Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1707.11.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Padua
Datum 1707.11.05
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.133-136
Fussnote Siegelspuren. Auf der Adress-Seite p.136 Anmerkung von anderer Hand "Padua. Hermann de 5. 9bris 1707 Resp. d. 18. dto."



File icon.gif Vir Cl.me Amice optume

Mellitissimas tuas literas noni Octobris[1] recte mihi fuerunt traditae, ad quas ob aliorum negotiorum obstrepentia negotia tum etiam quod Cl. Morgagnii[2] hic adventum expectandum judicarim ut ea ipsi intimare possem quae mihi circa opusculum ejus Anatomicum[3] scripsisti, responsum hactenus distuli, nunc autem postquam cum egregio hoc Viro loquutus sum tibi dicam me proxima occasione aliquot exemplaria praefati opusculi quae mihi se traditurum heri sposponderat Autor ad Te esse curaturum. Coeterum is gratias Tibi agit pro hac amicitiae testificatione qua libri sui exemplaria in Angliam deferri te operam daturum polliceris, suaque Tibi vicissim officia per me amice defert, habebis quoque pro Te unum morganiani foetus exemplar. Clarissimos quoque Viros mihique amicos Valisnerium[4] et Ramazzinum[5] tuo nomine pl. salutavi a quibus resalutaris cum quorumvis officiorum suorum delatione amica. Bene agis quod Woodwardianae Geographiae Specimen in germanicum sermonem convertere cogites,[6] hoc enim pacto ea materia curiosa admodum mihique satis plausibilis visa magis magisque inter populares nostros innotescet; mundumque philosophicum tibi obstringes si proprias tuas observationes circa montium structuras aliaque ad historiam naturalem pertinentia quamproxime edideris.[7] Quantum ad me attinet, lectionibus meis circa finem hujus mensis inchoandis aliisque Ceremonialibus negotiis totus nunc immersus[8] profundiora Matheseos et Philosophiae studia plane ad tempus negligere cogor, quod mei respectu magnam temporis jacturam reputo; nam qui reconditioris geometriae delicias[9] semel degustaverit non nisi cum nausea trita adeo qualia mihi pro cathedra proponenda erunt tractare poterit. Quod Cl. Frater tuus[10] Basileense iter dissuadeat[11] forsan inde venit, quod metuat ne algebraicum studium a Medicinae cultura ita te avocaturum sit ut eam penitus sis derelicturus, sed tu melius tibi quam alius consules. Hoc saltem certo scio Clariss. Wallisnerium non semel penituisse quod juxta consilium Spoleti[12] Mathemata non excoluerit; Nullus dubito, quin Basileae tempus laete sis transacturus File icon.gif cum Clarissimo nostro Bernoullio,[13] cujus praelectionem inauguralem[14] perlegens Clariss. meus Hospes[15], tantam concepit Clarissimi mihique Charissimi Patroni existimationem, quam, quae maxima: ejus enim ingenuitatem et candorem non minus quam profundam mathematum notitiam summe est admiratus. Cum negotia tua autumnalia jam finita suspicer, Basileae te esse nunc suppono quapropter rogo ut communem nostrum hunc Patronum atque Amicum Celeberr. Bernoullium meo nomine salutare non recuses, quindecim circiter elapsi sunt dies ex quo literas[16] ad eum dederim quas ipsi redditas fuisse sperabo; quomodo valeat et quid agas mihi quaeso significa. Paucos ante dies quam hanc ultimam tuam accepissem epistolam in transitu tantum me salutavit amicissimus noster Stancarius[17] qui in praedio Nobilis Venetiani rusticaturus huc transiit, facile conjectare poteris majorem discursuum partem te habuisse pro objecto; interim tamen doleo quod post discessum tantummodo ejus