Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1706.07.21)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1706.07.21
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.71-74
Fussnote Siegel



File icon.gif Vir Clarissime, Amice aestumatissime

Rubore toties suffundor quoties de Wertmullerianis Operibus cogito, haec enim ad animum semper mihi revocant quantum oneris petito meo de iis apud Vos perquirendis Tibi imposuerim; a quo inquirendi onere ut remittas etiam atque etiam rogo: nam quia in opinione haeseram fore ut dicta opera tanquam a Vestrate edita in Bibliopoliis vestris haud difficulter haberi possint, rogavi ut ea cum addito pretio mihi Basileam mitteres.[1]

Iucundum mihi erit anno proxime futuro thermas Fabarias Te, Celeberr. Fratre[2] aliisque egregiis Viris Comitibus adire,[3] speroque mihi apprime salubres fore utpote qui quotidie in omnibus membris indesinentem percipio languorem, qui quod mirum, neque ambulando multum intenditur neque per integrum diem in Musaeo sedendo minuitur multum quinimo nonnunquam in tali quiete accrescit.

Observatio Tua de Fonte Engstliana[4] per intervalla et vices regulares aquas emittente si quae alia, curiosa est; tuarumque circa tam admirandorum phenomenum speculationum particeps fieri valdopere desidero. Si haec naturae opera propriis oculis usurpare licitum mihi esset forsan aliquid essem prolaturus quod dignum aliquantulum foret quod Tibi examinandum proponeretur, verum sequens Conjectura nihil solidi forsan habebit quamque ideo tantum Tecum communico ut petito Tuo satisfaciam, non vero quod arduo huic Physico Problemati satisfaciat aut satisfacere putem omnibus modis quanquam forte aliquid verisimilitudinis in se contineat.[5] Phaenomena haec recenses. I. Fluxum fontis incipere circa initium Iunii et desinere Augusto incipiente aut circa medium. II. Horis tantum duabus aut File icon.gif etiam unica ex matutinis fluere incipiendo hora 7a incirca, tunc fluxum cessare usque ad horam circiter 6.tam vespertinam, quo tempore interum ut tempore matutino, per unam aut duas horas aquam profundat. III.o Fluxum tempore pluvioso aut copiosioribus aquis per aliquot dies sine interruptione perseverare. Horum ergo recensitorum rationes sunt reddendae. Conjecto itaque quod, praealtorum montium Vallem Engstlanam ambientium juga nivibus plerunque tegantur, quae actione radiorum solarium sufficiente (qualis contigere incipit mense Junio aliquo viz. tempore ante solstitium aestivum) liquefactae magis magisque, terraeque se se insinuantes, per meatus superficiei[6] propiores defluant, atque in aliqua intra montem aut vallem prope locum ubi aqua aut fons ille erumpit, lapidum aut argillae receptacula effunditur. Iam receptaculum ita concipio (nam in hoc mea saltem opinione, totum reciprocationis in fluxione fontis negotium consistit), ut intus natura id aliquo velut syphone muniverit cujus crus intr[a] receptaculum brevius id vero extra idem longius existat; mens mea apposito schemate Figure icon.gif[7] facilius percipietur. Sit receptaculum in quod per meatum aquae vel nives colliquatae se exonerent. Iam natura in hoc receptaculo constituisse potest siphonem incurvum cujus crus brevius, vero longius, et suppono quidem crus minus esse altitudine aut profunditate receptaculi ejusque orificium prope fundum consistere. Hisce positis, perspicuum est, nullam aquam effluxuram esse per syphone[m] nisi receptaculum impleatur aquis per meatum fluentibus usque ad altitudinem aut superficiem potius summitatem syphonis stringentem aut etiam altiorem, quod ubi contingit, statim aqua se se per File icon.gif longius crus exonerabit, fluxusque aquae continuabit aeris pressio, donec totum receptaculum fuerit exinanitum tuncque fluxus omnino cessabit. Hoc nostro casui sic accommodo: mense Iunio ☉[8] actio efficax admodum est calorque ejus magis magisque intenditur usque ad solstitium toto hoc tempore nives haud dubie liquefiunt montemque per rimas subeuntes versus receptaculum defluunt idque versus horam 7am adusque impleant, et quia haec superficies, siphonem in stringere ponitur, effluxus aquae per siphonem incipiet, et ut dictum perseverabit usque ad totalem vasis evacuationem, fons adeo prope cessabit, donec aequae per in parva quantitate et lente decurrentes sub vesperam receptaculum iterum impleverint quo in casu effluxus incipiens eousque continuabitur donec nihil amplius remanserit in receptaculo. Quod si autem pluviae copiosae vel imbres accedant satis per se liquet quod velocissimo et copioso aequae influxu in receptaculum plenum id maneat per id tempus adeo ut fluxus eo in casu per aliquot dies continuetur;[9] tempus non patitur ut mentem meam fusius nunc explicem neque necessarium videtur cum ex hactenus dictis satis percipi possit qualem circa fontem Engstlanam foveam opinionem. Sat scio multas esse difficultates quae contra allatam meam explicationem et opinionem afferri possint quapropter Te etiam atque etiam rogo ut Tua meditata quantocyus mihi transmittere digneris. De Hauseriana Disputatione[10] Gloxinus[11] noster Tibi perscribet, et quia Tabellarii abitus urget ut epistolam claudam hic manum de Tabula. Vale et ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Raptissime ut vides Dabam Basileae die 21 Iulii 1706.

