Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1711.07.25)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1711.07.25
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.395-396
Fussnote



 File icon.gif Vir Celeberrime, Amice pl. Colende.

Hisce diebus appulit apud nos nobiliss. Hirzelius,[1] mihique fasciculum a Te sibi creditum attulit continentem physicam tuam nuper editam in Compendium redactam;[2] unde pro hoc compendio non minus quam pro ipso physicae corpore[3] a Clariss. Fratre Tuo[4] mihi allato,[5] et exemplaribus Orationis tuae inauguralis[6] mihi inscriptae gratias ago ingentes. Utinam et ego vicissim ex meis lucubrationibus aliquid redhostimenti loco offerre possim! Sed quod differtur non auferetur. Saltem omnibus modis adnitar, ut proxime opusculum meum circa fluida corpora[7] prelo subdatur, in quo perpoliendo atque ordinando etiamnunc occupatus teneor. Tu interim de solidioribus scientiis non parum benemeritus es, quod Physicae tuae elegantiora Newtoni placita[8] et aliorum inserere allaborasti quod a nemine adhuc quod sciam factum est. In ea mei quoque licet laude illa quam mihi tribuisti, indigni mentionem facere dignatus es, cum explicationem meam fontium intermittentium illustrasti,[9] unde etiam et hoc nomine me Tibi obstrictum profiteor. Dn. Hirzelii conatus quantum potero juvare conor,[10] deque diligentia ejus et ingenio in Mathematicis non pauca mihi polliceor. Vallisnerius noster[11] cum tota familia feriis hisce aestivis patriam[12] petiit; interim nihil novi adhuc circa primam Cathedram ad quam Ipse adspirat accidit,[13] quanquam non dubitem fore ut tandem ipsi decernatur, quod mihi dupliciter gratum erit si contigerit; primum quod mihi amicissimus sit, deinde quod Cl. Fratri tuo aperta erit janua ad Lycaeum nostrum.[14] Plura addere temporis angustia vetat; Hisce Vale Amice optime et amare non desine Tuum Hermannum

25 Iulii 1711 Ipso Iacobi die[15] quam Tibi faustam et felicem apprecor cum pluribus sequuturis.


Fussnoten

  1. Dieser als "nobilissimus" bezeichnete Hirzel konnte bisher nicht identifiziert werden.
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Kern Der Natur-Wissenschaft, Zürich (H. Bodmer) 1711. (Dieses Kompendium ist ein Auszug aus Scheuchzers Physica).
  3. Scheuchzer, Johann Jakob, Physica, oder Natur-Wissenschafft ... Zweyte verbesserte und vermehrte Auflag, so mit nöthigen Kupferen versehen, 2 Teile, Zürich (H. Bodmer) 1711.
  4. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  5. Johannes Scheuchzer hatte bei seinem Kurzbesuch in Padua einige Geschenke für Hermann mitgebracht. Siehe den Brief von 1711.05.09.
  6. Scheuchzer, Johann Jakob, Praelectio de matheseos usu in theologia ..., Tiguri [Zürich] (Chr. Hardmeyer) 1711.
  7. Siehe die Anmerkung im Brief von 1710.03.08.
  8. Das "XIV. Capitel" in Scheuchzers Physica handelt ausführlich "Von dem Liecht und den Farben nach Herren Newtons Meynung".
  9. Hermanns Ausführungen zur intermittierenden Quelle auf der Engstlenalp (Hermann, Jacob, ["De Fonte Engstliana"] (= Na. 123)) aus seinem Brief an Johannes Scheuchzer von 1706.07.21 werden rühmend erwähnt in: Scheuchzer, Johann Jakob, Physica, oder Natur-Wissenschafft ... Zweyte verbesserte und vermehrte Auflag, so mit nöthigen Kupferen versehen, 2 Teile, Zürich (H. Bodmer) 1711, vol. 2, Cap. XXIII, Nr. XXXI, pp. 179-180. Die zugehörige Figur trägt die Nummer 18 auf Tab. VI.
  10. Über die Pläne Hirzels, die Hermann unterstützten will, ist nichts bekannt.
  11. Antonio Vallisneri (1661-1730).
  12. Vallisneri wurde in Trassilico in der Provinz Lucca geboren, ging aber in der Heimat seiner Eltern in Scandiano bei Modena zur Schule.
  13. Antonio Vallisneri konnte im September 1712 vom Lehrstuhl "De pulsibus et urinis" auf den seit 1702 nach Guglielminis Wechsel auf den Lehrstuhl für Mathematik vakanten Lehrstuhl für theoretische Medizin "in primo loco" wechseln.
  14. Hermann hatte sich seit seinem Eintreffen in Padua vergeblich bemüht, eine Stelle für Johannes Scheuchzer an der dortigen Universität zu erhalten. Dies geht zuletzt auch aus seinem Brief an Johannes Scheuchzer von 1711.06.27 hervor.
  15. Der 25. Juli ist der Gedenktag des heiligen Jakob d.Ä., des gemeinsamen Namenspatrons von Hermann und Johann Jakob Scheuchzer.


Zurück zur gesamten Korrespondenz