Scheuchzer, Johann Jakob an Bernoulli, Johann I (1711.02.14)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1711.02.14
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 667, Nr. 18*
Fussnote Original



File icon.gif Viro Celeberrimo Doctissimo

Dn. Joh. Bernoullio

S. P. D.

Joh. Jac. Scheuchzer.

Singulari gaudio accepi et legi humanissimas Tuas[1] atque doctissimas, jucundo sale ubique perspersas, quod magna, repeto, me et amicos bona causa perfudit voluptate. Parturiebant ex Adversariorum parte montes, sed natus ridiculus fere mus: intentabant minas, consulebant etiam de Tribunali seligendo, sed nullum invenere, quod in causae suae patrocinium certo sibi polliceri possent. Ego autem id inprimis optavi, ut in contradictorio veritatem et demonstrare et defendere possem coram Deputatis Politici ordinis; et tanto quidem ardentius, quod nunquam hactenus vivente inprimis Copernicanismi Hyperaspista Celeb. Suicero,[2] fuerit res ad demonstrationem vel decisionem perducta, sed urgentibus ita Theologis ἀγεωμετρητοτάτοις silentio duntaxat sopita. Non interim est quod dubites, Cl. Hottingerum Praesidem Authorem esse Libri Naturae.[3] Est Phaenomenon Terraemotus vestri percuriosum,[4] et tanto majori attentione dignum, quod ignis vestri e poris File icon.gif Terrae eruptio non in vestra solum Atmosphaera rarefactionem causata fuerit, sed et in Bernensi et Tigurina nostra, forte ad Alpium usque catenam. Eodem certe die tum in Territorio Bernensi, tum apud nos extraordinaria fuit aëris tepiditas, liquefactio non quidem nivis omnis, sed tamen copiosa, redijt etiam apud nos frigus; relapsa larga nivis copia, nempe per unicam fere noctem 18 lin. Paris. quem nivis lapsum praecessit descensus Mercurij a lineis 26. 4½ ubi substitit die 8 ad 25. 11½ ad quam profunditatem demersum fuit Argentum vivum vespera diei 9 ubi notabile non descendisse Barometrum ad hanc profunditatem per integrum Anni praecedentis 1710 decursum. Ingruit postea ingens frigus; et nocte inter diem 13 et 14 media relapsa novae nivis copia, qualem vix vidit hominum memoria: numeravi ego 15 lin. Paris. nivis liquefactae.[5] Quid apud vos secutum fuerit, et quae plures observatae fuerint circumstantiae, lubens scire abs Te aveo, siquidem per tempus Tibi licebit. File icon.gif Rem autem facies mihi observationes Meteorologicas dietim colligenti gratissimam.

Vale Vir optime et me porro ama.

Tiguri. d. 14. Febr. 1711.

Hodie, qui est dies 14 inter 4. et 5. matutinam audita fuere Tonitrua. Typis tradetur proxime Praelectio mea Mathematica.[6] Salutem officiosissimam dicit Frater.[7]


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johann Jakob Scheuchzer von 1711.02.10.
  2. Johann Caspar Suicerus (1620-1684), berühmter Zürcher Theologe des 17. Jahrhunderts. Professor und Chorherr am Carolinum.
  3. Hottinger, Salomon, Liber naturae ex Psalmo XIX. v. 1-7 propositus quem ... pro examine philosophico legitime consequendo secundum gratiam divinitus concessam tueri conabuntur Ioh. Casparus Sprynglinus et Ioh. Henricus Denzlerus ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1711.
  4. Scheuchzer bezieht sich hier auf Bernoullis Schilderung des Erdbebens von 1711.02.09 in seinem Brief an Johannes Scheuchzer von 1711.02.11. Das Epizentrum dieses Erdbebens lag in Efringen-Kirchen. Siehe die Beschreibung in Gisler, Monika/Fäh, Donat, Grundlagen des makroseismischen Erdbebenkatalogs der Schweiz. 1681-1878, vol. 2, Zürich 2011, pp. 34-35. Laut Bernoulli ging dem Erdbeben ein stürmischer warmer Wind voraus, der innert zwei Stunden den gesamten Schnee, der sehr reichlich war, schmelzen liess, worauf der Rheinpegel sehr stark anschwoll. Bernoulli führte diesen Wind auf eine durch das Erdbeben verursachte Gasexplosion zurück. Siehe dazu auch Gisler, Monika, Göttliche Natur? Formationen im Erdbebendiskurs der Schweiz des 18. Jahrhunderts, Zürich 2007.
  5. Die Einfügung "nivis liquefactae" findet sich am unteren Rand der Seite.
  6. Zu Johann Jakob Scheuchzers Praelectio siehe den Kommentar im Brief von 1710.12.30.
  7. Johannes Scheuchzer (1684-1738).


Zurück zur gesamten Korrespondenz