Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1715.03.27)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1715.03.27
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 10
Fussnote Entwurf



File icon.gif Viro Clarissimo ac Doctissimo

Fautori et Amico suavissimo

Joh. Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Ad Litteras Tuas Taurini scriptas[1] jam respondi,[2] Tuque responsum meum accepisti: postea binas alias (non ternas ut scribis) Venetiis datas recepi,[3] ad quarum utrasque nunc simul respondeo. Jucundissimum fuit intelligere Tibi spem natam esse obtinendi Cathedram Theoretico-Medicam in Archilyceo Patavino, si quid ponderis habebit mea commendatio ad Excell. Michelottum quem vehementer urgeo ut commodis Tuis velificet, non dubito, quin spes ista felicissimum eventum sortiatur. Quanquam Te pro Collega habere Patavii mihi foret longe acceptissimum et vel ideo animum eo migrandi, quem jamjam objeceram denuo resumam, non tamen ulla apparet eundi File icon.gif spes, quamdiu Excell.mi studii Patavii Reformatores oblatam initio summam 1500 imperialium uncialium pro annuo salario recusabunt:[4] Suades utique ut nunc minori summa sim contentus, sed cogita quaeso retro quae inter nos hac de re apud focum saepius agitata fuere: quid? putas ne me jam salva existimatione mea posse pati ut vel obolus promisso detrahatur, postquam praesertim aurei quasi montes initio oblati essent: ter quaterve et saepius jussus fui petere salarium pro lubitu et quantaecunque magnitudinis, donec tandem sub conditione 1500 imper. uncialium annuatim solvendorum compellationi auscultarem; sed quid fit? primo quidem difficultas obmovetur, deinde tamen petito annuitur; nunc vero iterum retrahitur sub praetextu aequivoci vocabuli imperialis, cui sensum alligant mihi minus favorabilem, tametsi inter Cl. Michelottum et me convenerat de File icon.gif thaleris uncialibus; at vero regeritur jam intelligi a Venetis per thalerum uncialem aliud nihil quam thalerum germanicum sesquifloreno aequivalentem; exceptio lepida! quasi ignotum esset Venetiis, quid sit argenti uncia, quam thalero semper substitui; et ne ambiguitas ulla superesset, valorem ejus cum moneta Gallica comparavi, notanter et disertis verbis exprimendo 1500 thaleros unciales aequivalere quamproxime 400 Ludovicis aureis:[5] Nec aliter Cl. Michelottus rem percepit, quippe qui in nonnullis suis Litteris summam ipsam 400 Lud. aur. (imo adjecta Gallica voce Louis d'or) nominavit et promisit. Sed quid multis? Si me ob parvam hanc differentiam carere possunt Veneti, video me non satis desiderari atque adeo mihi conducibilius esse, ut in Patria maneam, ubi Familiae meae tam necessarius sum, quam ut me recipiam in locum aliquem ubi aliquot centeni floreni pluris habentur quam officia mea, et in potiori pretio, quam File icon.gif ut eo praesentia mea coëmatur.

Crede mihi Vir amicissime quod supra jam innui longam istam mercationem mihi omne abstulisse desiderium quo in Italiam tendebam, et ambigo num unquam revixisset, nisi ei accederet jam Tui juxta me in eodem Lyceo tanquam Collegae habendi cupido, quae sane vel sola bonam partem difficultatum innumerabilium submoveret.

Placent, quae de Observationibus barometricis disseruisti: iis ut quid addam nec tempus nec locus patitur.

Ubi hae Te inventurae sint Litterae nescio, audivi enim Te cum consortibus Tuis (quos salvere jubeo etiam atque etiam) Venetiis profectum esse: Salves et Tu ab Agnato meo, meaque Uxore liberisque. Vale Vir Cl. mihique favere perge.

Dabam Basileae a. d. 27. Martii 1715.


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.02.01 aus Turin.
  2. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1715.02.20.
  3. Es handelt sich um die Briefe von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.02.16 und 1715.03.09. Ein dritter von Scheuchzer erwähnter Brief ist unterwegs anscheinend verloren gegangen.
  4. Siehe dazu die Anmerkung im Brief von 1715.02.16.
  5. Der Louis d'or ist eine Goldmünze. Zu den Salär-Verhandlungen betreffend die Berufung Johann I Bernoullis nach Padua siehe Robinet, Empire Leibnizien, pp. 220-243.


Zurück zur gesamten Korrespondenz