Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johann Jakob (1710.11.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1710.11.05
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms. H 318, pp.23-24
Fussnote



File icon.gif Celeberrimo Viro

J. Jacobo Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Paucis Te volo, Vir Celeberr. namque in procinctu stat ut proficiscatur, qui has ad Te deferet, Cl. D. Paulus Rhaetus[1] Patriam repetens, Vir egregius et multijuga virtute inprimis vero modestia et humanitate, non minus quam excellenti eruditione in re medica instructus; Tibi, ut dicit, non ignotus; Clarissimo vero Tuo Fratri familiaris factus in Academia Lugdunensi: quare non necesse duco, multis Tibi commendare quem non uno tantum nomine Tua benevolentia dignissimum censeo: per aliquot menses, antequam ad patrios lares rediret, mea in mathematicis usus institutione, non exiguos pro temporis brevitate fecit progressus, quod autem ejus ingenio et diligentiae magis quam meae in informando tenuitati attribuo. Si Tua Physica[2] et mappa geographica Helvetiae,[3] de quibus ad me nuper perscripsisti, lucem nondum aspexerunt, spero id propediem futurum, de iis singulare quid mihi promitto, quod perspectum Tuum sapiat ingenium. File icon.gif Cl. fratrem Tuum apud vos reducem spero; salutem meis verbis ipsi indictam cupio plurimam. Audivi eum non transfretasse in Angliam; scripsit quidem se litteras meas (quas sub abitum suum Tiguro a me accepit ad Moyvraeum deferendas) certo curaturum ad ispsius manus, quod nunc fecerit, nihil mihi constat;[4] optarim autem vehementer id factum esse. Interim vale Vir Celeberrime et me ut soles amare perge.

Dabam Basileae a. d. V. IXbris 1710.


Fussnoten

  1. Wahrscheinlich Gaudentius Paulus (geb. ca. 1686), der im August 1710 mit der Herkunftsangabe "Engadino Rhaetus" in Basel immatrikuliert wurde, nachdem er am 1. Juli 1710 in Leiden den medizinischen Doktorgrad erworben hatte. Vgl. Matrikel Basel IV, Nr. 2381.
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Physica, oder Natur-Wissenschafft ... Zweyte verbesserte und vermehrte Auflag, so mit nöthigen Kupferen versehen, 2 Teile, Zürich (H. Bodmer) 1711.
  3. Scheuchzer, Johann Jakob, Nova Helvetiae tabula geographica. Illustrissimis et potentissimis cantonibus et rebuspublicis reformatae religionis Tigurinae, Bernensi, Glaronensi, Basiliensi, Scaphusianae, Abbatis Cellanae, dominis suis clementissimis humillime dicata a Ioh. Iacobo Scheuchzero Tigurino Med. D. Math. Prof. ..., [Zürich] 1712. Zur "Scheuchzerkarte" siehe Anmerkungen in Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1710.07.19.
  4. Johann I Bernoulli hatte Johannes Scheuchzer mit seinem Brief von 1710.04.09 einen weiteren Brief an Abraham de Moivre von 1710.04.09 geschickt, damit er ihn auf seiner Reise nach Frankreich, Belgien, Holland und England an den Adressaten übermittle. Aus Johannes Scheuchzers Brief von 1710.09.12 erfuhr Bernoulli, dass Scheuchzer den Brief von Amsterdam nach London an Newton zur Weiterleitung an de Moivre gesandt hatte.


Zurück zur gesamten Korrespondenz