Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Nicolaus I (1711.02.01)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Nicolaus I, 1687-1759
Ort Zürich
Datum 1711.02.01
Briefwechsel Bernoulli, Nicolaus I (1687-1759)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 25:Nr.15
Fussnote



File icon.gif Nicolao Bernoullio Suo S. D. Johannes Scheuchzerus

Pristinus mihi quod D. O. M. acceptum refero, redijt corporis animique vigor, Matheseos studia mea nunc sunt delicia, progredior in ijs tanto quidem tardius, quanto id fieret celerius et jucundius si tecum morari mihi contingeret: moror, subsisto, progredior, regredior, sed tamen progredior, En probam, Dissertationem Tuam[1] nunquam satis laudandam, pro qua gratias Tibi ago maximas, et Redhostimenti loco Prodromum meum Agrostographicum Tibi mitto,[2] ad assem fere nunc intelligo, quae tamen me ante meum ex Patria discessum multoties exercuerat sed in vanum; hinc progressus qualescunque meos non mihi, sed Cel.mo D.o Patruo[3] quem revereor, sed quantum in me est revereor, et amo, Tibique acceptos refero. Referam et ulterius si subinde me e dubijs quibusdam pro benevolentia in me Tua extricaveris. Intelliges ab ipsissimo D.o Patruo triste illud omen,[4] quo praeterita septimana apud nos omnes Copernicani, non sepulti saltem sed et orco traditi sint in scripto cui Titulus Liber naturae ex Psalmo XIX, v. 1-7 propositus,[5] misissem idem scriptum Tibi si mihi ad manus esset, vel si dignum Tuae attentione foret. His autem Vale et Stylo familiari ignosce, et me porro ama.

Dabam raptissime Tiguri. d. l. Febr. 1711.


Fussnoten

  1. Bernoulli, Nicolaus I, Dissertatio Inauguralis Mathematico-Juridica de Usu Artis Conjectandi in Jure, Quam Divina Juvante Gratia Auctoritate et Jussu Magnifici et Amplissimi JCtorum Ordinis in Academia Patria pro Gradu Doctoratus in Utroque Jure legitime consequendo Ad Diem 14 Junii A.C. MDCCIX. L.H.Q.S. Publice defendet M. Nicolaus Bernoulli, Basiliensis, Basileae (J. C. von Mechel) 1709 (= Na. 002).
  2. Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
  3. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  4. Samuel Hottinger hatte in einer Dissertation mit dem Titel Liber naturae ex Psalmo XIX. v. 1-7 propositus quem ... pro examine philosophico legitime consequendo secundum gratiam divinitus concessam tueri conabuntur Ioh. Casparus Sprynglinus et Ioh. Henricus Denzlerus ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1711, durch seine Studenten Angriffe gegen den Kopernikanismus vortragen lassen und zwar auf so ungeschickte Weise, dass einige Kenner wie z. B. Johann Jakob Scheuchzer um den guten Ruf der Zürcher Hochschule fürchteten. Siehe den Brief vom selben Tag: Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1711.02.01. Zu Hottingers Haltung gegenüber dem Kopernikanismus vgl. Nagel, Fritz/Gehr, Sulamith, Zürich und Basel im Dialog. Johann Jakob Scheuchzers Korrespondenz mit Johann I Bernoulli, in: Leu, Urs B. (ed.), Natura sacra. Der Frühaufklärer Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733), Zug 2012, pp. 188-191. Siehe auch Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1713.10.22.
  5. Hottinger, Salomon, Liber naturae ex Psalmo XIX. v. 1-7 propositus quem ... pro examine philosophico legitime consequendo secundum gratiam divinitus concessam tueri conabuntur Ioh. Casparus Sprynglinus et Ioh. Henricus Denzlerus ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1711.


Zurück zur gesamten Korrespondenz