epistolas tuas[18] acceperim in quibus mihi de relictis Bononiae[19] libris aliisque MStis[20] a Stancario repetendis mentionem injicis;[21] verum spero in suo reditu Patavium[22] iterum esse transiturum quo casu eorum non obliviscar, sed omnes machinas admovebo quo tam cito ac fieri possit ad te deferantur. Nudius tertius publicae lectiones initium suum nactae sunt, varios perorantes audivi, nam omnes publicae lectiones potius sunt orationes, sed magna inter eos quoad eruditionem intercedebat differentia; alii enim sunt satis diserti simul et solidi ut Vallisnerius, Macoppe[23], Guglielmini[24] et Gratianus[25] quorum hic ultimus tersissimam habuit orationem apologeticam adversus Aristotelicos pro Modernis: Alii vero satis jejuni philosophiam profitentes scholasticam quorum philosophorum barbarae distinctiones colicam provocant quoties e cathedra tumidis buccis ab Aristotelis subditis, Monachis illis torpidis deblaterantur. Solus meus eruditissimus hospes cartesianam hic philosophiam publice profitetur; maxima hic cum venustate suas recitat praelectiones nam tanta loquendi imo non loquendi solum sedet tersissime latine scribendi pollet facilitate. Quae de apparatu mihi scribis instrumentorum mathematicorum non recte intelligo; sed in omnem eventum scripsi meo patri[26], ut, si Fasciculus Parisiis a Dn. Varignon[27] mihi destinatus Basileae appulerit File icon.gif [...][28] Una capsula instrumentis ut circinis aliisque instructa ex binis quae eo in fasciculo contentae erunt, una cum exemplari compacto Commentariorum Academiae regiae Parisinae.[29] Unum adhuc superest quod te moneam; non enim nosti quod ego sim magnus Princeps, Dux nempe Walliae[30] et filius naturalis defuncti Regis Guilielmi[31]: quomodo autem ad hanc dignitatem pervenerim nunc dicam. Scias itaque velim Professorem hic esse Medicinae Homobonum Pisoni[32] qui omnes Professores qui a sexennio abhinc ad hoc usque tempus ad varias cathedras promoti sunt a Magistratu reformatorum[33] pro spuriis habeat et illegitimis[34], et quoniam Cl. Gulielmino ad primariam Medecinae theoricae cathedram promoto, in mathematica professione succedo, Pisoni id imaginarium credit existimans Guglielminum eandem adhuc occupare cathedram, non autem primam Medecinae, unde fit, ut dicat me incognito hic manere et sub mathematici publici titulo princeps hic delitescere; Dn. Fardellae[35] enim oeconomum ad se vocando interrogavit an sciret quis essem, et cum respondisset publicum mathematum me professorem esse regessit serio sibi dictum fuisse me Naturalem Guilielmi Regis Filium esse, en ergo causam meae dignitatis. Ast oremus omnes ut sana sit mens in sano corpore.[36] Quantum ad Stenonem[37] quem a me petis attinet nondum eum invenire potui non desinam tamen magis magisque inquirere quae autem de Libris curiosis a me expetiisti,[38] optassem ut particularius mihi notasses, cum ego certus esse non possim eos tibi esse arrisuros qui mihi placent, aut eos vicissim a te improbatum iri qui usque adeo palato meo non sapiunt. Felicem Regis Borussiae[39] Successum imo confectum propemodum negotium a Cl. pariter Fratre laetus intelligo,[40] ipsique status Neocomenses prudenter egisse videntur quod suae religionis Principem elegerint.[41] Plura[42] tempus non permittit hisce ergo deproperatis Vale et me ut soles porro ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Patavii die 5. 9bris 1707.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Scheuchzer, Docteur en

