Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1711.02.22)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Zürich |
Datum | 1711.02.22 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 53* |
Fussnote |
Viro Celeberrimo Excellentissimo
D.o Iohanni Bernoullio
S. P. D.
Johannes Scheuchzerus
Gratias maximas ago pro Epistola Tua ad nos transmissa,[1] cur enim non gratias agerem pro re tam affabre, tam concinne, tam proprie applicanda, et cur non gratias agerem? cum Epistola Tua ad fratrem exarata[2] omnem retulerit apud amicos nostros Politicos itidemque Copernicanos applausum, eosque ad rem Copernicanorum pro viribus tuendam magis adhuc stimulaverit. Ejus apographon quam diligentissime servo. Tacent nunc Theologastri quidam nostri, quorum fervor tam cito excanduerat [ut] ad ἐχεμυθίαν redacti comprob[e]nt id quod vulgo dicitur, quod cito fit cito perit: praevident infesta ipsis et inimica tempora, quibus eorum in hisce rebus auctoritas, quam maxime vacillat: Exposui praeterita septimana exponamque adhuc proximo Die Martis si Deo ita placuerit, Systema Copernicanum in collegio quod hebdomadatim frequentatur a varijs hujus Urbis eruditis, egi jam de demonstrabilitate Copernicanae hypotheseos ex Regula famosa Kepleri, applausum tuli, fuit tamen unus ex Theologis, qui dicebat, se quidem talibus ad silentium redigi, sed nullum esse qui eum ad credendam Hypothesin Copernicanam adigere et compellere possit, regessi ego, me quidem in illa Oratione non cum brutis, sed cum hominibus ratione praeditis rem habuisse; adhaec conticuit, reliqui risu silentium exceperunt.
Perlegi nudius tertius unam ex Epistolis Tuis,[3] quam ante meum ex patria discessum ad me exaraveras occasione observationis meae de altitudine arborum ad quam in montibus crescunt; dubitaveras, nec immerito, utrum in montibus Pyrenaeis, alijsque Galliae Alpibus ad eandem altitudinem usque crescant. Non possum non, quin Tibi narrem observationem quam mirabundus quoque in montibus Delphinatus,[4] Linguaedociae[5], et Lugduno Genevam[6] animadvertebam En rem totam, Delphinatus et Linguaedociae montes omnes nudos extollunt ab omni arbore et frutice altiori vertices, idem etiam in Gallo-Provincia notabile est: nullae p[r]orsus arbores montes dictos vestiunt, imo quod maxime alienum mihi videbatur, nullae ibi sunt Abietes, mirabar sane, sed maxime tum, cum Lugduno Genevam proficiscebar, tunc etenim sensim sensimque altius ascendendo, vidi Montes magis ac magis Arborum, Quercuum, fagorum etc. feraces esse quo altius ascenderem, usquedum tandem biduo fere a Geneva in altitudine considerabili Abietum proventum observaveram, tanto frequentiores obvenere Sylvae abiegnae[7] quo magis ipsi Helvetiae appropinquabam ubi Sylvae etiam in planitie (scil. Abiegnae) conspiciuntur, et ad certam Alpium nostrarum altitudinem crescunt. Hinc vides altitudinem ad quam usque Arbores perveniunt nullibi certius, et exactius, quam in ipsa nostra Helvetia, et quidem in altissimis ejus montibus observari posse. His autem prosperrime vale et mihi favere perge.
Dabam Tiguri 22. Febr. 1711.
Fussnoten
- ↑ Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1711.02.11.
- ↑ Johann I Bernoulli an Johann Jakob Scheuchzer von 1711.02.10.
- ↑ Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1709.11.13.
- ↑ Die Dauphiné-Alpen. Das Komma wurde hier ergänzt.
- ↑ Das Languedoc.
- ↑ "auf dem Weg von Lyon nach Genf".
- ↑ Tannenwälder.
Zurück zur gesamten Korrespondenz