Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1710.12.31)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1710.12.31
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 34, pp. 99-100
Fussnote Am Briefkopf: "Respondi d. 4. Jan. 1711."



File icon.gif Viro Clarissimo et Doctissimo

Johanni Scheüchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Itinere Tuo Vir Cl. ex voto emenso jam Tuis Te redditum salvum et sospitem laetissimus intellexi;[1] gratulor Tibi ex animo de itineris successu; quem Tibi Parisiis praesertim exoptatissimum et honorificum ab Adgnato meo accepi.[2] Nulla apud me opus est deprecatione ob litteras meas ad Moyvraeum tarde curatas,[3] siquidem Tua non fuerit hujus morae culpa; quin potius me omni modo Tibi devinctum sentio, pro magna quae Tibi fuit in mittendis istis litteris cura et circumspectione. Gratum est intelligere Te de novo studia mathematica versaturum, eaque apud vos nitorem aliquem acquirere: utinam dudum resplenduissent! forte mitiora habuissent fata. Nescio quid sibi velit quod me interrogas de Cl. Fratris Tui Lectione inaugurali, quomodo placeat? an sub praelo sudat? de ea enim nihil audivi nec vidi:[4] Accepi quidem per Dn. Zuingerum Cl. Fratris Tui chartam Geographicam Toggii,[5] pro qua debitas ipsi refero gratias. Valete ambo et annum novum crastina luce inchoandum pluresque sequentes cum omnigena prosperitate transigite, mihi interim favere pergite.

Dabam ultimo die hujus expirantis anni 1710.

Adgnatus meus[6] cui salutem Tuis verbis dixi, eandem et Tibi per me hic ascriptam cupit cum apprecatione novi anni ex omni parte Tibi faustissimi.[7]


Fussnoten

  1. Siehe Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1710.12.20.
  2. Nicolaus I Bernoulli (1687-1759) hielt sich zur gleichen Zeit wie Scheuchzer in Paris auf und besuchte mit ihm die Sitzungen der Akademie der Wissenschaften. Er kehrte am 13. September 1710 nach Basel zurück und übermittelte Scheuchzers Brief an Johann I Bernoulli von 1710.09.12.
  3. Johann I Bernoulli an Abraham de Moivre von 1710.04.09.
  4. Die handschriftliche Fassung der von Johann Jakob Scheuchzer unter dem Titel Praelectio de matheseos usu in theologia 1711 publizierten Antrittsvorlesung ging mit der Post verloren und wurde per Zufall von Johann Ludwig Frei wiedergefunden. Siehe dazu Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1711.04.22.
  5. Scheuchzer, Johann Jakob, Die Landschaft Toggenburg, [Zürich] 1710.
  6. Nicolaus I Bernoulli (1687-1759).
  7. Von Scheuchzers Hand: "Respondi d. 4. Jan. 1711."


Zurück zur gesamten Korrespondenz