Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Nicolaus I (1711.03.22)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Nicolaus I, 1687-1759
Ort Zürich
Datum 1711.03.22
Briefwechsel Bernoulli, Nicolaus I (1687-1759)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 25:Nr.16
Fussnote



File icon.gif Nicolao Bernoullio Suo S. D. Joh. Scheuchzerus

Celebris in Orbe Literario Mathematicus audis, nescio an jure merito, id negare videntur ultimae Tuae gratissimae quae transmissum Tibi Agrostographiae Prodromum[1] αντξρψσεα ξαλκειον vocant,[2] videris etenim proportionum leges haud quaquam observare, dum specioso tantopere titulo levidense sane munusculum afficis. Sed jocor Amice, malo etenim benevolenter a Te dicta accipere omnia, quam vel ullum alium conceptum in mentem meam admittere, mirabor potius Tuas virtutes, Tuum nomen quamdiu spiritus meos reget artus: De futili Naturae Libro[3] non est quod verba faciam, calamum eapropter tetigisse pigeret. Interim plura Vos Basileae quam nos heic Tiguri nova habetis, vix etenim quendam tantae reum facio audaciae ut tantum absurditatum farraginem tueri audeat vel defendere, sufficiat cacoethen[4] vel unica vice excitasse, praeterea nihil aliud optaremus quam ut aliquis rationibus potius quam nudis verbis pueriliter et nugose congestis in publico appareret, forsitan male vapularet: sed quid concinni in re tam inconcinna, et in Systemate jamdudum vel apud Studiosos exsibilato? aut quis etiam ex nostris Cl. Battierium aggrederetur?[5]

En Crystalli Islandicae sive Selenitae Rhomboidalis[6] quaedam frustula ex ijs quae possideo sane nitidissima et pellucidissima, forsan ex ijs omnia quae videre gestis abunde perspicies: Si quae circa mirandam ejus in radijs refringendis proprietatem habeas cogitata, ijs me participem facias rogo, jubeas interim et in posterum, si qua in re me putaveris esse suffenum, imprimis fac ut crebriores sint Tuae ad me Epistolae, quam vero fuere hactenus, si nullam aliam ob rem, vel ob eam Solam ut te valere Sciam. His vale et me porro Ama.

Dabam Raptim Tiguri d. 22. Martij 1711.

P. S. mitto et Crystalli montanae columnulam, ut unam speciem cum alia tanto melius conferas. Iterum Vale.


Fussnoten

  1. Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
  2. griech. = “Gold”; “Erz”.
  3. Hottinger, Salomon, Liber naturae ex Psalmo XIX. v. 1-7 propositus quem ... pro examine philosophico legitime consequendo secundum gratiam divinitus concessam tueri conabuntur Ioh. Casparus Sprynglinus et Ioh. Henricus Denzlerus ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1711. Siehe dazu die Anmerkung zum Brief Johannes Scheuchzers an Nicolaus I Bernoulli von 1711.02.01.
  4. “kakoéthes” (griech.) = “bösartig, unmoralisch, boshaft, hämisch”.
  5. Johannes Scheuchzer weist hier darauf hin, dass in Basel das kopernikanische Weltsystem bereits selbstverständlicher Gegenstand des Univeritätsunterrichts ist. Dies zeigt sich etwa in Samuel Battiers Dissertatio philosophica de mundo, quam permissu sapientis Philosophiae Ordinis ad diem 12 Dec. praeside Samuele Battiero Ph. et Med. Doct. Gr. L. P. P. L.H.Q.S. publice ventilandam proponit Ioh. Rodolphus Miegius, Basileae (J. J. Battier) 1710.
  6. Scheuchzer kommt mit der Übersendung eines dem “Isländischen Kristall” ähnlichen Bruchstücks der Bitte von Nicolaus I Bernoulli in seinem letzten Brief nach und fügt zusätzlich ein Stück Bergkristall zum Vergleich bei.


Zurück zur gesamten Korrespondenz