Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1713.11.22)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1713.11.22
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 47, pp. 131-132
Fussnote



File icon.gif Viro Clarissimo atque Eruditissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Mirifice me delectasti quod Narrationem Tuam de rerum Vestrarum progressu continuare haud fueris dedignatus:[1] laetor inprimis quod tam felicem exitum sortitae fuerint spero enim nunc omnia peracta esse et quidem eodem successu quo quae hactenus perscripsisti hoc est perquam optato; utinam nunc firmo stet talo Reip. Vestrae bonum, et quam evulsistis corruptionem ea posthac non agat novas radices, nec vitiorum pestilens contagium paulatim rursus propullulet;[2] Sed utinam et Nobis eadem felicitate gaudere liceret! opto id quidem siquidem et imposibile optari potest tametsi non sperari, desperata enim est Corruptio nostra et gangrenae similis quae jamjam nobiliores corporis partes corripit, plura certe de statu nostro scribenda haberem quam quae calamo confidere ausim. Invidenda sane res est et magna prorsus Libertatis vestrae recuperatae extensio, qua id Vobis conceditur, ut libere de rebus peractis judicare, sentire, concludere etiam vel minus grata rejicere possitis, o felices Vos Cives! cavete modo ne tanta Libertate abutamini, eamve in licentiam effrenem mutetis. Lex est laudabilis quam sanxistis circa File icon.gif Electiones Ducentumvirorum ut nimirum, Electus ante octiduum non confirmetur et interea Ephori hanc in rem constituendi Electionem peractam sedulo examinent et num legitima sit inquirant; Hac ratione multa perjuria, prensationes, corruptiones, ambitus illiciti et quae sunt alia reip. pestis genera praecavebuntur aut saltem infringentur.

Si Vester Canonicus Solomon Hottingerus non melior obiit Christianus quam Philosophus vereor sane de ejus salute:[3] sed ut audio fuit alias Vir bonus et si non bonus Philosophus: Miror vero Canonicorum alienum adeo animum suum tectantium adversus Cl. Tuum Fratrem, ut eo neglecto totum salarium adjudicaverint statim D.o Muralto[4] licet Frater Tuus Honorat. jam per longos annos Professionem Matheseos sine ulla mercede docuerit sola spe fretus, quam a Magistratu obtinuit, ut aliquando si alterutri supervicturus sit, in fruitionem salarii succedere possit: Nescio quis furor exagitet umbraticos istos quos vocas Doctores ut inique adeo habeant Fratris merita, arceantque ejus laudabiles conatus; suntne hi qui audire volunt bonorum studiorum Patroni, qui vero acerrime persequuntur eum qui solida eruditione praeditus est et nugis proscriptis severiora amat studia; spero interim Ampliss. vestrum Senatum ad quem res illa fuit delata sententiam tulisse Dno. Fratri favorabilem, quod intelligere mihi gratissimum erit. Vale et fave.

Dabam Basileae a. d. XXII. Novemb. MDCCXIII.



Fussnoten

  1. Siehe Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1713.10.22 und 29.
  2. Zur Reformbewegung von 1713 siehe auch Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1713.10.01 sowie Kempe, Michael/Maissen, Thomas, Die Collegia der Insulaner, Vertraulichen und Wohlgesinnten in Zürich 1679-1709, Zürich 2002, pp. 249-280.
  3. Salomon Hottinger war am 27.10.1713 in Zürich verstorben.
  4. Johannes von Muralt (1645-1733) war von 1688 bis 1733 Stadtarzt in Zürich seit 1691 Professor für Physik und Mathematik am Collegium Carolinum (siehe den HLS-Artikel "Muralt, Johannes von").


Zurück zur gesamten Korrespondenz