Licet mihi rogare ut inclusam[12] cum plur. mea salute Celeberr. Fratri tradi cures.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Scheuchzer[13]

tres Celebre Docteur en Medecine

à Zurich


Fussnoten

  1. Hermann entschuldigt sich hier für die grosse Mühe, die er Scheuchzer mit der Bitte bereitet hat, ihm Johann Jacob Werdmüllers Abhandlungen zur Fortifikationskunst in Zürich zu besorgen. Siehe auch den Brief von 1706.06.23.
  2. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  3. Zur geplanten Reise nach Pfäfers siehe den vorangehenden Brief von 1706.07.07.
  4. Scheuchzers Briefe, in denen über die auf der Engstlenalp befindliche intermittierende Quelle berichtet wird, sind anscheinend nicht erhalten. Die Quelle ist beschrieben in: Scheuchzer, Johann Jakob, Physica, oder Natur-Wissenschafft ... Zweyte verbesserte und vermehrte Auflag, so mit nöthigen Kupferen versehen, 2 vols., Zürich (H. Bodmer) 1711, vol. 2, Cap. XXIII, Nr. XXXI, pp. 179-180. Die zugehörige Figur trägt die Nummer 18 auf Tab. VI., sowie in dessen Οὐρεσιφοίτης Helveticus, sive Itinera Alpina tria: in quibus incolae, animalia, plantae, montium altitudines barometricae, coeli et solis temperies, aquae medicatae, mineralia, metalla, lapides figurati, aliaque fossilia; et quicquid insuper in natura, artibus, et antiquitate, per Alpes Helveticas et Rhaeticas, rarum sit, et notatu dignum, exponitur, et iconibus illustratur ..., Londini (H. Clements) 1708, pp. 20-21 und in seiner Hydrographia Helvetica. Beschreibung der Seen, Flüssen, Brünnen, warmen und kalten Bäderen und anderen Mineral-Wasseren des Schweizerlands (Der Natur-Histori des Schweitzerlands, Zweyter Theil), Zürich (H. Bodmer) 1717, p. 128. Die in diesen Arbeiten enthaltenen Beschreibungen gehen auf Beobachtungen zurück, welche die Brüder Scheuchzer während ihrer Alpenreisen angestellt hatten.
  5. Hermann erklärt das Phänomen der intermittierenden Quelle im Folgenden richtig durch die Heberwirkung eines unterirdischen Hohlraums, aus dem das Wasser durch einen siphonförmigen Ausfluss austritt. Der Hohlraum füllt sich in Folge der Schneeschmelze nur von Juni bis August mit Wasser und in diesem Zeitraum wegen der Sonneneinstrahlung täglich zweimal bis zu einer gewissen Höhe, bei deren Erreichen das Wasser dann über den Siphon periodisch einmal am Vormittag und einmal am Nachmittag ausfliesst.
  6. Im Manuskript steht "superficei".
  7. Figur 1.
  8. ☉ = Solis.
  9. Hermanns Erklärung des Phänomens der intermittierenden Quelle (Hermann, Jacob, ["De Fonte Engstliana"] (= Na. 123)) wird später lobend erwähnt in: Scheuchzer, Johann Jakob, Physica, oder Natur-Wissenschafft ... Zweyte verbesserte und vermehrte Auflag, so mit nöthigen Kupferen versehen, 2 vols., Zürich (H. Bodmer) 1711, vol. 2, Cap. XXIII, Nr. XXXI, pp. 179-180. Die zugehörige Figur trägt die Nummer 18 auf Tab. VI.. Johann Jakob Scheuchzer schreibt dort auf p. 179: "Wer die natürliche Erklärung dises Wunderbrunnen zu wissen verlangt, der beliebe Achtung zu geben auf folgende Gedanken Herren M. Hermann von Basel tieffgelehrten Mathematici, und Prof. auf der hohen Schul zu Padua."
  10. Hauser, Johann Jakob, Theses historico-philosophicas ... vacante professionis historicae sede publice examinandas proponit Ioh. Iac. Hauserus phil. et med. Doct. die 9. Iulii 1706 ... respondente Iohanne Zvingero theod. fil., Basileae (J. J. Battier) 1706.  
  11. Matthias Gloxin (1684-1738).
  12. Jacob Hermann an Johann Jakob Scheuchzer von 1706.07.21.
  13. Im Manuskript steht "Jeuchzer".


Zurück zur gesamten Korrespondenz