Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1715.07.03)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1715.07.03
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 11
Fussnote



File icon.gif Viro Clarissimo atque Doctissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Reditum Tuum in Patriam intelligere et quidem in optato valetudinis statu, jucundum sane mihi fuit et perquam gratum; quamquam jucundius multo et gratius fuisset, si Te coram (ut spem ante abitum Tuum feceras) salutare et in aedibus meis reducem amplexari licuisset. Sed ad me non attinet curiosius inquirere, quae mutati Tui consilii causa fuerit: nam si vel maxime voto Tuo respondisset (de quo tamen dubito) levis mea in Mathematicis, qua per tempusculum aliquod usus fuisti,[1] institutio; fieri tamen posset ut praegnans et gravis quaedam causa in Patriam Te revocaverit. Nescio an acceperis postremas meas die 27. Martii scriptas missasque sub involucro ad Dn. Michelottum uti petieras,[2] qui quidem eas se accepisse Tibique protinus Romam transmisisse in suis ad me Litteris significavit:[3] Egi acerrime Tuas partes apud Michelottum eique quantum potui studia Tua commendavi, ut vellet operam suam et quicquid haberet auctoritatis apud Proceres Venetos eo impendere ut de Te vocando ad Cathedram Medicam in Archilyceo Patavino serio et promte cogitent: sed suspicor fere commendationem meam non multum Tibi profuisse hactenus, ideo quia nihil ea de re scribis:[4] quod ad meam vocationem attinet ad professionem File icon.gif Mathematicam, quae me tam diu in suspenso habuit totque negotia cum temporis et sumtuum Litterarum jactura mihi facessit; ea tandem in fumum abiit, postquam noluissem accipere florenum Venetum pro thalero unciali, quorum mihi promiserant, ut nosti mille et quingentos: remoto nunc hoc tranquillitatis meae impedimento, paulo quietiori vita fruor. Gratias ago pro transmissa Cl. Fratris Tui Dissertatione doctissima, de Terrae structura etc.[5] quam magna cum voluptate perlegi; gaudeo quod apud Vos tandem homines qui Mathematum studium tantopere respuebant coecutire desinant et adeo quidem ut ipsi nunc eo studio delectentur: Die Dominica ante hujus Dissertationis receptionem habui hic in Decanatus tertia jam vice in me collati inaugurationem, Orationem de Cometis[6] ubi multa simili fere modo pertractavi, quae jam reperi in Fraterna Dissertatione;[7] sed et quod mireris materia ista mihi ansam dedit perstringendi paulo salsius quam quidam optassent non nullorum nostratium pravos mores et vitia, quae apud nos eheu! plus satis grassantur.

Memini quod paulo ante Discessum Tuum nomine Fratris Tui petieris a me exemplar Libelli mei Gallici de praxi nautica[8] ni fallor Woodwardo mittendum, sed cum nullum amplius mihi superfuerit, voti Te compotem reddere tum temporis non potui: postea vero quaedam adhuc pauca exemplaria Bibliopola suppeditavit, quod si igitur adhuc desideret Cl. Frater Tuus, quem salvere volo File icon.gif jubeoque quam maxime, id mihi quaeso perscribe; ut quod petierit quantocyus mittere queam. Agnatus meus[9] qui verbis meis Tibi hic salutem dicit, nihil adhuc ex Anglia pro Te obtinuit, quanquam in commissis dederit Nob. Monmortio ut microscopium accerseret, Tibi postea mittendum; is vero qui ipse in Angliam transfretaverat Eclipseos visendae gratia 3. die Maj celebratae,[10] retulit in Litteris suis ad Agnatum meum,[11] Artificem illum microscopiorum ab Agnato nominatum diem suum obiisse, adeoque se nullum ab eo emere potuisse; sed curabit Agnatus, ut ab alio artifice perito ematur et huc transmittatur.[12] Dn. Leslie nondum huc rediit, sed indies expectatur. Ds. Sievert post 6 septemve dierum commorationem iter ingressus est Patriam repetiturus; dixit vero, se ubi res domesticas disposuerit post fata parentis nuper defuncti,[13] forsitan ad nos remigraturum, dulcedine ut ajebat studii Mathematici pellectum. Dn. Arnold etiamnum hic haeret Lectionum mearum quotidie frequentatarum gratia, expectans simul etiam Dni. Leslie adventum.[14] Is Te officiosissime salutat ut et Uxor mea et Liberi mei, qui omnes Nobiscum Te revisendum vehementer desiderassent: Res nostrae domesticae vix permittent, ut hac aestate excursionem aliquam faciamus in thermas aut ad aquas minerales potandas. Vale vero et mihi favere perge.

Dabam Basileae a. d. [3]. Juli 1715.


