Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1708.01.21)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Padua
Datum 1708.01.21
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.137-138
Fussnote



File icon.gif Vir Clarissime, Amice Optime.

Propter multivaria negotia quae Professionis meae auspicia comitabantur factum est ut plane non recorder utrum ad suavissimas tuas superioris Novembris[1] responsa[2] dederim nec ne et dum ita dubius atque anceps haesi, malui iterato scribere quam plane non respondendo justissimam tuam indignationem incurrere. Cogitabam equidem id debitum ulterius differre usquedum a Stancario[3] nostro ad quem literas dedi[4] de tuis libris aliisque Bononiae[5] relictis repetendis, epistolam aliquam accepissem quo tibi nuntiare possem quid operatus essem in eo quo me dignatus es negotio de supellectile tua Tigurum[6] demittenda;[7] sed nihil ab amico hactenus accipiens hoc saltem epistolio ostendere volui me tui penitus non esse oblitum; qui enim Tibi similis cui me arctissimo necessitudinis vinculo conjunctum magna cum voluptate agnosco ex animo excidi unquam posset. Professionem meam vigesimo septimo Novembris inii utcunque et ad ferias usque bachanalias cum satis frequenti Audit[orio][8] lectiones meas continuavi, principia geometriae publice explicare coepi,[9] ast oratio mea inauguralis[10] penitus diversa fuit ab ea quam Cl. Frater Tuus[11] in thermis favariis[12] legerat.[13] Aliquos etiam Venetiis[14] reperi qui Calculo differentiali delectantur atque inter eos nonnullos Nobiles quamquam coeteroquin mathematica studia ut et omnia alia saltem solidiora nonnihil langueant.[15] Cistae binae librorum meorum paucos ante ingressus mei ad Professionem dies hanc ingressae tandem sunt Urbem, et a patre meo[16] intelligo residuam vecturae earundem pecuniam Te accepisse. Quod in Conscribendis operibus tuis feliciter pergas gaudeo, qui nihil magis in votis habeo quam ut eximia tua studia jam pridem mihi nota publicis quoque operibus Tuis R.publicae literariae innotescant: Sed File icon.gif quandoquidem in rebus Botanicis talpa coeciorem me senti[am] non est quod ex me sententiam his in studiis exposcas quod non posset non esse ineptissimum. Coeterum credo tempus itineris[17] tui Basiliensis nunc instare aut saltem brevi, he[r]bis vel graminibus[18] imo et scorpionibus[19] destinatum. Utinam inter Vos Celeberr. nempe Bernoullium nostrum[20] et Te versari tum mihi liceret, sed quod coram degustare non licet delectamentum id saltem menti mihi quotidie tanquam ac si eodem praesens fruerer sistam. Pro adjuncta litera paterna[21] quam ad me curare voluisti gratias ago maximas et pro Variis novis Comitatum Neocastrensem[22] concernentibus, faxit Deus ut pax in alma nostra Patria illibata conserv[etur.] Certior enim fio faciem rerum aliquod in Helvetia intestinum bellum minitari.[23] His in oris nihil occurrit quod Tibi scribam. Proxima septimana fasciculum librorum Basileam curabo in quo erunt Morgagniana[24]; Stenonem[25] et alterum quem petiisti Autorem nondum nancisci potui.[26]

Clarissimo Fratri Tuo[27] salutem meam plurimam impertiaris obsecro, eique me plurimum obstrictum agnosco quod Moyvreana quaedam et Cheynaea[na][28] ad me curare voluerit, vellem ut mihi eorundem indicasset pretium aut saltem Patri meo quod restitui potuisset, interim haec opuscula impat[iens] expecto. Scribas mihi velim quid diabolici fecerit Fatio Duillierius[29] quod numella publice poenas luerit, si modo verum est quod publicae vestrae novellae nuntiant, id mihi apprime displiceret propter Fratres ejus Homines[30] sane honestissimos et Urbanitate plenos; novi equidem eundem hunc Fatium variis suis visionibus ad Fanatismum maxime propendere; hic autem morbus dicto modo sanari non solet sed, dans les petites maisons ou l'on[31] met ordinairement les foux.[32] Vale Vir Amicissime[33] et errores calami lapsu commissos condona Celeberrimi Nominis Tui Studiosissimo Hermanno.

Patavii raptissime Die 21. Ianuarii 1708.


