Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.03.03)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.03.03
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.267-268
Fussnote Siegelspuren. Unterer Rand mit Datum beschädigt



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissi[me]

Quo majore cum Voluptate nuperum meum epistolium Clariss. Dno Fratre[1] Latore ad Te dedi, invito nunc magis ac reluctante animo calamum arripio, ut improbo Amici cujusdam petito satisfaciam. Ab eo enim Vir quidam Munerum extantiorum dignitate non minus quam prosapiae splendore Illustrissimus[2] paucos quosdam libros mathematicos petiit, inter quos Gregorii Astronomia,[3] Slusii Miscellanea et Mesolabum[4] ut et Opuscula Gregoriana[5] quae mihi tam diu commodatos concessisti,[6] desunt; Amicus vero tanto Maecenati suo gratum facere gestiens libros illos quibus caret conquirit undique atque jam a me Gregorii Astronomiam et Slusianum librum obtinuit ita ut sola illa Opuscula Gregoriana quae Tu possides ad complendum numerum desiderentur, quae cum aliquando apud me vidisset Teque eorum Possessorem a me didicisset, heri me rogavit, ut confestim ad Te literas exararem exploraturus num quid iis carere pretioque Amico cedere illos velles. Amico statim, expositis meis satis praegnantibus causis, restiti, at vero ille tam diu apud me precibus suis institit ut illis tandem cedere necesse habuerim. Quapropter[7] Te etiam atque etiam rogo meae importunitati vel potius Amici ut ignoscere velis; vult aliquantisper adhuc latere verum brevi totam Tibi rem narrabo; rogo insuper ut, si Amico annuere non detrectes, pretium Gregoriani libri indicare haud graveris alias librum non acceptabit. Rumor hic est Te brevi Ultrajectum iturum ad Capessendum Professionem Philosophiae naturalis, dic quaeso mihi an Tibi hac de re gratulari debeam.[8] Spero Doctissimum Dn. Drem Fratrem feliciter cum Dn. Dn. Comitibus Itineris[9] Tiguri appulisse, et scio Equitatum illum Latinum uberrimam ipsi ridendi Materiam praebuisse; Caeterum rogo ut officiosam meam aeque ac Dn. Dr. Harscheri[10] et Gloxini[11] salutem ipsi impertiri haud graveris qui omnes cultum nostrum Tibi, ut decet deferimus. Hisce vale, et ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem Hermannum

Basileae [raptiss.me] scriptum 3 Martii

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Scheuchzer l'ainé

tres Celebre Docteur en Medecine et Membre

des Societez Imperiale et Royale d'Angleterre

à Zurich


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer.
  2. Wie aus dem nächsten Brief von 1706.03.10 hervorgeht, handelt es sich um Roger Brulart, Marquis de Puisieux et Sillery (1640-1719), der von 1698 bis 1708 Gesandter Frankreichs in der Schweiz war.
  3. Gregory, David, Astronomiae physicae & geometricae elementa, Oxoniae [Oxford] (E Theatro Sheldoniano) 1702.
  4. Sluse, René-François de, Mesolabum seu duae mediae proportionales inter extremas datas per circulum et per infinitas hyperbolas, vel ellipses et per quamlibet exhibitae, ac problematum omnium solidorum effectio per easdem curvas. Accessit pars altera de analysi, et miscellanea, Leodii Eburonum [Liège] (G. H. Streel) 1668.
  5. Gregory, David, Exercitatio geometrica de dimensione figurarum sive specimen methodi generalis dimetiendi quasuis figuras, Edinburgi (J. Kniblus/J. Solingensis/J. Colmarius) 1684, und Gregory, James, Exercitationes geometricae, Londini (W. Godbid) 1668.
  6. Siehe den Brief von 1704.02.06.
  7. Im Manuskript steht "Qapropter".
  8. Zum Gerücht einer Berufung Scheuchzers nach Groningen siehe die Briefe von Jacob Hermann an Johann Jakob Scheuchzer von 1706.03.17 und von Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1706.03.06.
  9. Über diese Reise von Johannes Scheuchzer, die er nach seiner Promotion in Basel mit unbekannten Begleitern unternommen hat, ist bisher nichts bekannt.
  10. Nikolaus Harscher (1683-1742).
  11. Matthias Gloxin (1684-1738).


Zurück zur gesamten Korrespondenz