Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.03.10)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.03.10
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.269-270
Fussnote



File icon.gif Vir Experientissime et Celeberrime

Fautor et Amice honoratissime.

Humanissima Tua epistola[1] pudore me suffundit, quod humanitatis in ea et amicitiae officiorum mentionem facias Cl. Dn. Fratri[2] praestitorum quorum ego meminisse prorsus non possum: optabam equidem dum inter nos ageret Vires suppetere et ansam mihi praeberi aliter quam verbis Ipsi patefaciendi cum ingentia mea quibus Tibi obstringor debita, tum Veram quam de Ipso fero existimationem, quantique faciam Amicitiam quam mecum inire non detrectavit. Verum tam subito a nobis discessit, et ob id solum nostram ingressus esse videtur Urbem, eo ut ardentius sui nobis relinqueret desiderium, et omnem nobis gratum praestandi eriperet occasionem. Liceat nunc mihi Te etiam atque etiam rogare ut officiola mea qualiacunque et cultum meum ipsi deferas.

Pudet me insuper quod Gregorium[3] a Te petierim quam tanta cum benevolentia mihi transmisisti, eum statim Viduae Cl.mi Dn. Bernoulli[4] pro qua illum petii attuli, et Magnus ille Patronus quem ambagibus Tibi descripsi est Marchio de Puysieulx Legatus Regis Galliae ad Helvetios[5] cui Gregoriana haec opuscula[6] et alios quos recensui antea autores dono offerre decrevit Dno Bernoulli, quae pretium Libri Tui[7] rescire a me contendit, Tibi restituendum et licet memoria exciderit forsan schedulae cuidam erit annotatum quapropter rogo ut summam eam pro eo libro expensam mihi perscribere non detrectes.

File icon.gif Gratias habeo cum pro communicatione eorum quae negotium Tuum Groninganum concernunt,[8] quae ut ex voto Tibi succedant ex animo voveo, tum quod me certiorem facere voluisti Tria Tua itineraria Alpina sumptibus societatis Anglicanae[9] brevi esse edenda, eaque in re Cel. Newtonum Praesidem Sodalibus praeivisse. Hoc profecto solum sufficit, ut multa quis eruditissima, et ingeniosa in iis merito expectare possit, siquidem Mathematicorum Ocellus Non tantum illius libri editionem ursit sed etiam Icones in se solus suscepit. Quod ad me attinet magna cum aviditate Tuum librum aeque ac Newtonianum foetum de Coloribus latine editum[10] ex Anglia expectabo. Hisce vale, Vir Clarissime, et me porro ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem Perpetuum Hermannum

Basileae 10. Martii 1706.


Fussnoten

  1. Dieser Brief Scheuchzers an Hermann scheint nicht erhalten zu sein.
  2. Johannes Scheuchzer.
  3. Gregory, David, Astronomiae physicae & geometricae elementa, Oxoniae [Oxford] (E Theatro Sheldoniano) 1702.
  4. Judith Stupan (1667-??), Witwe des am 16. August 1705 verstorbenen Jacob I Bernoulli (1654-1705).
  5. Roger Brulart, Marquis de Puisieux et Sillery (1640-1719), war von 1698 bis 1708 französischer Gesandter in der Schweiz.
  6. Im Manuskript steht "oposcuscula". Im unterschied zu dem oben erwähnten "Gregorium" sind mit den "Gregoriana opuscula" hier wohl Gregory, David, Exercitatio geometrica de dimensione figurarum sive specimen methodi generalis dimetiendi quasvis figuras, Edinburgi (J. Kniblus/J. Solingensis/J. Colmarius) 1684, und Gregory, James, Exercitationes geometricae, Londini (W. Godbid) 1668, gemeint.
  7. Gemeint ist wohl das von Scheuchzer übersandte Exemplar von Gregory, David, Astronomiae physicae et geometricae elementa. ..., Oxoniae [Oxford] (E Theatro Sheldoniano) 1702. Siehe den Brief von 1706.03.03.
  8. Zum Gerücht einer Berufung Scheuchzers nach Groningen siehe die Briefe von Jacob Hermann an Johann Jakob Scheuchzer von 1706.03.17 und von Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1706.03.06.
  9. Scheuchzer, Johann Jakob, Οὐρεσιφοίτης Helveticus, sive Itinera Alpina tria: in quibus incolae, animalia, plantae, montium altitudines barometricae, coeli et solis temperies, aquae medicatae, mineralia, metalla, lapides figurati, aliaque fossilia; et quicquid insuper in natura, artibus, et antiquitate, per Alpes Helveticas et Rhaeticas, rarum sit, et notatu dignum, exponitur, et iconibus illustratur authore Johanne Jacobo Scheuchzero, Med. Doct. Tigurino, et Societatis Regiae Londinensis Socio. Imprimatur, Is. Newton P.R.S., Londini (H. Clements) 1708. Diese Ausgabe erschien auf Anregung und mit Unterstützung Isaac Newtons, der als Präsident der Royal Society nicht nur das "Imprimatur" erteilte, sondern auch laut Inschrift ("Sumptibus D. Isaaci Newton Equitis Aurati, Societatis Regalis Praesidis, etc.") die Kosten für die der Widmung beigegebenen Tafel übernahm.
  10. Newton, Isaac, Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus et coloribus lucis libri tres ... latine reddidit Samuel Clarke; Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de speciebus et magnitudine figurarum curvilinearum, latine scripti, Londini [S. Smith & B. Walford] 1706.


Zurück zur gesamten Korrespondenz