Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1709.04.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Padua
Datum 1709.04.06
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.181-184
Fussnote p.184 Anmerkung von anderer Hand "Respondi d. 27. April 1709"



File icon.gif Vir Clarissime, Amice Amantissime.

Accepi pergratam Tuam Epistolam d. 23. Tiguro ad me datam[1] cum adjunctis chartis conditiones exponentibus quibus magnum Tuum de graminibus Opus in publicum emittere paras.[2] Cl. Vallisnerio[3] unum exemplar tradidi qui Tibi cum officiosa salute gratias agit, jam paulo antea a Cl. Fratre Tuo[4] unum folium illius chartae invitatoriae se accepisse mihi asseverabat, adeo ut id quod a me accepit ad Ill.mum Comitem Marsilium[5] sit missurus.[6] Dubito interim an multi subscriptores his in oris sint sperandi, cum ipse Dn. Viali[7] Cl. Vallisnerio non obscure indicarit sibi haud animum esse illorum numerum augendi. Dominans est Studiosorum hujus regionis Genius, praestantiora studia torpide admodum tractare, et non nisi Antiquorum Graecorum et Arabum praecepta in Medecina, aut rancida Monachorum in Philosophia sectari placita, unde fit ut parvo in pretio sit Anatomia, Botanica vel reliqua Historia naturalis sine quibus vel in ipsa meridiana luce Medicum oportet caecutire, prouti tibi melius quam mihi notum est. Hinc judicabis, quanto cum ardore Mathesis a studiosa juventute sit excolenda, quae adeo mirifice philosophia refectorii, sic Montanarius[8] olim per jocum vocare solebat Scholasticam Philosophiam, delectatur; vix unus profecto vel alter est qui Mathematum studio capiatur, sed nonnulli tamen Venetiis sunt Amici qui hanc penuriam utcunque resarciant;[9] idem fatum ut antea dixi, experiuntur omnia reliqua solidiora studia. Scio alibi majore cum vigore operam dari studio Naturali, sed Patavii simile quid optandum potius quam sperandum est. Quod ad Negotium Tuum attinet continuo ei invigilamus, et ego ab amicis contendi ut Excell. Reformatores[10] de Tuis meritis data occasione certiores reddant, quod si nondum fecerunt, certo tamen sunt facturi, quin imo proximo Majo Venetias me conferam nihil tunc omissurus eorum quae Tibi faventem reddere queant Excell. Reformatorem Venerium.[11] Si Excell.mi Proceres Dn. Fardellam[12] aut me percunctati fuissent de insigni aliquo subjecto Cathedrae cuidam vacanti surrogando File icon.gif Negotium consummatum existimarem, sed cum id non acciderit, continuae Patavinorum prensationes, aliaque successum nonnil difficiliorem reddunt[13], interim tamen nondum spem omnem abjicio, tempus adhuc est tuas partes cum vigore tuendi, ad id autem Prudentia et oportuna occasione opus est cujusmodi nulla adhuc se obtulit, sed brevi offeretur mutato Magistratu Reformatorum, qua in mutatione sibi propitios magis pollicetur Abbas Fardella et Decori hujus Academiae studiosiores Patronos sine quibus nihil proficitur.

Quod Bernoullius[14] bene valet, gaudeo; vacillans enim Valetudo cujus ipse in postremis ad me suis[15] meminerat non parum me sollicitum reddiderat; eadem me sollicitudo ab aliquo jam tempore tenebat Leibnitii status valetudinis quem non optimum esse litterae quaedam Hala[16] acceptae nuntiabant;[17] sed Leibnitianae epistolae hesterna die mihi redditae,[18] cum contrarium plane significent, pristinam animo tranquillitatem reddiderunt. In his ipsis litteris certiorem me facit humanissimus Vir, forsitan hoc adhuc Anno Miscellanea quaedam Societatis Regiae Berolinensis (in quam cum Cl. Cl. Viris Abb.te Fardella[19], Gulielmino[20] et Ramazzino[21] me quoque cooptare voluit,[22] miss[is] ad nos Diplomatibus jam Mense septembris 1707[23] a secretario Jablonski[24] subscriptis) in publicum proditura esse, in quibus tenue quoddam Schediasma meum De stationibus Planetarum quoque comparebit.[25] Doleo Cel. Fratrem Tuum stationi Leidensi, quam tantopere merebatur hac vice non admotum esse, sed ut recte animadvertis Boerhavius[26] qui eam nunc obtinuit, et egregius alioqui Vir, brev[i] forsan alii Cathedrae Medecinae sufficiendus est, cum Botanicam haud ejus Sphaeram esse existimem.[27] Tunc enim Curatores Universitatis ad Fratris Tui merita efficacius attendent, quam factum est hac vice.

Gloxinum[28] Parisiis nunc agere arbitror illudque ex eo colligo quod Dissertationis ejus de Morbo Castrensi[29] in Novellis Parisinis (dans le Journal des Scavans puto) mentionem fieri,[30] dicis.

File icon.gif Hic Novellae publicae plenae sunt Propositionum pacis a Rege Galliae,[31] Confoederatis oblatarum,[32] an vero effectum habiturae sint valde dubito. Quod superest vale et Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Jac. Hermannum

Raptissime ut vides Patavii d. 6 Aprilis 1709.

