Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1709.05.04)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Padua
Datum 1709.05.04
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.185-188
Fussnote Siegelspuren. p.185 Anmerkung "respondi d. 25. Maij 1709"



File icon.gif[1] Clarissimo Doctissimoque Viro

Ioanni Scheuchzero Med. Doctori

Jacobus Hermanus

S. P. D.

Sperabam hactenus nos Excell.os hujus Universitatis Moderatores[2] Tibi faventiores reperturos esse quam revera contigit, non quod de eximiis Tuis meritis in rem litterariam plene informati non sint eaque suspiciant, sed quod continuae Collegarum meorum altius eniti impense gestientium prensationes, omnes conatus nostros et diligentiam eluserint; hisce enim omnes eae Cathedrae quarum unam Te occupaturum pro indubia re habebam paucis hisce elapsis diebus decretae et assignatae [sun]t, sed in Senatu Veneto nondum confirmati adhuc sunt Professores promoti. Nullus tamen dubito quin si alii fuissent Reformatores erga exteros magis propensi negotium tuum felicem successum habiturum fuisset. Interim animo nondum penitus despondeo cum Ramazzinus[3] aliique aetate jam provectiores intra paucos annos novam huic Athaeneo lacunam inducere possint. Vix credi potest quam gravis mihi acciderit sinister successus omnium curarum nostrarum, cum me diutius adhuc a suavissimo amico et Compatriota divulsum videam quem mihi tantopere Collegam adjunctum optarem. Sed hisce in oris potissimum patientia opus est ubi amplissimae nos spes saepius fallere possunt.

Cl. Eustachius Manfredi[4] mihi scribit[5] utrum fasciculum librorum tuorum et Mstorum[6] apud Stancarium[7] nuper eheu vivis ereptum in tuo Bononia[8] discessu relictorum ad Te curandum in me suscipere vellem.[9] Ipsi respondeo[10] mihi utique gratissimum esse in omnibus quae a mea tenuitate expectari possint tibi inserviendi eaque propter rogavi ut fasciculum proxima occasione ad me curare dignetur (per postam enim ut transmitteret propter nimium pretium rogare non sum ausus priusquam voluntatem[11] File icon.gif tuam intellexero) pollicitus in simul prima me occasione illum ad te esse amandaturum: unde indies supellectilem illam eruditam Bononia expecto, nisi occasionum tarditas commeatum moretur. Patavio[12] vero Curiam usque mittendi occasionem me nacturum spero finitis nundinis hisce die 15 Iunii inchoandis ad quas rustici etiam Engadinenses affatim confluunt quibus domum revertentibus libri tui tuto tradi poterunt. Cel. Fratrem tuum[13] a me quaeso salutabis, Vale et me ama.

Patavii die 4 Maji 1709.

P. S. Paulo postquam finem huic epistolio posui, ecce advolant gratissimae tuae litterae[14] in quibus non est quod silentium depreceris vel excuses cum de amore tuo ne quicquam dubitem, quae de Eruditorum oscitantia notas nimium proh. dolor vera sunt non tantum in Botanicis sed praecipue etiam mathematicis disciplinis quod pariter parum curo; Celeberrimi mihi Borell[i][15] identidem ingeminans consilium quod Cl. nostri Fardellae[16] suggesserat cum de scholasticorum ineptiis et contemptu solidiarum litterarum conquereretur. Lasciateli stare nel loro fango, e ringratiate Iddio di avervi concesso di sequitar la buona strada: Pro humanissimo voto vestro et congratulatione circa receptionem meam in societatem Berolinensem[17] gratias ago maximas Deumque precor ut tanto honore dignum aliquando me reddat. Favorem hunc Illustri Leibnitio[18] potissimum acceptum refero. Nullus dubito quin Tibi quam proxime gratulandum sit circa receptionem in societatem Parisinam cui Illustris Bignonius[19] eximius Patronus Tuus tanto cum applausu omnium praeest, qui illustri illi Eruditorum Catervae Te doFile icon.gifnare ejusque sic famam magis adhuc tui receptione augere conabitur, quod mortuo Tschirnhausio, nisi alius jam suffectus sit brevi me accepturum laetus auguro.[20] Quod Gloxinus[21] iter in Italiam parat laetor cum hoc spem mihi faciat fore ut eum videre et nos mutuo anteactarum suavissimarum conversationum nostrarum denuo tanto jucundius ad memoriam revocare possimus:[22] Utinam et Tu quoque Amicorum ocelle trigam complere posses aut mecum indivulsam amicorum bigam hic Patavii constituere tibi liceret, quod etsi hac vice fieri non potuit proxime futurum vehementer opto, annuat modo Deus conatibus meis, securus et infallibilis[23] erit successus. A me pariter quaeso Te salutabis Celeberr. nostrum Bernoullium,[24] quis his etiam in oris instar oraculi Mathematici ab intelligentibus habetur ex quo intellexerunt ex discursibus meis omnia tota quanta quae in Hospitalii Analysi[25] infinite parvorum habentur Bernoullio deberi, prouti deberi ex autenticis actis quae ingeniosissimus noster communis Amicus mecum communicavit ad oculum patet. Iterum Vale meque amare non cessa. Confusam scriptionem Viribus illis Centrifugis quas hac vespera pro cathedra tractavi,[26] aliisque curis domesticis quaeso condona.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Scheuchzer

