Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1715.11.03)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1715.11.03
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 76*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo Excellentissimo

Fautori suo Honoratissimo

D. Iohanni Bernoullio

S. P. D.

Iohannes Scheuchzerus.

Accepi nuper limatissimam Tuam de Cometis orationem,[1] pro cujus communicatione gratias ago quam maxumas, res etenim est omni dono pretiosiori charior: Gaudium ex perlectione ejus exortum in causa fuit, ut et illam intimis meis Amicis, Tui veneratoribus sinceris communicarem, qua re id effectum esse puto quod serio mihi injungebas; nec, credas certo, Oculos subibit oratio Tua illorum, qui minus digni sunt, quam ut nudam quam sistis veritatem propius contemplentur. Vis judicium eorum qui legere attentius scriptum? En breviter, placet summopere ijs tractatio materiei sine fuco oratorio, sine fulgurantibus figuris instituta, imo placet uno verbo nuda veritas ipsi profundiori scientiae unita, meo de judicio non est quod inquiras, nosti enim quam cuncta tua palato meo pariter sapiant. Interim Tibiae meae cum reliquo corpore Sano, menteque quantumpote sana in gratiam redierunt. Interim apud nos perpulchre vivitur, ferit nunc hunc illumve Petrum et Paulum, Titium et Cajum Severa justitia, alterum autem quemvis vix ac ne vix inter homines memorandum nec increpat quidem, nedum File icon.gif punit. Severissimum justitiae humanae tribunal expertus haud ita pridem fuit Mejerus meus jam a longo ut nosti tempore Amicus intimus, hic Adulterij ante octo plus minus Annos patrati insimulatus vi summa coactus fuerat, ut annueret factum, quod fecit, solummodo ut evitaret omnium carcerum vilissimorum infamiam, quae omnia ad torturam usque minata est perspicax in vindicando justitia jam ante nominata, vix ille consuetas Adulterij poenas evaserat, ecce parochus quidam ejusdem vitij insimulatur, conqueruntur de hoc scandalo oves, sed sine ulteriori omni inquisitione poenam 18 florenorum expendendo omnem infamiam evitat, parochusque et pastor legitimus confirmatur. Quid Tu ad haec tam diversa, tam contraria? nonne haecce severissimam Cometae alicujus ferulam merentur? Interim autem secure dormitur dum interius nos premunt, consumunt et exurunt vitia plus quam Barbara, et dum ab extra nuncij variorum malorum undiquaque advolant infausti. Conjurationis erga Helvetiam reformatam[2] susceptae famam Anglia nobis narrat, ceu cum Anglica illa atra et tremenda simul fuisset fabricata, omnis tamen hic rumor nullam apud File icon.gif plerosque nostrorum invenit fidem, nec mirum rident tales fabulas omnes illi apud quos omnia rite fiunt et legitime, et quibus obferratus erga quaecunque pericula animus est. Scilicet[3] Cantones nostri Catholici, ex quo Ludovicus ille abijt, civiles esse et morigeri incipiunt, tacent nunc minae, quae antea omne eorum os impleverant: Interim nocere posset tandem pressus in pectore furor.

Spargitur apud nos rumor quidam, (falsus an verus sit ex te scire aveo) eximium Werenfelsium Vestrum omnibus suis munijs et dignitatibus voluntario se exuisse, quae res apud bonarum literarum inimicos haud parvam causatur laetitiam, si verum est quod narratur, quae, quaeso, ejus rei causa est?[4] Falsam autem esse famam hanc vel solummodo ex silentio tuo concludo. Pro Dissertatione filij Tui mihi transmissa gratias habeo maximas,[5] eam hactenus perlegere per tempus haud licuit; Interim gratulor ei ex animo, quod tam mature egregia moliatur, tantum ei virtutis apprecans ut Parentis sui vestigia calcare annitatur, quo facto non deerit ipsi omne felicitatis momentum.

