Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1711.05.09)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1711.05.09
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.393-394
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime

Amice pl. Colende.

Ut inopinatus mihi accidit adventus Cl. Fratris Tui Iohannis[1] in his oris, sic non minus insperata mihi fuit ejus profectio in Patriam, quandoquidem is mihi antequam Venetias[2] se conferret, significavit se reditu suo in hoc Patavio[3] meo saltem pertriduum commoraturum, sed eheu vix die exacto deproperato itinere a nobis discessit, ita quidem ut ne literis ad Te, Ipsum comitari liceret, quibus Tibi gratias quas debeo maximas referrem pro variis donis ab ipso mihi allatis quibus me auctum voluisti, praesertim vero pro benevola inscriptione Orationis tuae inauguralis[4] perelegantis sane, qua me honorare dignatus es. Hoc ergo officii genus nunc praestare debui et praestare satago non quidem pro rei dignitate sed pro tenui virium mearum modulo. Oppido elegans et erudita est Oratio quam dixi tua inauguralis in laudem Matheseos, qua usum ejus in Theologia commonstrasti[5] solide, adeo ut plane non videam quomodo nonnullis ex vestratibus, nisi bonarum artium hostibus potuerit non arridere ad quorum Opinationes si omnia Philosophemata forent componenda brevi futurum esset, ut pristina barbaries RPublicae literariae inducatur. Physicam tuam Germanicam[6] cursim evolvendo etiam variis elegantissimis auctariis Neotericorum inventis exornatam non sine voluptate deprehendi et quaecunque in ea legi, in lingua nostra vernacula satis feliciter expressa vidi, unde elegans hoc opus quo non leviter de solidis scientiis quas hoc modo ad captum plerorumque lectorum redegisti,[7] meritus es, toto pectore gratulor, ast utinam aliquid et mihi suppeteret quo vices reddere et dono donum reponere possem! Sperabam equidem opusculum meum de fluidis[8] multo citius prelo committendum fuisse quam reapse acciderit, sub calamo mihi materia crescente ita quidem ut plura quae proprie loquendo File icon.gif ad solidorum Mechanicam spectabant, lemmatum more tractatui meo inserenda duxerim, partim nova partim etiam jam passim animadversa sed non nisi ex prolixioribus calculis analyticis elicita. Inter nova refero Propositionem Leibnitianam de aestimatione Virium per moles corporum ductas in quadrata velocitatum[9] quam a priori geometrice demonstrabo, et a posteriori etiam, atque postea ad Papiniana argumenta quae in Actis Lipsiensibus habentur[10] directe respondebo eaque diluam[11], hoc argumentum virium corporum vel ideo tractandum suscepi, quod principia quibus utor ad Leibnitianam sententiam stabiliendam usu venire debeant per universam mechanicam fluidorum quando de percussionibus disserendum occurrit,[12] qua in re multos errores ab Autoribus Hydraulicis subinde commissos vidi, liquorum cum datis velocitatibus in solida corpora incurrentium impressiones cum ponderibus simplicibus conferentium ut fecit etiam Parentius[13] in Commentariis Academiae Reg. Paris. 1704 cum de maxima perfectione Machinarum hydraulicarum agere suscepit,[14] sed ut in aliis multis sic etiam in hac materia lapsus est Vir, qui in rebus Mechanicis se consummatum alicubi in suis libris jactat. Ex numero rerum jam demonstratarum sunt theoria Centri oscillationis quam primum dedit Hugenius[15] in suo Horologio oscillatorio,[16] postea ex alio principio magis directo et naturali ipso Hugeniano, Cel. Iac. Bernoullius[17] in Com. cit. 1703.[18] Sed tertio loco proferam mea meletemata super eadem re deducta ex eodem principio ex quo Leibnitianam vires corporum aestimandi rationem alicui, imo ex principio illo faecundissimo ex quo fluunt quaecunque de motibus acceleratis demonstrari possunt quacunque posita gravitatis hypothesi et medii quod gravia trajiciunt conditione.[19] Nescio tamen quando hoc meum opusculum possit imprimi ob multas rationes quae me in transversum agunt quo minus tam cito ac optarem prodeat, sed tamen volente Deo aliquando publicam lucem aspiciet.[20] In tua Physica cum voluptate quoque observavi, Miscellaneorum Societatis Berolinensis primum Tomum[21] jam prodiisse, et Musaeum Tuum jam salutasse[22], quapropter a Te scire velim, utrum magnum sit volumen an parvum, et num multa et quaenam mathematica eo contineantur. Herbarii tui[23] binorum exemplarium pretium Cl. Fratri tuo[24] reddidi quale assignasti, Cl. Brunoni Tozzi[25] suum proxima occasione mitti curabo, alterum vero Amico[26] alii impertiar quandoquidem jam unum pones me erat quod ex liberalitate Tua tenebam, plura ut subjungam angustia temporis impedit, hisce Vale et porro Ama Tuum totum Hermannum.

