Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1715.11.27)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 9. Juli 2015, 14:22 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1715.11.27
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, pp. 143-144 (nicht nummeriert)
Fussnote Original. Die erste Seite des Originals ist verloren. Der Entwurf in UB Basel ist vollständig



File icon.gif Celeberrimo[1] atque pereximio Viro

Johanni Scheuchzero

Amico Optimo

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quod Oratiuncula mea de Cometis Tibi[2] aliisque cum quibus me licet invito communicasti placuerit gaudeo equidem, sed non aeque gratum est, quod eam immeritis elogiis cumulaveris: Gratius multo fuit intelligere Tibias Tuas Tecum in gratiam rediisse et restitutas sanitati pristino suo munere fungi; sed gratissimum omnium foret si illae Te iterum in nostras oras transferrent, quo consortio et confabulatione Tua longe suavissima per hyemem hanc ante forum frui mihi liceret; si tam beatus essem nihil amplius peterem, Diisque nec nectar nec Ambrosiam suam inviderem, quoties enim Te colloquentem habui me velut melle hyblaeo inebriari putabam. Meyeri Tui infortunium deploro, sed et admodum indigne fero justitiae severitatem in Meyerum ejusdem autem lenitatem aut conniventiam potius in Parochum illum similis delicti reum, qui tamen propter scandalum oviculis suis datum multo severius plectendus fuisset, nisi forte putaverint justitiae vestrae administratores Parochum illum tondendo oviculam suam fecisse quod File icon.gif sui officii erat, nosti enim tritum illud Boni Pastoris est tondere pecus non deglubere:[3] Quod si in hac opinione fuerint Judices vestri, magna mehercle injuria affecerunt bonum Parochum, quando cum 18 florenis multarunt qui potius diligentiae praemium meruisset. Rumor qui apud Vos spargebatur de Werenfelsio nostro eatenus quidem verus est, quod se sponte abdicare voluerit Professione caeterisque suis muneribus, sed abdicatio ejus non fuit accepta; quia potius ad solicitationem Senatus academiae se[4] File icon.gif exorari est passus, ut salarium et munera sua retineat; quaenam vera sit causa quae Virum eo extremitatis permoverit ut stationi suae renunciare vellet, ego prorsus ignoro; praetexit quidem id se fecisse ut remotus ab omni negotio liberius vacare posset saluti suae aeternae promovendae tanquam rei unicae cui nunc per reliquum vitae studere vellet; quasi vero incompatibilia essent orare et laborare! quasi nemo suae saluti consulere posset, quamdiu muneribus suis (qualia praesertim sunt Vener. nostri Werenfelsii) rite defungitur: nescio an non sit segnities quaedam et laboris fastidium, quae Virum bonum occupant; jam diu enim laborem usque adeo abhorret, ut non tantum nullas Lectiones amplius jam per Decennium habeat nec caeteras functiones peragat, sed nequidem eo adduci possit ut ad Amicorum Litteras quantumvis urgentes respondeat.[5]

Gratias Tibi habeo agoque maximas pro communicatione octo illorum articulorum File icon.gif quos Cantones Catholici in exitium Reformatorum cum Principibus exteris pepigisse feruntur;[6] illi quidem articuli jam antea circumferebantur magnumque tumultum excitabant per Urbem nostram; sed prout audio finitis nunc nuperis comitiis Aroviensibus,[7] Bernates non sunt muniti certis et indubiis documentis quibus Catholicos convincere et ad criminis confessionem adigere possint: Unde facile praevideo rem totam a Catholicis negatum iri, eosque has imputationes pro calumniis habituros: optandum sane fuisset, Bernates circumspectiores fuissent, neque classicum cecinissent, ante visam belli flammam: Concedo quidem Catholicos aliquod mali et iniqui in nos conspirasse; sed non sufficit, id verum esse; hoc quippe verum esse probandum est, ut de veritate impartiales Exteri persuasi fiant. Sed vale et mihi favere perge.

Dabam Basileae a. d. XXVII. IXbris MDCCXV.


Fussnoten

  1. Die erste Seite des Originalmanuskripts fehlt. Der Text dieser Seite wurde von der Anrede bis zu "Senatus academiae se" nach dem Entwurf (UB Basel L I a 668, Nr. 14) transkribiert.
  2. Bernoulli, Johann I, Oratio de Cometis, Basel 1715 (= Ms 342).
  3. Suetonius, De vita Caesarum, Tiberius 32,2.
  4. Bis hier vom Entwurf transkribiert.
  5. Zum Rücktrittswunsch von Samuel Werenfels siehe auch die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.11.03.
  6. Zum Trücklibund vgl. die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.09.21 und Johannes Scheuchzer Brief an Johann I Bernoulli von 1715.11.17.
  7. Gemeint ist die Tagsatzung, die in Baden (Kanton Aargau) stattfand.


Zurück zur gesamten Korrespondenz