Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1710.04.09)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1710.04.09
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 32, pp. 95-96
Fussnote Johann Bernoulli hat den Brief wohl irrtümlich auf “Martij” statt auf “Aprilis” datiert. Sein Schreiben antwortet nämlich direkt auf Scheuchzers Brief von 1710.03.30. In diesem Brief kündigt Scheuchzer seine Abreise auf den 12. April an und bittet um rechtzeitige Zusendung der ihm zur Weiterleitung anzuvertrauenden Briefe. Der Brief wurde daher auf 1710.04.09 umdatiert.



File icon.gif Viro Excellentissimo atque Clarissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Paucis tantum Te volo Vir Clarissime; cum enim Tuis jam omnibus cogitationibus in iter conversis distractum Te sciam, nolim nunc rebus alienis Tibi molestus esse. Ecce hic prout petiisti litteras vel potius litterarum fasciculum inscriptum Cl. Abrahamo Moyvraeo Mathematico insigni Londini agenti,[1] cui rogo ut ipse tradas si ex Belgio post non nimis longum temporis intervallum in Angliam transfretaveris, is cui commendavi Josue Hyam Tibi indicare poterit locum habitationis Moyvraei, quod si vero Hyam forte non amplius Amstelodami degeret,[2] Cel. Newtonus magnus Moyvraei et meus Fautor, cui salutem plurimam meis verbis dicere ne quaeso obliviscere quanquam in his ipsis ad Moyvreum litteris idem faciam, Moyvraei domum Tibi notam faciet. Facile conjicies me de optima nota Te commendasse, quod Tibi profuturum spero. Iterabo hanc Tui commendationem in proximis litteris ad Ampl. Leibnitium.[3] Si fortasse, quod tamen haud credo, Cl. Moyvraeus (est enim peregrinus) non amplius in Anglia existeret, rogo ut litteras hasce Cel. Newtono aperiendas et legendas tradas, qui haud gravatim curabit, ut quae a Moyvraeo petii pro me facienda, executioni dentur. Quod pro Philos. Naturali Newtoni nuper recusa[4] pro me emenda, aliisque rebus mathematicis vel physicis quas mihi afferri operae pretium judicaveris, erogaturus es, id ego hic summa cum gratiarum actione restituam. Hagae Comitum forte etiamnum invenies Nobiliss. Burnetum qui hic apud me aliquamdiu hospitatus est, forsan File icon.gif Tecum in Angliam trajiciet, habitat in De Wilde man in de Noordend in den Haege; quod superest opto Tibi iter faustum, laetum et utile, Deum ex animo precans, ut Te salvum et sospitem ad lares nostros brevi reducem faciat. Vale interim Vir Cl. Amice Optime, et in itinere Tuo mei memento.

Dabam Basileae a. d. IX Martij MDCCX.[5]


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Abraham de Moivre von 1710.04.09. Der Brief wurde von Johannes Scheuchzer erst viel später über Isaac Newton an den Adressaten weitergeleitet. Vgl. Anmerkung im Brief von 1710.09.12.
  2. Da Johann Bernoulli sich nicht sicher ist, ob Hyam 1710 noch in Amsterdam weilt, könnte es sich möglicherweise um den jüdischen Kaufmann Joshua Hyam handeln, der am 5. April 1720 in der Bevis Marks Synagoge in London seinen letzten Willen festhalten liess (s. www.synagoguescribes.com copyright Angela Shire).
  3. Johann I Bernoulli an Gottfried Wilhelm Leibniz von 1710.04.26.
  4. Siehe hierzu die Anmerkung in Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1710.03.26.
  5. Johann Bernoulli hat den Brief wohl irrtümlich auf "Martij" statt auf "Aprilis" datiert. Sein Schreiben antwortet nämlich direkt auf Scheuchzers Brief von 1710.03.30. In diesem Brief kündigt Scheuchzer seine Abreise auf den 12. April an und bittet um rechtzeitige Zusendung der ihm zur Weiterleitung anzuvertrauenden Briefe. Das korrigierte Datum stimmt auch mit jenem des beigelegten Briefes an Abraham de Moivre überein.


Zurück zur gesamten Korrespondenz