Medecine celebre etc.

à Zurich

Suisse pour Zurich

[43]


Fussnoten

  1. Dieser Brief Johannes Scheuchzers von 1707.10.07 ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Giovanni Battista Morgagni (1682-1771).
  3. Morgagni, Giovanni Battista, Adversaria anatomica prima ... multis deinde accessionibus, novisque iconismis adaucta ..., Bononiae [Bologna] (F. Pisarri) 1706.
  4. Antonio Vallisneri (1661-1730) war Physiker und Naturwissenschaftler. Er hat bei Marcello Malpighi Medizin studiert und war von 1700 bis 1709 ausserordentlicher Professor der praktischen Medizin "in primo loco", von 1709 bis 1711 Professor "De pulsibus et urinis" und von 1711 bis 1730 ordentlicher Professor der theoretischen Medizin "in primo loco" in Padua.
  5. Der Physiker Bernardino Ramazzini (1633-1714) war von 1700 bis 1708 ordentlicher Professor der praktischen Medizin "in secundo loco" und 1710 bis 1714 ordentlicher Professor der praktischen Medizin "in primo loco" in Padua.
  6. Johannes Scheuchzer plante offenbar eine deutsche Übersetzung von Woodward, John, An essay toward a natural history of the earth: and terrestrial bodies, especially minerals: As also of the sea, rivers, and springs. With an account of the universal deluge: and of the effects that it had upon the earth. ..., London (R. Wilkin) 1695, von dem 1702 eine zweite Auflage erschienen war. Dieselbe Abhandlung Woodwards hatte Johann Jakob Scheuchzer bereits 1704 mit dem Titel Specimen geographiae physicae quo agitur de terra et corporibus terrestribus: nec non mari, fluminibus, et fontibus. Accedit diluvii universalis effectuumque ejus in terra descriptio. ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1704 ins Lateinische übersetzt.
  7. Scheuchzer reichte zwei Abhandlungen bei der Accademia degli Inquieti ein, die aus finanziellen Gründen jedoch nicht gedruckt wurden, siehe dazu den Brief von 1708.05.19. Weitere zur Publikation vorgesehene Arbeiten aus dieser Zeit sind der Agrostographiae Helveticae prodromus, der 1708 herauskam, und eine Abhandlung De montium structura, die 1708 in Briefform der Pariser Académie royale des sciences zugesandt wurde. Letztere wurde zwar in den Mém. Paris besprochen, jedoch nicht publiziert. Zu dieser letzteren Abhandlung siehe den Brief von 1708.05.19.
  8. Jacob Hermann hatte im November 1707 seine Lehrtätigkeit als Professor der Mathematik an der Universität Padua aufgenommen. Am 27. November 1707 hielt er seine Antrittsvorlesung mit dem Titel De matheseos praestantia (= Na. 104) .
  9. Im Manuskript steht "delitias".
  10. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  11. Johannes Scheuchzer nahm sich vor, im Frühling 1708 nach Basel zu reisen, um dort die von Caspar Bauhin in seinem Catalogus plantarum circa Basileam sponte nascentium cum earundem synonymiis et locis in quibus reperiuntur ..., Basileae (J. J. Genath) 1622 aufgenommenen Gräser in Basel anzuschauen und zu sammeln. Es handelt sich dabei um Forschungsarbeiten, welche die Grundlage für Scheuchzers Hauptwerk, seine Agrostographia sive Graminum, juncorum, cyperorum, cyperoidum, iisque affinium historia, Tiguri [Zürich] (H. Bodmer) 1719, bilden. Dieser Plan ging jedoch nicht in Erfüllung. Siehe auch den Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1707.10.23.
  12. Offenbar hatte auch der Medizinprofessor Francesco Spoleti (1647-1712) Antonio Vallisneri davon abgehalten, seine mathematischen Studien zu vertiefen. Das überrascht, denn Spoleti gilt als erster Vertreter der Iatromechanik in Padua. Leibniz, der Spoleti 1689 getroffen hatte, schrieb Huygens, dass er und Domenico Guglielmini die einzigen ihm bekannten Italiener seien, von denen man sich etwas in den mathematischen Disziplinen versprechen könne. In Padua förderte Spoleti nebst Vallisneri noch weitere ähnlich gesinnte Kollegen wie Domenico Guglielmini, Bernardino Ramazzini und Giovanni Battista Morgagni. Siehe Baldini, Ugo, Francesco Spoleti, in: Professori a Padova, pp. 455-458.
  13. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  14. Bernoulli, Johann I, Oratio inauguralis, Basel 1705 (=Ms 339).
