Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1710.03.26)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1710.03.26
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 33, pp. 97-98
Fussnote



File icon.gif Viro Clarissimo et Pereximio

Joh. Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Ecce Tibi Vir Clarissime, ut promisi, disputatio mea De Effervescentia,[1] juvenilium quidem annorum labor et ideo haud magni momenti; quod exemplar forte fortuna mihi in manus nuper incidit; si quae alia porro sive fraterna sive mea aucupari potero, ea ad Te mittere pariter non desinam.

Quod demonstratio mea de descensu accelerato[2] Te ex luto in quo haeseras diu, extricaverit, est de quo mihi gratuler videnti scilicet, aliqua saltem in re Tibi utilem me esse posse. Laetus quoque accepi iter Te suscepturum in Galliam, Angliam et Belgium cum Adgnato Tuo Juvene florentissimo,[3] ea potissimum ratione, quod in reversione vestra vos coram salutandi hic mihi occasio sit nascitura. Operam Tuam quam offers in peragendis pro me in itinere vestro in primis in Anglia non recuso, si mihi indicere diem discessus vestri lubeat, parabo litteras ad Cl. Moyvraeum societatis Londin. socium et Cel. Newtoni familiarissimum; Editionem alteram Princip. natur. Phil. Newtoni, quam nuper praelum evasisse ferunt,[4] mittere quidem mihi promisit Newtonus, nondum tamen misit, si Te Latore eam obtinere mihi contigerit, habebis me arctius Tibi obstrictum. File icon.gif Commoda quidem est fateor et gratissima aëris temperies pro excursionibus rusticanis ad perlustranda loca in quibus turffarum venas latere suspicio est; sed per varia negotia nondum licuit, aliquid eam in rem tentare; haud alienum est quod mones aliquid dandum esse corpori ejusque exercitiis, et quandoque sanitati consulendum, nec semper inhaerendum speculationibus Geometricis; at cum Poeta respondeo, video meliora proboque Deteriora sequor;[5] adeo nempe difficile est Naturam exuere, quam si furca expuleris usque tamen recurrit: hoc tamen non dico quasi nimis sim deditus abstractis animi laboribus, quin iisdem aliquod ad tempus valedicere queam; alia subest causa inertiae meae, sentio apud me propensionem quandam naturalem ad otium corporeum, imo quod pudet dicere aversionem ab omni quod corpus fatigat. Tuum interim agnosco amorem ex eo quod tantam meae valetudinis rationem habeas, ut eandem conservare Tuae dispendio non detrectares; absit autem ut hoc facias, salvum Te cupio primum, me postea, si quid utilitatis adhuc a me proficisci possit. Si quod temporis spatium peregrinatione vestra peracta in hac urbe morari placuerit, dabitur ansa, simul exspatiandi et quid terra nostra an turffas an aliud ferat explorandi. Optarem mihi perscriberes itineris vestri ordinem quas terras quas regiones prius, quas deinde, quas postremo pervagari animus est. Interim vale et me ut soles ama.

Dabam Basileae a. d. 26. Martij 1710

P. S. Oblitus eram rogare an Schmutzius vester nondum perfecerit Tubum Opticum mihi destinatum.


Fussnoten

  1. Bernoulli, Johann I/Eglinger, Nicolaus, Dissertatio De Effervescentia et Fermentatione ..., Basileae (J. Bertsche) 1690 (= Op. I).
  2. Brief von Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1710.02.12.
  3. Es handelt sich wahrscheinlich um Johann Jakob Scheuchzer (1690-1751).
  4. Newton, Isaac, Philosophiae naturalis principia mathematica. Editio secunda auctior et emendatior, Cantabrigiae [Cambridge] (C. Crownfield) 1713. Die hier erwartete zweite Auflage der Principia erschien allerdings erst 1713. Bereits kurz nach der Publikation der Erstausgabe im Jahr 1687 hatte Newton an eine neue Ausgabe gedacht. 1709 begann er dann zusammen mit Roger Cotes mit deren Vorbereitung. Die Publikation verzögerte sich aber aus unterschiedlichen Gründen, u. a. auch wegen der sehr sorgfältigen Arbeitsweise von Roger Cotes. Johann I Bernoulli hatte in der ersten Auflage der Principia einige Fehler entdeckt und Newton mitgeteilt und wartete nun mit Ungeduld auf die neue Ausgabe mit den Korrekturen. Siehe Nagel, Fritz, Habent sua fata Principia. Newton in Basel, in: Librarium. Zeitschrift der Schweizerischen Bibliophilen-Gesellschaft, 53 (2010), pp. 99-110.
  5. Ovid, Metamorphosen, 7,20-21.


Zurück zur gesamten Korrespondenz