tres Celebre Medecin

à Zurich


Fussnoten

  1. Auf dem oberen Rand der Manuskriptseite findet sich der folgende Antwortvermerk von der Hand Scheuchzers: "respondi d. 25. Maij 1709."
  2. Zur Funktion der Moderatori, auch Riformatori dello Studio di Padova genannt, siehe die Anmerkung im Brief von Nicolaus I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1718.04.23. 1709 war das Amt der Riformatori dello Studio di Padova von Federico Marcello, Marino Zorzi und Girolamo Venier (1640-1714) bekleidet.
  3. Bernardino Ramazzini (1633-1714) war zu dieser Zeit Professor für praktische Medizin "in primo loco". Diese Stelle hatte er bis zu seinem Tod im November 1714 inne.
  4. Eustachio Manfredi (1674-1739).
  5. Der Brief von Eustachio Manfredi ist anscheinend nicht erhalten.
  6. "Mstorum" = "Manuscriptorum".
  7. Vittorio Francesco Stancari (1678-1709).
  8. Bologna.
  9. Zur Rücksendung der von Johannes Scheuchzer in Bologna zurückgelassenen Bücher siehe die Anmerkung im Brief von Jacob Hermann an Johannes Scheuchzer von 1707.11.05.
  10. Dieser Brief Hermanns an Manfredi ist anscheinend nicht erhalten.
  11. Im Manuskript steht "volunta".
  12. Padua.
  13. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  14. Dieser Brief ist anscheinend nicht erhalten.
  15. Giovanni Alfonso Borelli (1608-1679).
  16. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  17. Zur Aufnahme Jacob Hermanns und seiner Kollegen in die Königlich-Preussische Societät der Wissenschaften siehe den vorhergehenden Brief von 1709.04.06.
  18. Gottfried Wilhelm Leibniz (1646-1716).
  19. Jean-Paul Bignon (1662-1743).
  20. Der Mathematiker und Naturwissenschaftler Ehrenfried Walther von Tschirnhaus (1651-1708) verstarb am 11. Oktober 1708, wodurch seine Stelle als auswärtiges Mitglied der Pariser Akademie der Wissenschaften frei wurde. Johannes Scheuchzer hoffte offenbar, diese Stelle dank der Unterstützung des Präsidenten der Akademie Jean-Paul Bignon zu erhalten. Die Stelle wurde jedoch mit Hans Sloane (1660-1753) besetzt. Bereits früher hatte Bignon Scheuchzer seine Hilfe bei Berufungen zugesichert. So schreibt er in seinem Brief an Scheuchzer von 1709.06.04, er habe mehrmals mit dem Gedanken gespielt, Scheuchzer als Nachfolger Tourneforts (wohl auf den Lehrstuhl für Botanik des Jardin des Plantes) nach Paris zu berufen. Dem habe jedoch Scheuchzers protestantische Konfession entgegengestanden. Tourneforts Nachfolger wurde 1709 Antoine-Tristan Danty d’Isnard (1663-1743), der den Lehrstuhl aus gesundheitlichen Gründen schon nach einem Jahr an Antoine de Jussieu (1686-1758) übergeben musste.
  21. Matthias Gloxin (1684-1738).
  22. Ein Brief von Matthias Gloxin an Johannes Scheuchzer aus diesem Zeitraum konnte bisher nicht nachgewiesen werden.
  23. Im Manuskript steht "infalibilis".
  24. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  25. [L’Hôpital, Guillaume François Antoine de], Analyse des infiniment petits, pour l'intelligence des lignes courbes, Paris (Imprimerie Royale) 1696. Zur Zeit der Abfassung dieses Briefes war noch völlig unbekannt, dass der Inhalt dieses Werks fast identisch mit den mündlichen und schriftlichen Privatlektionen ist, die L'Hôpital von Johann I Bernoulli erhalten hatte. Die wahre Urheberschaft dieses Werks, über die Hermann seine Paduaner Kollegen informierte, geht aus der Korrespondenz zwischen L'Hôpital und Johann I Bernoulli hervor, die Hermann laut dem vorliegenden Brief in Basel zu Gesicht bekommen hatte. Diese Korrespondenz wurde erstmals vollständig ediert in Joh. I B. Briefe, vol. 1. Siehe dazu die Einleitung von Otto Spiess auf pp. 121-157, insbesondere p. 149ff.
  26. Wie aus dem Brief Hermanns an Johann Bernoulli von 1709.11.16 hervorgeht, behandelte Hermann in seiner Vorlesung im Mai 1709 das Problem, in welcher Weise die Zentrifugalkraft eines um die Erde kreisenden Körpers den Einfluss der Gravitationskraft vermindert, wenn man im Unterschied zu Galilei die tägliche Rotation der Erde um ihre Achse miteinbezieht. Dieses Kapitel seiner Vorlesung bildet dann die Grundlage zu Hermanns Aufsatz De nova accelerationis lege, qua gravia versus terram feruntur, suppositis motu diurno terrae et vi gravitatis constanti ..., in den AE Septembris 1709, pp. 404-411 (=Na. 011).


Zurück zur gesamten Korrespondenz