Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1710.03.29)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Ort | Padua |
Datum | 1710.03.29 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.209-210 |
Fussnote | p.210 Anmerkung "Respondi d. 5. Aprilis 1710" |
S. D.
Iacobus Hermannus.
Post longiores hasce inducias tandem ad gratissimas tuas litteras 13mi Febr.[1] respondeo, ne Te quaeso haec nimia mora male habeat, quam mille negotiorum impedimenta causatae sunt; nam cum haec mea sit infelicitas ut quotiescunque literae mihi scribendae sint, scriptionem semper fere differam usque dum tabellarii in procinctu stant abeundi, hac factum est ut negotia Professionis aliaque me responsum aliquoties jam parantem transversum agerent. Quod Illustri Leibnitio Te commendavi[2] aut potius Ipsi merita Tua quadantenus exposui mihi nullae debentur gratiae, sed ingenio Tuo atque indefessae solertiae qua studia hactenus tractasti, neque est quod metuas me plura de Te ad Eximium Virum scripsisse quam quae probari possent, quin imo plura fortasse subticui quae in tuas laudes congeri potuissent, sed malui defectu quam excessu peccare, ut Tu sane nimia liberalitate me insignis Mathematici titulo in Europa nostra[3], Encomio ornare voluisti. Postea felicem progressum in Algebraicis Tibi etiam laetus gratulor, reique Mathematicae non laevia incrementa a Te quondam accipienda auguror. Manfredii librum[4] ad Te pervenisse laetus etiam intellexi, hujus libri pretium adeo leve mihi videtur ut ejus nullam quidem mentionem faciendam duxerim, sin vero Tu aliter sentias, sufficiet dixisse, Opusculum illud pretio octo librarum Venetarum seu in Moneta nostra viginti quatuor bacenorum[5] venale prostare Venetiis. De pretio hoc restituendo non est quod cogites, cum nesciam quidem an sufficiat solvendo portorio parvi cujusdam fasciculi qui ad Patrem meum[6] mittendus alii cuidam ad Cel. Fratrem Tuum[7] hodie Bergomum[8] misso conjunctus est; Fasciculus Dn. Fratri tuo destinatus mihi cum Capsula lignea rebus ut reor, naturalibus plena, a Cel. nostro Wallisnerio Tigurum[9] curandus commissus est, isque continebit aliquot exemplaria Libri sui Observationum[10] recens impressi etc. Huic fasci quoque immisi alium Tibi destinatum qui Continet Orationes omnes Cel. Collegae mei Bernardi Ramazzini[11] quas Tibi dono mittit, ut videbis suo tempore ex inscriptione quam Titulo adscripsit Venerabilis hic Senex. Ergo haec omnia uni fasci inclusa sunt quem Bergomum ad Dn. Orelli[12] hodie mittam, qua de Re, Cel. Fratrem Tuum (cui plurimam et officiosam meam salutem dices et adjunctam hanc Epistolam[13] Cl. Vallisnerii, haud gravate trades, si placet) certiorem facere poteris quandoquidem mihi nunc non vacat Eundem litteris pulsare; Ex Operibus Botanicis non obstant[e] omni vigilantia mea nullum adhuc expiscari potui. Plura ut addam tempus vetat, His vale quam optime
Datum Patavii festinantissimo Calamo
Die 29 Martii 1710.[14]
Fussnoten
- ↑ Dieser Brief Johannes Scheuchzers von 1710.02.13 ist anscheinend nicht erhalten.
- ↑ Jacob Hermanns Empfehlung Scheuchzers findet sich in seinem Brief an Gottfried Wilhelm Leibniz von 1709.11.13. Siehe auch den Brief von 1709.09.28.
- ↑ Im Manuskript steht "nosta".
- ↑ Manfredi, Gabriele, De constructione aequationum differentialium primi gradus ..., Bononiae [Bologna] (C. Pisarri) 1707.
- ↑ 8 venezianische Pfund = 24 Batzen.
- ↑ German Hermann (1648-1729).
- ↑ Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
- ↑ Bergamo.
- ↑ Zürich.
- ↑ Vallisneri, Antonio, Prima raccolta d'osservationi e d'esperienze ..., Venezia (G. Albrizzi) 1710.
- ↑ Ramazzini, Bernardino, Orationes jatrici argumenti quas in Patavino Gymnasio pro anniversaria studiorum instauratione habuit Bernardinus Rammazzini Practicae Medicinae Professor ..., Patavii [Padua] (Ex Typographia Vid. Frambotti et Jo. Baptistae Conzati) 1708.
- ↑ Vielleicht handelt es sich um Daniel Orelli (1653-1726), Zürcher Kaufmann und Financier, 1687-1714 Direktor der Post. Siehe Lassner, Martin Orelli, Daniel, in: e-HLS.
- ↑ Es handelt sich um den Brief von Antonio Vallisneri an Johann Jakob Scheuchzer von 1710.03.27, aufbewahrt in ZB Zürich, Ms. H 312, p. 153.
- ↑ Am Briefende findet sich der folgende Antwortvermerk von der Hand Scheuchzers: "Respondi d. 5. Aprilis 1710."
Zurück zur gesamten Korrespondenz