Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1715.08.18)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Baden
Datum 1715.08.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 74*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo Excellentissimo

Fautori Honoratissimo

D.o Iohanni Bernoullio

S. P. D.

Johannes Scheuchzerus

Mensis est, et quod excurrit ex quo ad gratissimas Tuas[1] non respondi. Ignosce fautor optume tarditati meae, ex plurimis quae me presserunt undique gratis, ingratisque negotiis enatae, Thermis nunc utor Badensibus,[2] idque optimo cum successu, spurcitias Italicas jam dudum ablui, corpus balneando foveo, spiritum mentemque varijs contemplationibus recreo, nunquam tamen magis felix sum, quam tum, si per otium licet tecum, id est cum scriptis tuis dego, solus et ab omni stultitia thermali liber. Varia mihi occurrunt hominum monstra, quae inter numerandi mihi sunt omnis ordinis homines, quos inter eminent Viri tam Senatorio quam Ecclesiastico ordine graves, sed perquam leves in aëre Badensi, nullo magis otio delectantur plurimi, quam si compotationibus, lusui, colloquiis vanis et inanibus indulgent, et ita omne tempus Moriae consecrant, quid de plebe expectandum sit monstrant praeclara illa si Dijs placet exempla, ipsam ad imitationem sui stimulantia, utut credam sapientiorem esse plerorumque vitam: non irascerem tantum si soli essemus, nec crisi indignabundae aliarum nationum expositi, mirantur etenim alij tam depravatam eorum vitam, quae nonnisi virtutis propria esse deberet. Quid tu File icon.gif interim? rogas. Abripit et me nonnunquam lascivientis hujus libertatis vortex, non alio prorsus argumento, quam ne arrogantior esse videar, quod statim apud perversos judicium est: tempus praecipuum autem studendo consumo, et ut transpiratio liberior sit Thermarumque usui appropriata Ichnographiam Badensium Thermarum, Urbis, circumjacentiumque terrarum formo una cum Fratre,[3] qui devota Tibi sua dicit obsequia, et si vel maxime solus sum ut antea dixi tecum mente colloquor.

Tu interim Vales, qua re charius unquam nihil mihi accidere poterit, tantoque melius Vales, quo generosiori pectore Patavinam illam vocationem vario motu agitatam, recusasti, miratus sum, cum in ultimo quod cum Michelotto habui colloquio, intellexeram Vix constantem unquam Reformatorum resolutionem, quae ex non intellecto monetarum valore, et non intellecta Michelotti mente sine dubio processerat: Ego sane sine te in Coelo illo Patavino degere nollem: aliunde sibi conquirant quos vel ambiguitate decipiant, vel quibus alio quocunque modo illudant. Salivam mihi movit dicta publice Tua oratio de Cometis,[4] quam optarem publici juris fieri, aut ejus copiam rarissimis meis scriptis inseri. Non recusabit frater donum File icon.gif quod generose Woodwardo transmittendum offers,[5] imo credas Te fratrem haud parum tibi devincturum. Caeterum ne steriles ex sterili loco Tibi Epistolas mittam manum de Tabula, Saluta quaeso, exhibendo insimul devotissima mea obsequia lectissimae Conjugi, Agnatum,[6] Arnoldum,[7] Filium,[8] Amicos, et prosperrime Vale meque porro favore Tuo prosequere.

Dabam raptim e Thermis Badensibus d. 18. Aug. 1715.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1715.07.03.
  2. Die Thermalbäder der Stadt Baden.
  3. In Scheuchzer, Johann Jakob, Hydrographia Helvetica ..., Zürich (Bodmer) 1717, pp. 406-407 finden sich zu den Badener Thermen "Einige Erfahrungen A. 1715 gemachet", jedoch kein Plan der Thermen oder der Stadt. Auch in Scheuchzer, Johann Jakob, Vernunfftmässige Untersuchung des Bads zu Baden, dessen Eigenschafften und Würckungen..., Zürich (M. Rordorf) 1732, sind nur verschiedene Ansichten von Baden, jedoch kein Plan enthalten.
  4. Bernoulli, Johann I, Oratio de Cometis, Basel 1715 (= Ms 342).
  5. Bernoulli, Johann I, Essay d'une nouvelle Theorie de la Manoeuvre des Vaisseaux ..., Basle (J. G. König) 1714 (= Op. XCI).
  6. Nicolaus I Bernoulli (1687-1759).
  7. Über John Arnold vgl. die Anmerkung im Brief von Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1715.07.03.
  8. Nicolaus II Bernoulli (1695-1726).


Zurück zur gesamten Korrespondenz