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer hatte von Ende 1714 bis Januar 1715 Bernoullis Privatlektionen zur Infinitesimal- und Integralrechnung besucht. Siehe Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.02.01 und Johann I Bernoulli an Pierre Varignon von 1714.11.12.
  2. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1715.03.27. Dieser Brief lag unversiegelt einem weiteren Brief von Johann I Bernoulli an Pietro Michelotti von 1715.03.27 bei.
  3. Pietro Michelotti an Johann I Bernoulli von 1715.04.19.
  4. Scheuchzer bezieht sich auf seine im Brief von 1715.03.09 geäusserte Bitte an Johann I Bernoulli, ihn bei einer Bewerbung um den frei gewordenen Lehrstuhl der theoretischen Medizin an der Universität Padua mit einer Empfehlung an Michelotti zu unterstützen.
  5. Muralt, Caspar von/Scheuchzer, Johann Jakob, Deum ex terrae structura aliisque affectionibus demonstratum, θεοφιλοις καὶ τιμοθεοις sistunt Praeses Joh. Jac. Scheuchzer Med. D. Math. Prof. Societatum Carolinae et Regg. Angl. ac Boruss. membrum atque Caspar de Muralto, author et respondens. d. 13. Jun. ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1715.
  6. Bernoulli, Johann I, Oratio de Cometis, Basel 1715 (= Ms 342).
  7. Muralt, Caspar von/Scheuchzer, Johann Jakob, op. cit.
  8. Bernoulli, Johann I, Essay d'une nouvelle Theorie de la Manoeuvre des Vaisseaux ..., Basle (J. G. König) 1714 (= Op. XCI).
  9. Nicolaus I Bernoulli (1687-1759).
  10. Die Sonnenfinsternis von 03.05.1715.
  11. Pierre Rémond de Montmort an Nicolaus I Bernoulli von 1715.06.08.
  12. Nicolaus I Bernoulli erteilt Montmort in seinem Brief von 1714.11.01 den Auftrag, in London ein Mikroskop von Edmund Culpeper zu besorgen und nach Basel zu senden. In seinem Brief von 1715.06.08 teilt Montmort Nicolaus I Bernoulli mit, dass seine Londoner Freunde ihm geraten haben, das Mikroskop bei James Wilson zu kaufen, da diese besser seien. Wilson, der in den Phil. Trans., 23 (1702), pp. 1241-1247 eine Abhandlung über dieses sogenannte "Screwbarrel Microscope" geschrieben hat, wird von Montmort fälschlicherweise als dessen Erfinder bezeichnet, während es in Wirklichkeit auf Nicolaas Hartsoeker zurückgeht. Siehe dazu Simcock, Tony, Edmund Culpeper and the screwbarrel microscope, in: Bulletin of the Scientific Instrument Society, 88 (2006), pp. 2-9 und Mappes, Timo (Verf.) /Weber-Unger, Simon (ed.), Bedeutende Mikroskope 1680 bis 1860 / Important microscopes, Wien 2008, p. 17. Die Mitteilung über den Tod Culpepers ist falsch und findet sich auch im Brief Montmorts nicht. Sie ist wahrscheinlich auf ein Missverständnis zurückzuführen.
  13. Der Vater von Paul Gottfried Sievert konnte bisher nicht identifiziert werden.
  14. John Arnold (geb. ca. 1688, später Arzt in Exeter) war bereits 1711 als stud. med. in Basel immatrikuliert gewesen (Matrikel Basel IV, Nr. 2428). Von 1712 bis 1713 besuchte er während mehr als einem Jahr Johann I Bernoullis mathematische Vorlesungen. Vgl. Johann I Bernoulli an Pierre Varignon von 1713.05.04. Von einem weiteren Aufenthalt Arnolds in Basel berichtet Johann I Bernoulli Pierre Varignon in seinem Brief von 1714.06.28. Dort heisst es: “Mr. Arnold est arrivé ici en bonne santé avec Mr. Leslay, Irlandois.” Ein Eintrag Leslies im Besucherbuch der Universitätsbibliothek Basel bestätigt seinen zweiten Aufenthalt im Herbst 1715 (siehe Besucherbuch UB Basel, Handschriften, AN II 30, fo. 214r). Leslie (geb. um 1690) war 1710 in Leiden als stud. med. immatrikuliert gewesen. In Basel wird er am 21.12.1714 als Verfasser eines Gedichtes auf den aus Marburg stammenden Mediziner Paul Gottfried Sievert anlässlich von dessen Doktorpromotion über den Nutzen der Mathematik in der Medizin erwähnt (Matrikel Basel IV, Nr. 2563).


Zurück zur gesamten Korrespondenz