  15. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  16. Jacob Hermann an Johann I Bernoulli von 1707.10.19.
  17. Vittorio Francesco Stancari (1678-1709).
  18. Dieser Brief ist anscheinend nicht erhalten.
  19. Bologna.
  20. MStis = Manuscriptis.
  21. Es handelt sich um Bücher, die Johannes Scheuchzer nach seinem Studienaufenthalt 1704-1705 bei seiner Rückkehr in die Schweiz in Bologna bei Vittorio Francesco Stancari zurückgelassen hatte. Jacob Hermann bot seine Hilfe bei deren Rücksendung nach Zürich an. Das Thema wird auch in den Briefen von 1708.01.21, 1708.04.25 und 1709.05.04 erwähnt. Das Paket wurde schliesslich von Eustachio Manfredi einem von Bologna nach Zürich zurückkehrenden Händler mitgegeben. Dies teilt er Hermann in einem Brief mit, den Hermann in seinem Brief an Scheuchzer von 1709.06.15 zitiert.
  22. Padua.
  23. Der Mediziner Alessandro Knips Macoppe (1662-1744) war 1703-1716 Inhaber des botanischen Lehrstuhls "Lettura dei semplici" an der Universität Padua. "Semplici" ist die alte Bezeichnung für "Heilpflanzen".
  24. Domenico Guglielmini (1655-1710).
  25. Giovanni Graziani (1675-1744) war zu dieser Zeit Professor für "Astronomia e Meteore" (d.h. für Astronomie und Erdwissenschaften in aristotelischer Tradition) an der Universität Padua. Zu Grazianis Polemik gegen die Aristoteliker siehe Zanini, Valeria, Giovanni Graziani, in: Professori a Padova, pp. 166-167.
  26. German Hermann (1648-1729).
  27. Pierre Varignon (1654-1722).
  28. Textverlust am oberen Rand der Seite.
  29. Mém. Paris.
  30. Prince of Wales.
  31. Wilhelm III. von Oranien-Nassau (1650-1702), König von England, Schottland und Irland.
  32. Omobono Pisoni (1664-1748).
  33. Zur Funktion der Riformatori bei der Berufung von Professoren an die Universität von Padua siehe die Anmerkung im Brief von Nicolaus I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1718.04.23. 1707-1709 bekleideten Federico Marcello, Marino Zorzi und Girolamo Venier dieses Amt.
  34. Im Manuskript steht "illegitemis".
  35. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  36. Hermann zitiert erfreulicherweise den ursprüchlichen Sinn bewahrend Juvenal, Satiren, 10, 356: "Orandum sit ut sit mens sana in corpore sano".
  37. Das Gewünschte ist vermutlich Niels Stensens Werk De solido intra solidum naturaliter contento dissertationis prodromus ..., Florentiae (Typographia sub signo Stellae) 1669. Johannes Scheuchzer zitiert an mehreren Stellen seiner 1708 an die Pariser Akademie gesandten Abhandlung De montium structura aus der zweiten, 1679 in Leiden erschienenen Auflage dieses Werkes. Siehe dazu den Kommentar von Daniel Bernoulli im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1707.09.18.
  38. Das Komma wurde ergänzt.
  39. Friedrich I. (1657-1713), König von Preussen.
  40. Dieser Brief von Johann Jakob Scheuchzer ist anscheinend nicht erhalten.
  41. Hermann bezieht sich auf den für die Schweizer Politik heiklen Prozess der Nachfolgeregelung des Fürstentums Neuenburg im Sommer 1707. Mit dem Tod der Fürstin Marie de Nemours (1625-1707) am 15. Juni 1707 erlosch die Regentschaft des Hauses Orléans-Longueville über Neuenburg. Das souveräne Gericht der Drei Stände, bestehend aus 12 Richtern, sollte im Sommer 1707 deren Nachfolger bestimmen. Von neun zugelassenen Bewerbern wurde am 3. November 1707 Friedrich I., König von Preussen, mit dem Titel eines Fürsten von Neuenburg zum Nachfolger gewählt. Dieser Entscheid richtete sich vornehmlich gegen den französischen Einfluss und hätte Ludwig XIV. fast dazu veranlasst, mit seinen Truppen Neuenburg anzugreifen, wenn die Ereignisse des Spanischen Erbfolgekriegs ihn nicht daran gehindert hätten. Siehe Jelmini, Jean-Pierre, Der Prozess von 1707 (Neuenburg (Kanton), Kap. 2.4.1), in: e-HLS.
  42. Im Manuskript steht "Pura".
  43. Auf der Adressseite findet sich folgender Vermerk von der Hand Scheuchzers: "Padua. Hermann. de 5. 9bris 1707. Resp. d. 18. dito."


Zurück zur gesamten Korrespondenz