Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1710.09.12)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Paris
Datum 1710.09.12
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 49*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo Excellentissimo

D. Iohanni Bernoullio, Mathematico

S. D. Iohannes Scheuchzerus D.r

Diu est Vir optime e quo Literas ad Te dare non potui, nunc autem rumpo Silentium illud, quod invitus tenueram; cogit ad id me interruptum meum, nescio quo fato, Iter Anglicum, me etenim Tuae ad Moivraeum Literae[1] quas adhucdum mecum habeo, agnosco, te mihi succensendi causas justas habere; Sunt et tamen ex parte mea rationes quae me apud te innocentem monstrabunt, quas hac ex causa Tibi trans-scribo; dum in Belgio eram, nollebam Literas hasce postae extradere, cum adhucdum firmum fuerit meum in Angliam proficiscendi propositum, firmum etiam adhucdum stetit cum apud Exercitum Confoederatorum moratus, obsidionem Duaci,[2] spectarem, nuntiabant etenim Literae quas ex patria tunc obtinueram,[3] ut in Belgium reverterer, ac inde in Angliam traijcerem: Tornaci[4] cum per tres Septimanas moratus essem, Literae ex patria me Parisios ire jubent,[5] cum firmo adhuc inde in Angliam redeundi scopo. Parisijs autem inveni alias Literas nos in Patriam revocantes,[6] ipse conijcies angustias illas quas ob solas Tuas Literas ipse mecum habuerim. Habeo et nunc, retineo enim adhucdum Literas Tuas; cum Nepote Tuo D.o Nicolao Bernoullio amantissimo meo Amico multoties consilium inivi, qua ratione in Angliam securo transmitti possint hae Literae tuae, in consilium quoque vocavimus Varignonium, tandem de modo convenimus, File icon.gif En, quae nunc mihi mens, quis scopus sit: Scribam proxima septimana ad Newtonum,[7] cui meae Epistolae Literas pro Moivraeo includam, testabor Newtono, narratis retardationis causis, me Tuam Epistolam, paucos ante meum Tiguro discessum, dies accepisse ac hactenus ob spem in Angliam transfretandi retinuisse: Si ulteriora pro Tua satisfactione mihi in promptu forent remedia, facile conjectabis, ea in medium adhibere nullus dubitarem.

Praeterita die Sabbathi Academiae Regiae Scientiarum finem discursu quodam et observationibus imposui,[8] Nepos Tuus et ego vel maxime contenti sumus de Academicorum omnium erga nos benevolentia et civilitate, praecipue cum ordinario in Academia locum tenuerimus Academicorum effectivorum.[9] Plura addere nescio, nisi id quod magis magisque sum Bernoulliani nominis Cultor assiduus. Hisce Vale et Amare me perge.

Dabam raptim Parisijs. d. 12. 7bris. 1710.

Literas pro Newtono includam Literis ad Philippum Van Kemmena[10] Amstelaedami degentem, eumque rogabo ut inquirat in D.um Josuam Hyam Chez Mr. Jean des Ormeaux, vel si eum invenire nequeat, Epistolam meam cum inclusa Tua ad Newtonum transmittat, heic eam tradam D.o Greiss Mercatori nostro, qui in Belgium quavis septimana Literas mittit.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Abraham de Moivre von 1710.04.09.
  2. Gemeint ist die Belagerung der nordfranzösischen Stadt Douai im Rahmen des Spanischen Erbfolgekriegs.
  3. Dieser Brief aus Zürich vom Zeitraum 1710.04.23 - 1710.06.28 ist anscheinend nicht erhalten.
  4. Tournai.
  5. Dieser Brief ist anscheinend nicht erhalten.
  6. Dieser Brief ist anscheinend nicht erhalten.
  7. Dieser Brief von Johannes Scheuchzer an Isaac Newton ist anscheinend nicht erhalten.
  8. Johannes Scheuchzer hielt 1710.09.07 vor der Versammlung der Pariser Akademie der Wissenschaften einen Vortrag über fossile Nummuliten. Ein von Fontenelle verfasstes Protokoll dieser Rede findet sich in den Hist. Paris 1710 (1712), pp. 19-21.
  9. Nicolaus I Bernoulli (1687-1759) kehrte am 13. September 1710 von Paris nach Basel zurück und übermittelte diesen Brief Johann I Bernoulli.
  10. Dieser Brief von Johannes Scheuchzer an Philip van Kemmena ist anscheinend nicht erhalten.


Zurück zur gesamten Korrespondenz