Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johann Jakob (1711.02.25)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1711.02.25
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms. H 318, pp.35-38
Fussnote



File icon.gif

Celeberrimo ac Doctissimo Viro

Joh. Jacobo Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quod novissimae meae[1] placuerint gaudeo, ut et, quod tam turpiter in spongiam incubuerint minae ab Adversariis intentatae; interim illos aliquid moliri voluisse non miror, hic enim genius est imperitorum, ut quod ipsi non intelligunt ab aliis intelligi non patiantur, sed quoquo modo exterminatum cupiant; quod vero Politici, apud quos patrocinium quaesivere, id illis denegaverint, prudenter fecerunt; sic se monstrant Patres Patriae, qui nisi plus saperent filiis suis, rebus nostris saepe pessime consultum foret; quod olim non semel expertus fui ut nuper dixi. Gratias ago pro communicatione phaenomenorum nostrum Terrae motum excipientium et apud Vos observatorum; simili fere modo etiam apud nos omnia se habuerunt, scilicet ut jam in postremis meis dixi,[2] repentinam illam et totalem nivis liquefactionem ex vento tepido productam, subsecuta est nova nivium decidentia, quae una nocte tantam quantitatem suppeditavit ut duorum fere cubitorum profunditatem aequaret; et quidem copiosissimam habuimus nocte inter 13 et 14 hujus mensis conjunctam cum vehemente nimbo et intenso satis frigore, quo non obstante sicuti apud Vos ita et hic sequente mane diei saturni circa horam 4, nobis 5.tam, tonuit, ut a Tonsore meo et aliis qui id audiverunt File icon.gif mihi eodem mane relatum fuit: notandum porro est, subsequente die mercurii 18 hujus, eo ipso nempe quo Tuas litteras accepi et legi inter coenandum circa horam 9.am vespertinam visa fuisse fulgura aliquoties repetita cum quodam tonitruorum murmure; Ex eo tempore ingruit frigoris remissio et nivis solutio intermixta pluviis continuis etiamnum durantibus, unde Rhenus ad insolitam altitudinem extumescens jam trabes, asseres aliaque aedificiorum funditus eversorum rudera nobis alluit, tristia damni illati signa; et cum de hora in horam cum aquarum copia ejus furibunda violentia crescat, majus adhuc malum etiam urbis nostrae aedificiis et ponti, nisi Deus benigne averterit, exitiale metuendum est. Quod ad nuperum attinet terrae-tremorem, videtur is originem habuisse in vicinis nobis partibus Hercyniae,[3] in plagis enim inter Septentrionem et Orientem respectu nostrae Urbis sitis (ut Schliengae et ibi locorum in Marchionatu[4] sensibiliorem multo se exhibuit, quam in locis oppositis; sic in pago modo nominato licet 6 leucis a nobis distante fortior tamen fuit quam Lucisvalli[5] quod oppidulum est nostri territorii 3 tantum leucis abhinc versus Austrum situm: imo quod mireris in urbe nostra minore a majore interfluente Rheno sejuncta, vehementiorem fuisse dicunt quam in majore, adeo ut dum hic indemnis fuit, ibi aliquot muros dejecerit. Sunt qui dicunt, in hoc et aliis locis Cometam apparere horis matutinis, jam quidem aliquoties surrexi summo mane, sed coelum semper nubibus obtectum non permisit cernere quid sit de rei veritate: rumor iste de cometa sine dubio ad Vos quoque pervenit, addita hac circumstantia quod in plaga meridionali apparere inceperit, cum autem nihil mihi de eo scripseris, tantam utique curiositatem non praetermissurus si quid esset, facile mihi persuadeo fabulam de coFile icon.gifmeta esse confictam.[6] Haec dum scribo accipio litteras a Cl. Fratre Tuo,[7] quem verbis meis humanissime salutatum velim, observationes in nupero suo itinere factas de altitudine proventus arborum in montibus, mecum communicavit, quas curiosissimas deprehendo, quocirca rogo ut, donec ipse respondeam, meo nomine gratias illi persolvas. Quod superest vale et me ut soles amare perge.

Basileae a. d. 25. Febr. 1711.

P. S. Heri vesperi has litteras jam scripseram; nunc hoc mane refertur mihi, Rhenum notabiliter detumuisse; et caetera omnia ad serenitatem coeli praeter expectationem sese componere video; etenim mercurius in barometro 6 lin. hac nocte ascendit, hygrometrum vero multis gradibus versus siccitatem rediit.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur J. J. Scheüchzer

tres Celebre Medecin et Pro-

fesseur des mathematiques etc.

à

[Zuric]


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johann Jakob Scheuchzer von 1711.02.10.
  2. Der Bericht über das Erdbeben von 1711.02.09 findet sich im Brief von Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1711.02.11, den Johann Jakob Scheuchzer ebenfalls gelesen hat. Siehe Johann Jakob Scheuchzers Brief an Bernoulli von 1711.02.14.
  3. Mit "Hercyniae" ist der Schwarzwald gemeint, der sich von Basel aus parallel zum Rhein bis gegen Karlsruhe nach Norden zieht und sich östlich vom Rhein von Westen nach Osten erstreckt.
  4. Schliengen bei Basel im Markgräflerland (Baden-Württemberg).
  5. Liestal (früher Liechtstal), heute Hauptort des Kantons Basel-Landschaft.
  6. Gemäss Kronk, Gary W., Cometography. A catalog of comets, vol. 1, Cambridge 1999, pp. 389-391, wurde weltweit zwischen 1707 und 1718 kein Komet gesichtet. Das Erscheinen von Kometen wurde immer wieder mit Naturkatastrophen in Verbindung gebracht. Möglicherweise führte die Häufung von Erdbeben, Stürmen und Überschwemmungen dazu, auch den Bericht einer angeblichen Sichtung eines Kometen in Umlauf zu bringen. (Andreas Verdun)
  7. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1711.02.22.


Zurück zur gesamten Korrespondenz