Patavii 9 Maji 1711.


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer (1684-1738) war kurz nach dem 11. April 1711 von Zürich nach Padua und Venedig gereist (siehe den Brief von Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1711.04.11). Er kehrte am 20. Mai 1711 wieder nach Zürich zurück (siehe seinen Brief an Johann I Bernoulli von 1711.05.24). In letzterem schildert er die gefährlichen Umstände seiner Rückreise.
  2. Venedig.
  3. Padua.
  4. Scheuchzer, Johann Jakob, Praelectio de matheseos usu in theologia ..., Tiguri [Zürich] (Chr. Hardmeyer) 1711. Diese gedruckte Version von Scheuchzers Antrittsrede von 1711 ist Jacob Hermann gewidmet. Das Widmungsblatt trägt die Inschrift: "Viro celeberrimo Jacobo Hermanno Basiliensi Matheseos in illustra Academia Patavina Professori amico optimo S. P. D. Author.".
  5. Im Manuskript steht "commonstasti".
  6. Scheuchzer, Johann Jakob, Physica, oder Natur-Wissenschafft ... Zweyte verbesserte und vermehrte Auflag, so mit nöthigen Kupferen versehen, 2 Teile, Zürich (H. Bodmer) 1711.
  7. Zu Scheuchzers Physica siehe Marti, Hanspeter, Naturphilosophische Eklektik. Das Beispiel der ersten Auflage von Johann Jakob Scheuchzers “Physica” (Zürich 1701), in: Leu, Urs B. (ed.), Natura Sacra. Der Frühaufklärer Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733), Zug 2012, pp. 33-56.
  8. Es handelt sich um die Vorarbeiten Hermanns zu seiner Phoronomia (1716) (= Na. 022). Siehe dazu die Briefe von 1709.08.17 und 1710.03.08.
  9. Es geht um die damals umstrittene Bestimmung einer bewegenden Kraft durch Leibniz und seine Anhänger als proportional zur Masse und zum Quadrat der Geschwindigkeit des bewegten Körpers ().
  10. Papin, Denis, Mechanicorum de viribus motricibus sententia, asserta a D. Papino adversus Cl. G. G. L. objectiones, in: AE Januarii 1691, pp. 6-13.
  11. Die Leibnizsche Bestimmung der bewegenden Kraft als proportional zu stellt Hermann unter gleichzeitiger Zurückweisung der Einwände Papins in seiner Phoronomia, lib. I, cap. VI, § 219, pp. 113-114 vor.
  12. Siehe Phoronomia, Lib. II, sect. III, cap. XI, besonders § 427, p. 237.
  13. Antoine Parent (1666-1716).
  14. Parent, Antoine, Sur la plus grande perfection des machines, in: Mém. Paris 1704 (1745), pp. 323-338.
  15. Christiaan Huygens (1629-1695).
  16. Huygens, Christiaan, Horologium oscillatorium sive de motu pendulorum ad horologia aptato demonstrationes geometricae, Parisiis (F. Muguet) 1673.
  17. Jacob I Bernoulli (1654-1705).
  18. Bernoulli, Jacob I, Démonstration générale du centre de balancement ou d'oscillation, tirée de la nature du Levier, in: Mém. Paris 1703 (1720), pp. 78-84 (= Op. XCVIII).
  19. Dies geschieht in Phoronomia, lib. II, sect. IV.
  20. Hermanns Phoronomia (= Na. 022) wurde erst 1715 in Amsterdam gedruckt, wobei als Druckjahr "1716" angegeben ist.
  21. Misc. Berol., vol. 1, Berolini (J. Chr. Papen) 1710.
  22. Dieser Hinweis auf Scheuchzers nächstens zu erwartendes Herbarium diluvianum ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1709, findet sich am Schluss der Rezension von Scheuchzer, Johann Jakob, Οὐρεσιφοίτης Helveticus, sive Itinera Alpina tria: in quibus incolae, animalia, plantae, montium altitudines barometricae, coeli et solis temperies, aquae medicatae, mineralia, metalla, lapides figurati, aliaque fossilia; et quicquid insuper in natura, artibus, et antiquitate, per Alpes Helveticas et Rhaeticas, rarum sit, et notatu dignum, exponitur, et iconibus illustratur authore Johanne Jacobo Scheuchzero, Med. Doct. Tigurino, et Societatis Regiae Londinensis Socio. Imprimatur, Is. Newton P.R.S., Londini (H. Clements) 1708, in: Misc. Berol., vol. 1, Berolini (J. Chr. Papen) 1710, p. 143.
  23. Scheuchzer, Johann Jakob, Herbarium diluvianum ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1709.
  24. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  25. Bruno Tozzi (1656-1743) war ein italienischer Botaniker und Mykologe.
  26. Welcher Freund Hermanns hier gemeint ist, ist nicht festgestellt.


Zurück zur gesamten Korrespondenz