iter faciendi ratio, qua in Sella tanquam throno insidentes a Duobus bajulis unusquisque vestrum gravi et Hispanico incessu deportabamini; ita satis bene non tam Divorum statuas quam Indorum Idola sic circumferri solita repraesentabatis; sed haud dubie multa huic dignitati defuere, et vel maxime thuris accensio, nisi vires ejus suppleverit nimborum flatus, et flocculorum niveorum circa faciem volitantium jucundum spectaculum. Pecus nostrum quod appellas umbraticum et pedanticum ad tranquillitatem tantisper se composuit, nisi quod nuper quispiam eorum speciem alicujus epigrammatis eructaverit quo videtur nos pungere voluisse sed ineptum adeo est ut nullum inde sensum nisi per conjecturam elicere queas: ut ita attentionem nostram non mereatur. Gratias ago pro communicatione observationum Tuarum barometricarum:[8] sunt certe curiosissimae, quae aliquando usu suo non carebunt. Ex iis video differentiam inter altitudinem Basil. et eam quae in Monte Cenis observabatur fuisse fere 5½ pol. unde de hujus montis altitudine supra horizontem Basil. calculum instituam aliquando cum per otium licuerit. Sed miror Taurini barometrum altius fuisse deprehensum quam hic Basileae, cum tamen Urbs illa Alpibus vicinior sit quam nostra;[9] nisi forte quod credibile est athmosphaera aëris ipsa durante vestro itinere fuerit gravior facta, quo factum est ut barometrum Taurini altius ascenderet quam erat cum Basilea discederetis. Magis miror in iis jam in quibus degitis regionibus, tantam fuisse inclementiam aëris Hyememque solito rigidiorem, cum tamen heic loci eandem hactenus solito mitiorem habuerimus, quod ex eo colligere potes, quod aquae ultra octiduum continuo non fuerint congelatae nec magna Nivium copia ceciderit: Ego quoque Tecum diversitatem hanc Hyemis diversitati ventorum hic ibique spirantium adscribo.
Quod superest ab Uxore mea[10] meisque liberis[11] ut et ab Agnato meo[12] Tu Tuique itineris Consortes officiosissime salutamini, quod etiam a me inprimis factum cupio. Cl. Michelottus[13] cui Vos commendavi hasce Tibi tradet vel tradi curabit: Quando ipsi fasciculos librorum ab Agnato hic Tibi commissos reddes, habebis ut opinor occasionem ex eo expiscandi, quae causae fuerit cur Veneti salarium 1500 imperialium quod mihi initio promittebatur ex tam improviso contraxerint ad minorem summam: De quo equidem non multum sollicitus, quin potius gaudeo me nun[c] liberatum esse ex angustiis in quibus eram demersus et porro magis demergendus si me statim oblatione stipulati salarii 1500 imperialium uncialium devinxissent: mihi enim abeundum fuisset ex Patria, quamvis ut nosti non nisi maxima mei incommoditat[e] qua nescio an non in vitae discrimen vel saltem morbum gravissimum prae cura et anxietate conjectus fuissem: Vides, vix finire me posse nisi spacium chartae me tandem deficeret. Ergo Vale et mei quandoque in itinere reminiscere.
Dabam Basileae a. d. 20. febr. 1715.
Fussnoten
- ↑ Turin.
- ↑ Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.02.01.
- ↑ Mont Cenis in den Westalpen.
- ↑ Zur Beziehung zwischen Johann I Bernoulli und Giuseppe Verzaglia siehe Nagel, Fritz, Johann Bernoulli und Giuseppe Verzaglia. Monstrum Italicum aut Basiliense, in: Basler Zeitschrift für Geschichte und Altertumskunde, 91 (1991), pp. 83-105.
- ↑ In der griechischen Mythologie ist Endymion ein Geliebter der Mondgöttin Selene, die später mit der römischen Göttin Diana gleichgesetzt wird.
- ↑ Jasmin.
- ↑ Der Fluss Po.
- ↑ Siehe die Tabelle in Johannes Scheuchzers Brief an Johann I Bernoulli von 1715.02.01.
- ↑ Siehe dazu die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.03.09.
- ↑ Dorothea Bernoulli-Falkner (1673-1764).
- ↑ Nicolaus II Bernoulli (1695-1726), Anna Catherina Bernoulli (1698-1780), Daniel Bernoulli (1700-1782), Dorothea Bernoulli (1704-1800), Johann II Bernoulli (1710-1790) und Jacob Bernoulli (1712-1796).
- ↑ Nicolaus I Bernoulli (1687-1759).
- ↑ Zu Pietro Antonio Michelotti (1673-1740) siehe den Brief von 1715.02.16.
- ↑ Antwortvermerk von Scheuchzers Hand: "Resp. d. 9. Mart. 1715."
Zurück zur gesamten Korrespondenz