Bernoulli, Nicolaus I an Scheuchzer, Johannes (1711.04.01)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


   


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Nicolaus I, 1687-1759
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1711.04.01
Briefwechsel Bernoulli, Nicolaus I (1687-1759)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 346, pp.11-12
Fussnote



File icon.gif Johanni Scheuchzero Suo S. D. Nicolaus Bernoullj.

Ante octiduum me debito meo exsolvissem, Amice suavissime, nisi negotia quaedam tunc temporis scriptionem impedivissent, quibus jam liberatus responsionem ad jucundissimam Tuam epistolam[1] diutius differre nolui. In initio statim hujus Epistolae id agere videris, ut mihi laudes immeritas et magnam nominis celebritatem astruas, in qua re quamvis Te jocatum fuisse omnino credam, me tamen contra leges proportionum quicquam peccasse pernego, et propterea mihi, si Mathematici scientia ex hoc solo aestimanda foret, egregium hoc nomen invidendum non esse contendo; quomodo enim mea cum Tuis melius comparare potuissem, quam vero factum fuit? Ridebis forsan haec et pro joco habebis, sed cogita Amice, quod etiam ridendo et jocando verum dicere possimus;[2] neque vero haec complementa voces, his enim uti nescio, praecipue inter amicos, in quibus quae laude digna sunt laudo, contra quae vituperio digna sunt culpo; En exemplum: Laudo et revereor, grataque mente colo propensum Tuum in me animum, sed culpo quod immerita laude me pene obruis, a qua si porro abstineas, me Tibi vere obligatum habebis. De Naturae Libro[3] aeterno damnando silentio nihil addam quam hoc, quod rumorem illum de futuro ejus defensore a Viro quodam Clarissimo Tibi bene noto[4] acceperim, qui proin, si falsus est hic rumor, et ipse falsus fuit. Pro frustulis nitidissimis Selenitae Rhomboidalis, quae misisti,[5] gratias ago; proprietates hujus Crystalli mirabiles[6] nondum examinare licuit, monstravi frusta haec Tua Patrui mei filio,[7] qui ea ad Patrem suum[8] detulit, a quo illa nondum recepi. Quod si explicationem quandam circa duplicem ejusmodi Crystalli Islandicae refractionem desideras, invenies illam in Newtoni Optica,[9] Hugenii Tractatu de Lumine,[10] et Bartholini Tractatu peculiari de Crystallo Islandica.[11] Mitto Tibi vicissim (quoniam nihil aliud nunc suppetit) praesentem Dissertationem,[12] forte Lectione Tua non prorsus indignam, Theologis autem permultis non omnino placituram. Vale et me porro ama.

Basileae d. 1. Aprilis 1711.


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer an Nicolaus I Bernoulli von 1711.03.22.
  2. Bei dieser sprichwörtlichen Redensart handelt es sich um eine Abwandlung eines Horaz-Zitats: “Ridentem dicere verum quid vetat.” (Horaz, Sermones, 1,1,24).
  3. Hottinger, Salomon, Liber naturae ex Psalmo XIX. v. 1-7 propositus quem ... pro examine philosophico legitime consequendo secundum gratiam divinitus concessam tueri conabuntur Ioh. Casparus Sprynglinus et Ioh. Henricus Denzlerus ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1711.
  4. Mit “Verteidiger” kann Johann Kaspar Sprünglin oder Johann Heinrich Denzler gemeint sein. Vielleicht handelt es sich beim letztgenannten um Heinrich Denzler, der 1711 in Zürich ordiniert wurde und bis 1721 als Kathechet in Unterstrass wirkte. 1722 gab er den geistlichen Beruf auf und übernahm von seinem Schwager das Wirtshaus “Zum Rappen” in Zürich (Dejung, Emanuel/Wuhrmann, Willy (eds.), Zürcher Pfarrerbuch 1519-1952, Zürich 1953, p. 242).
  5. Siehe Antwortvermerk Scheuchzers im Brief von 1711.03.22.
  6. Zu der seinerseits erstmals erforschten Eigenschaft des “Isländischen Kristalls” s. die Anmerkung im Brief von 1711.03.18.
  7. Nicolaus II Bernoulli (1695-1726).
  8. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  9. Newton, Isaac, Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus et coloribus lucis libri tres ... latine reddidit Samuel Clarke; Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de speciebus et magnitudine figurarum curvilinearum, latine scripti, Londini [S. Smith & B. Walford] 1706, pp. 299-306, Qu. 17 u. 18. Newton beruft sich dort vor seiner eigenen Behandlung der Doppelbrechung im "Isländischen Kristall" ausdrücklich auf Bartoholin und Huygens.
  10. [Huygens, Christiaan], Traité de la lumière, où sont expliquées les causes de ce qui luy arrive dans la réflexion, et dans la réfraction. Et particulièrement dans l’étrange réfraction du cristal d’Islande. Par C. H. D. Z. [Christiaan Huygens D. Zulichem] Avec un discours de la cause de la pesanteur, Leide (P. van der Aa) 1690.
  11. Bartholinus, Erasmus, Experimenta crystalli Islandici disdiaclastici quibus mira et insolita refractio detegitur, Hafniae [Kopenhagen] (D. Paulli) 1669. Bartholin hatte als erster die Eigenschaft der Doppelbrechung beim Kalkspat entdeckt.
  12. Bernoulli, Nicolaus I, Dissertatio Inauguralis Mathematico-Juridica de Usu Artis Conjectandi in Jure, Quam Divina Juvante Gratia Auctoritate et Jussu Magnifici et Amplissimi JCtorum Ordinis in Academia Patria pro Gradu Doctoratus in Utroque Jure legitime consequendo Ad Diem 14 Junii A.C. MDCCIX. L.H.Q.S. Publice defendet M. Nicolaus Bernoulli, Basiliensis, Basileae (J. C. von Mechel) 1709 (= Na. 002).


Zurück zur gesamten Korrespondenz