Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1715.09.21)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1715.09.21
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 12
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Doctissimo

Fautori et Amico Suavissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Ne obstreperem negotiis quibus Te undique pressum saepe experior, ac ne turbarem tranquillitatem thermarum (quarum usus ut sit Tibi salubris ex animo voveo) distuli responsionem ad gratissimas Tuas ex Thermis Badensibus d. 18. Aug. datas in hunc usque diem.[1] Ecce ex binis, quae mihi supererant exemplaribus De Praxi Nautica[2] alterum, quod Tibi mitto tradendum Cl. Fratri cum officiosissima mea salutis denunciatione, desideratum nempe pro Woodwardo. Impense gaudeo, quod Tibi in Thermis omnia tam belle procedant, sed aegre fero, quod res meae mihi non permiserint ad Te excurrere ut felicitatis Tuae particeps fierem. Dicis et Te quoque File icon.gif lascivientis libertatis vorticem abripuisse; mehercle fecisti quod oportebat in Thermis, hoc enim earum proprium esse arbitror et sanitati restaurandae vel conservandae convenientissimum ut genio quocumque modo indulgeamus et saltando et ludendo et jocando et vitulando, sed ita tamen ne moderationis limites excedamus. Vocatio Patavina pro me utique in spongiam incubuit; sed nunc de novo laborat Michelotti ut Agnatum meum eo pertrahat, quia illum minori pretio impetrare poterunt Veneti.[3] Orationem meam de Cometis[4] quam nitide describere per otium non licuit, libentissime Tibi transmitterem, nisi vererer eam a Te legi non posse ob inordinatam admodum scriptionem, ob lituras copiosas et frequentes insertiones marginibus adscriptas suisque locis interponendas; quae lectionem Tibi redderent molestissimam atque ideo injucundam. Tandem ergo Ludovicus Magnus se mortalem fuisse expertus est;[5] ex eFile icon.gifjus morte magnas mutationes in Gallia oborituras praevideo: modo litteris et scientiis non sint damnosae, de caetero eas rebus nostris non valde noxias fore spero; fortassis etiam posthac libertas conscientiarum liberius in Gallia spirabit: Et Papae[6] Auctoritas ejusque Constitutio quae tantum ubique rumoris excitavit, horripilationem non levem patietur, nisi crisis quaedam universalis et periculosa papismo in Gallia superveniat, quae Jesuitis praecipue parum favorabilis fuerit. Rex Hisp. Philippus V. jam per aliquot dies etiam dicitur mortuus.[7] Vale et salve a nobis omnibus.

Dabam 21. Septemb. 1715.

P. S. Arnoldus ante acceptas Tuas litteras jam profectus erat in Germaniam;[8] eum postea secutus est Leslius qui per Urbem nostram ex Italia redux transiit; sed mutata sententia postea in Galliam reversus est.



Fussnoten

  1. Johannes Scheucher an Johann I Bernoulli von 1715.08.18.
  2. Bernoulli, Johann I, Essay d’une nouvelle Theorie de la Manoeuvre des Vaisseaux ..., Basle (J. G. König) 1714 (= Op. XCI).
  3. Zur erfolgreichen Berufung von Nicolaus I Bernoulli (1687-1759) auf den mathematischen Lehrstuhl der Universität Padua siehe Robinet, André, Empire Leibnizien, pp. 243-259.
  4. Bernoulli, Johann I, Oratio de cometis, Basel 1715 (= Ms 342).
  5. Der französische König Ludwig XIV. war am 1. September 1715 in Versailles gestorben.
  6. Papst war zu dieser Zeit Clemens XI. (164-1721).
  7. Hierbei handelt es sich offensichtlich um ein Gerücht, das sich als unwahr herausstellen sollte. Der spanische König Philipp V. starb erst am 9. Juli 1746.
  8. Zu John Arnold vgl. den Brief von 1715.07.03.


Zurück zur gesamten Korrespondenz