Fussnoten

  1. Dieser Brief Johannes Scheuchzers von 1707.11.18 ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Der letzte erhaltene Brief von Hermann an Johannes Scheuchzer von 1707.11.05 ist eine Antwort auf einen heute nicht mehr erhaltenen Brief Scheuchzers von 1707.10.09.
  3. Vittorio Francesco Stancari (1678-1709).
  4. Jacob Hermann an Vittorio Francesco Stancari von 1708.01.06.
  5. Bologna.
  6. Zürich.
  7. Zur Rücksendung der von Johannes Scheuchzer in Bologna zurückgelassenen Bücher siehe die Anmerkung im Brief von Jacob Hermann an Johannes Scheuchzer von 1707.11.05.
  8. Textverlust durch abgerissenes Siegel.
  9. Hermanns erste Vorlesung in Padua behandelte Euklids Elemente (siehe Na. 105).
  10. Zur Antrittsrede Hermanns siehe die Anmerkung im Brief von 1707.09.28.
  11. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  12. Das alte Bad bei Pfäfers.
  13. Eventuell ist hier der unvollständige Entwurf von Hermanns Antrittsrede De matheseos praestantia (= Na. 104) gemeint, der unter dem Titel Qua historice referuntur progressus et nobiliora inventa mathematicarum disciplinarum superioris et initii hujus saeculi, in BGE, Ms. Jallabert 50, fo. 369r-380v (= Na. 103) aufbewahrt ist.
  14. Venedig.
  15. Wie Michelangelo Fardella am 26. August 1707 an Leibniz schreibt (NLB Hannover, LBr 258, fo. 136, abgedruckt in: Robinet, Empire Leibnizien, p. 130), trafen sich die besten Mathematiker im Hause von Giovanni Poleni, um von dem dort wohnenden Hermann die neue Differentialrechnung zu erlernen. Unter diesen Mathematikern befanden sich z.B. Antonio Schinella Conti und Bernardino Zendrini.
  16. Dieser Brief von German Hermann ist anscheinend nicht erhalten.
  17. Im Manuskript steht "iteneris".
  18. Im Manuskript steht "craminibus". Zu Scheuchzers Plan eines Studienaufenthaltes in Basel siehe den vorhergehenden Brief von 1707.11.05.
  19. Im Manuskript steht "scrorpionibus". Vermutlich ist dies eine Anspielung darauf, dass Johannes Scheuchzer während seines Aufenthalts in Basel zusammen mit Johann I Bernoulli die polemischen Schriften der englischen Gegner Leibnizens durcharbeiten würde. Siehe den Brief von 1707.09.28, wo es heisst: "habebis occasionem scorpiones cum Cl. Bernoullio captandi".
  20. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  21. Dieser Brief German Hermanns ist anscheinend nicht erhalten.
  22. Zur Ernennung von Friedrich I. zum Fürsten von Neuenburg siehe den Brief von 1707.11.05.
  23. Gemeint sind wohl die Toggenburger Wirren, siehe dazu das entsprechende Kapitel in Lau, Thomas, Villmergerkrieg, Zweiter, in: e-HLS.
  24. Es handelt sich um die im Brief von 1707.11.05 erwähnten Exemplare von Morgagni, Giovanni Battista, Adversaria anatomica prima ... multis deinde accessionibus, novisque iconismis adaucta ..., Bononiae [Bologna] (F. Pisarri) 1706.
  25. Nicolaus Steno (1631-1686).
  26. Zur Identifizierung des hier gewünschten Werks von Nicolaus Steno [Niels Stensen] siehe den vorangehenden Brief von 1707.11.05.
  27. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  28. Vermutlich handelt es sich um Abraham de Moivres Animadversiones in D. Georgii Cheynaei Tractatum de fluxionum methodo inversa ..., Londini (E. Midwinter) 1704 und George Cheynes Rudimentorum methodi fluxionum inversae specimina: quae responsionem continent ad animadversiones Ab. de Moivre in Librum G. Chaeynei ..., Londini (B. Motte) 1705. In diesen Schriften kommt der Streit zwischen Cheyne und de Moivre um die Inhalte Cheynes Fluxionum methodus inversa: sive quantitatum fluentium leges generales ..., London (J. Matthews) 1703 zur Sprache. Zu diesem Streit, der als "Cheyne affair" bekannt wurde, siehe Bellhouse, David R., Abraham de Moivre: setting the stage for classical probability and its applications, Natick, Mass. 2011, pp. 51-61.
  29. Fatio de Duillier, Nicolas (1664-1753).
  30. Nicolas Fatio hatte 13 Geschwister. Einer der Brüder von Nicolas war Jean Christophe Fatio de Duillier (1656-1720), der einst in Genf Schüler und danach Briefpartner von Johann I Bernoulli war. Von den anderen noch lebenden Brüdern konnte hier nur François Fatio (geb. 1667) nachgewiesen werden (s. HBLS).
  31. Im Manuskript steht "petetes maison ou lon".
  32. Nicolas Fatio de Duillier (1664-1753) hatte Verbindungen zu der Sekte der Cevenner Propheten (Kamisarden) und wurde 1707 als deren Mitglied in London zum Pranger verurteilt. Siehe Nagel, Fritz, Fatio, Nicolas (de Duillier), in: e-HLS.
  33. Im Manuskript steht "Amicissimae".


Zurück zur gesamten Korrespondenz