Ne Te quaeso Male habeat, mi Amice, quod epistolia haec duo adjungam quorum unum Cel. Fratri Tuo[33] est destinatum cui plurima cum mea salute reddi curabis, alterum Parenti meo inscriptum[34] a quo a tribus retro mensibus nullas literas accepi ex quo judico aut aliquas ex suis ac etiam ex meis intercidisse, idque in causa est, quod hanc ad Te dirigo, quam haud gravatim Basileam curabis. Iterum Vale mi Scheuchzere optime.

File icon.gif[35]


Fussnoten

  1. Dieser Brief Johannes Scheuchzers von 1709.03.23 ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Es handelt sich um ein heute anscheinend nicht mehr erhaltenes Subscriptionsformular für Johannes Scheuchzers Agrostographia sive Graminum, juncorum, cyperorum, cyperoidum, iisque affinium historia, Tiguri [Zürich] (H. Bodmer) 1719.
  3. Antonio Vallisneri (1661-1730).
  4. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  5. Luigi Ferdinando Marsili (1658-1730).
  6. Dieser Brief von Antonio Vallisneri an Luigi Ferdinando Marsili konnte bisher nicht nachgewiesen werden.
  7. Felice Viali (1637-1722).
  8. Geminiano Montanari (1633-1687) war ab 1678 Professor für "Astronomia e Meteore" an der Universität Padua. Zur Disziplin "Astronomia e Meteore" siehe die Anmerkungen zum Brief 1706.09.08.
  9. Hermann meint hier die gelehrten Zuhörer seiner Privatvorlesungen, die er in Venedig im Haus von Giovanni Poleni (1683-1761) hielt. Unter diesen befanden sich z. B. Antonio Schinella Conti (1677-1749) und Bernardino Zendrini (1679-1747). Michelangelo Fardella berichtet Leibniz, dass in Polenis Haus "concorrono i migliori matematici per apprendere dal signore Herman il tanto da loro ricercato calcolo differentiale" (Fardella an Leibniz 1707.08.26 (NLB LBr. 258, fo. 136), abgedruckt bei Robinet, Empire Leibnizien, p. 130. Siehe auch Maffioli, Cesare S., Out of Galilei: the science of waters 1628-1718, Rotterdam 1994, p. 290).
  10. Zur Funktion der Riformatori bei der Berufung von Professoren an die Universität von Padua siehe die Anmerkung im Brief von Nicolaus I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1718.04.23. 1709 bekleideten Federico Marcello, Marino Zorzi und Girolamo Venier (1640-1714) dieses Amt.
  11. Venier, Girolamo (1640-1714).
  12. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  13. Im Manuskript steht "redunt".
  14. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  15. Johann I Bernoulli an Jacob Hermann von 1709.03.19.
  16. Halle an der Saale.
  17. Dieser Brief aus Halle konnte bisher nicht nachgewiesen werden.
  18. Wilhelm Gottfried Leibniz an Jacob Hermann von 1709.03.21.
  19. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  20. Domenico Guglielmini (1655-1710).
  21. Bernardino Ramazzini (1633-1714).
  22. Jacob Hermann, Michelangelo Fardella, Domenico Guglielmini und Bernardino Ramazzini wurden am 26. September 1707 in die Königlich-Preussische Societät der Wissenschaften aufgenommen.
  23. Im Manuskript steht "1701".
  24. Johann Theodor Jablonski (1654-1731).
  25. Hermann, Jacob, Methodus generalis Puncta Stationum in Orbitis Planetariis determinandi, in: Misc. Berol., 1710, pp. 197-201 (= Na. 013). Diese Schrift hatte Hermann bereits mit seinem Brief von 1707.03.19 an Leibniz zur Publikation gesandt.
  26. Herman Boerhaave (1668-1738).
  27. Nach dem Tod Peter Hottons erhielt Herman Boerhaave (1668-1738) den Lehrstuhl für Botanik an der Universität Leiden, den er am 20. März 1709 antrat.
  28. Matthias Gloxin (1684-1738).
  29. Gloxin, Matthias, Dissertatio inauguralis medica de dysenteria castrensi, quam Praeside Archiatro coelesti auctoritate et consensu magnifici et gratiosissimi medicorum ordinis in Academia Argentoratensi pro summis in arte medica honoribus et privilegiis doctoralibus rite consequendis solenni eruditorum examini subjiciet Matthias Gloxin, Colmaria-Alsatus. Ad d. 29. mens. Martij anno MDCCIIX. Horis locoque solitis, Argentorati [Strassburg] (J. F. Spoor) 1708.
  30. Die Rezension findet sich im Journal des Sçavans vom 21. Januar 1709, pp. 36-39 (Digitalisat bei Gallica).
  31. Ludwig XIV. (1638-1715), König von Frankreich.
  32. Hermann bezieht sich hier auf die Friedensverhandlungen zwischen Joseph I. und Clemens XI. nach der Beendigung des Comacchiokriegs. Siehe dazu auch den Brief von 1708.11.17.
  33. Jacob Hermann an Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733) von 1709.04.06.
  34. Dieser Brief von Jacob Hermann an seinen Vater German Hermann (1648-1729) ist anscheinend nicht erhalten.
  35. Auf dieser Seite findet sich der folgende Antwortvermerk von der Hand Scheuchzers: "Respondi d. 27. April. 1709."


Zurück zur gesamten Korrespondenz