Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1710.05.10)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1710.05.10
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.381-382
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime

Amice optime.

Responsorias tandem ad suavissimas Tuas 26 Martii[1] optime suo tempore mihi redditas exaro; si promerita elogia quibus ornandum mihi videbatur Herbarium Tuum Antediluvianum[2] Te nihil affecerunt non mirum est, cum me in isto ut multis aliis Eruditionis genere incompetentem Iudicem ultro confitear; video tamen me nihil dixisse quod Peritioribus in his materiis probatum non sit. Opusculum meum circa fluida,[3] ut ante hac, lento pede progreditur, dabo tamen operam ut intra duos menses ultimam accipiat manum: nescio an in eo quicquam sis deprehensurus quod in Medicos usus traduci possit, nam materiae medicae non satis mihi in promtu sunt, ut aliquas earum attingere iisque principia motuum fluidorum applicare audeam. Utilem in Te operam suscipis quod elegantem Physicam tuam Germanicam,[4] et quidem insigniter auctam recudi curas, quam et ego etiam avidus expectabo; nec minus de Communi Patria Helvetia mereberis Mappa tua Geographica[5] ejusdem brevi, a Te edenda. Ante aliquot tempus Cel. Vallisnerii[6] nostri jussu fasciculum geminum[7] Bergomum[8] misi ad Te curandum, quem brevi Tibi redditum iri spero, eidem adjunxi alium ad Clariss. Fratrem tuum[9] de quo jam antea ad Ipsum scripsi[10] ut adeo sperem eadem quae nunc scribo, Tibi significasse. Eundem Doctum Fratrem tuum Iter suum jam esse ingressum[11] nullus dubito; pariterque autumo hoc epistolium in suo Tiguro[12] appulsu, ex Itinere Toggico[13] Te jam reducem inventurum. Cel. Gulielminus[14] noster lethaliter nunc decumbit, febri correptus non maligna quidem ut ajunt, sed talibus accidentibus conjuncta, quae febrem illam malignae parem reddunt. Uno verbo Medici nostri de ejus salute desperant. Vale Amice suavissime et amare non desine Tuum totum Hermannum.

Patavii d. 10. Maji 1710.


Fussnoten

  1. Dieser Brief ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Herbarium diluvianum ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1709. Zu diesem Werk siehe den Brief von 1710.03.08.
  3. Zu diesen Vorarbeiten zu Hermanns Phoronomia (1716) (= Na. 022) siehe die Briefe von 1709.08.17 und 1710.03.08.
  4. Scheuchzer, Johann Jakob, Physica, oder Natur-Wissenschafft ..., 2 Teile, Zürich (H. Bodmer) 1711. Die erste Auflage der Physica war bereits 1701 im gleichen Verlag erschienen.
  5. Scheuchzer, Johann Jakob, Die Landschaft Toggenburg [Kartenmaterial], [Zürich] 1710, gezeichnet von Johann Jacob Scheuchzer, gestochen von Johann Heinrich Huber.
  6. Antonio Vallisneri (1661-1730).
  7. Diese Sendung enthielt laut Brief von 1710.06.17 Vallisneris Arbeit Considerazioni, ed esperienze intorno alla generazione de' vermi ordinari del corpo umano ..., Padoa (G. Manfrè) 1710.
  8. Bergamo.
  9. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  10. Hermann an Johannes Scheuchzer von 1710.03.29.
  11. Johannes Scheuchzer war im April 1710 zu einer Reise nach Deutschland, in die Niederlande und nach Frankreich aufgebrochen. Siehe den Brief Hermanns an ihn von 1710.01.18 und dessen Brief an Johann I Bernoulli von 1710.03.30.
  12. Zürich.
  13. Johann Jakob Scheuchzer hatte eine Reise ins Toggenburg durchgeführt.
  14. Domenico Guglielmini (1655-1710) erkrankte Ende 1709 schwer und musste seine Lehrtätigkeit aufgeben. Er verstarb am 27. Juli 1710.


Zurück zur gesamten Korrespondenz