Creditur de novo, Rempublicam Venetam milites a Cantonibus confoederatis Helveticis esse petituram, nihil tamen adhuc certi est, furunt interim ut nosti Turcae, in tantum ut jam Peloponneso integro gaudeant misere defenso, parem sortem expectant Insulae eidem ex parte Maris Adriatici vicinae, imo ipsa etiam Dalmatia, quae omnia hunc in finem hosti supereminenter forti veluti ceduntur, ut et Imperator,[6] et Papa[7] ex vicinia hostis commoti ad bellum parandum commoveantur.[8] Notabilis File icon.gif interea eventus in causa fuit cur Respublica Veneta Imperatorem suum, Classis (Capitaneo Generale)[9] revocaverit nuperrime, ille Gubernatori Insulae S.ae Maurae[10] mandatum miserat, ut sine mora munimenta omnia ejusdem Insulae demoliatur, seseque in insulam Corfu una cum omni apparatu bellico recipiat, quae res adeo absurda visa fuit Senatui Veneto ut eum revocare ab exercitu potius esse crediderint: relicta nunc jacet Insula dicta sine omni defensione, et cujuscunque voluntati imo primo occupanti exposita: haec certa quidem sunt sed nondum ejus moris, ut propolari erga quoscunque debeant. Interim manum de Tabula. Vale Fautor optume et mihi favere porro ne dedigneris

dabam raptim ex Museo ad d. 3. Nov. 1715.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli hatte Johannes Scheuchzer die Abschrift seiner Oratio de Cometis, Basel 1715 (= Ms 342) mit dem Brief von 1715.10.23 gesendet.
  2. Zum Trücklibund vgl. die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.09.21.
  3. Hier ein Punkt im Manuskript.
  4. Dieses Gerücht war begründet, was auch Johann I Bernoulli in seiner Antwort von 1715.11.27 bestätigt. Samuel Werenfels schreibt bereits in einem Brief an Turretini von 1715.03.28 über seine Unzufriedenheit mit den Verhältnissen an der Universität Basel. Die offizielle Mitteilung über den Wunsch, alle öffentlichen Ämter abzulegen, erfolgt 1716 in einem Brief an den Rektor und an den Universiätsrat. Werenfels widerrief seine Entscheidung jedoch, nachdem die Universität Druck auf ihn ausgeübt hatte. Siehe dazu Hermanin, Camilla, Samuel Werenfels. Il dibattito sulla libertà di coscienza a Basilea agli inizi del Settecento (Studi e testi per la storia della tolleranza in Europa nei secoli XVI-XVIII, vol. 7), Firenze 2003, pp. 107-111. Zur Entscheidung und Motivation für diesen Rückzug siehe auch Vischer, Eberhard, Werenfelsiana, in: Schwarber, Karl et al. (eds.), Festschrift Gustav Binz, Oberbibliothekar der Öffentlichen Bibliothek der Universität Basel, zum 70. Geburtstag am 16. Januar 1935 von Freunden und Fachgenossen dargebracht, Basel 1935, pp. 55-68 und Wernle, Paul, Das reformierte Staatskirchentum und seine Ausläufer. Pietismus und vernünftige Orthodoxie (Der schweizerische Protestantismus im XVIII. Jahrhundert, vol. 1), Tübingen 1922, pp. 524-525.
  5. Johann I Bernoulli hatte Johannes Scheuchzer die juristische Inauguraldissertation seines Sohnes Nicolaus II Bernoulli mit dem Brief von 1715.10.23 zukommen lassen.
  6. Karl VI. war von 1711 bis 1740 römisch-deutscher Kaiser.
  7. Clemens XI. war von 1700 bis 1721 Papst.
  8. Es handelt sich um den Venezianisch-Österreichischen Türkenkrieg (1714-1718). Der Konflikt brach zuerst zwischen der Republik Venedig und dem Osmanischen Reich aus (Österreich griff erst 1716 auf der Seite Venedigs in den Krieg ein). Venedig sollte die Peloponnes im Dezember 1715 definitiv an die Türken verlieren.
  9. Daniele Girolamo Dolfin (1656-1729).
  10. Die Insel Lefkada.


Zurück zur gesamten Korrespondenz