Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1710.01.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1710.01.05
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 45*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Excellentissime

Fautor Honoratissime.

Novi hujus Anni, quod modo incepimus initium non patitur ut ad ultimas Tuas[1] sileam, Votis Tuis pijssimis me antevertisti quidem Literis Tuis ad me datis, sed non latet Te quantum animi mei Vota pro Tuo εὔ εἴναι καἱ εὔ ἄγειν stent immutata, non heic autem prolixa texam verba, Deum T. O. M.[2] supplicibus Veneror precibus ut propitius sit votis omnibus, quae vel alij jam fuderunt, vel ipse fundis Tibi, aut quae Tua in Re Literaria merita postulant; Idem etiam foveo et Tuis omnibus praesertim Lectissimae Thori sociae.[3]

Literas quas ad me scripsisti,[4] utpote de Turffis nostris agentes statim monstravi earundem praefectui,[5] eaeque adhuc in ejus manibus versantur, promittunt dispositionem, et curam Vestrae postulationis; videbimus qua ratione res disposituri sint: Caeterum pretium cujusvis generis aequale est, Turffae quae prope Rüti[6] effodiuntur mixtae sunt, eae autem quae effodiuntur ad Lacum Felinum[7] eae unius generis sunt, eaeque ut opinor ego optimae omnium, haeque sunt quibus ego foco assidens utor. Interim minime dubito etiam in Territorio Vestro Turffas reperiri, credere id me faciunt plantae quaedam palustres quas C. Bauhinus in Catalogo suo[8] recenset. Speciatim credo paludes Michelfeldenses[9] harum feraces esse, operae pretium foret ut inquireres vel ipse, vel per alios inquiri curares, res foret quae operae pretium solveret.

Caeterum Muraltus ille de quo nuper Tibi mentionem feceram,[10] est pater illius qui Thermis piperinis[11] nobiscum File icon.gif usus est,[12] hic omne id quod non invenit ipsemet ultima prosequitur invidia, sed curae suae non magnam tulit mercedem, equidem consilium sanitatis non solum scriptum suum suppressit sed et paragraphum de Turffis,[13] quas inter quisquilias infames numerat, erasit. Scripsit hic Author hoc Anno duas dissertationes maximas sane et voluminosas, continentes Zoologiam,[14] has Tibi misissem, attamen tantas continent stultitias, ut non ausus fuerim Te illis gravari: Interim inserviunt pro quodam italis pospasto dicto, legique debent repleto stomacho, qui risu et oblectatione ut refocilletur opus habet; Si jubes eas Tibi mittam ut documento sint rerum miraculosarum, quae in Gymnasio nostro[15] hactenus peraguntur; hunc nuper in ultima disputatione studiosus eo adegit ut vacuum quoddam contra corollarium suum concederet: His interim Vale et felicissimus Vive, meque ut facis Amare perge scil. Celeberrimi Excellentissimi Nominis Tui Cultorem devotum Iohannem Scheuchzerum M. D.rem

Tiguri Raptim d. 5. Jan. 1710.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1710.01.01.
  2. T. O. M. = Ter Optimum Maximum.
  3. Johann I Bernoullis Gattin Dorothea Falkner (1673-1764).
  4. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1710.01.01.
  5. Zur Torfstecherei siehe Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1708.08.11.
  6. Rüti.
  7. Katzensee.
  8. Bauhin, Caspar, Catalogus plantarum circa Basileam sponte nascentium cum earundem synonymiis et locis in quibus reperiuntur ..., Basileae (J. J. Genath) 1622.
  9. In Michelfelden (im Elsass bei Basel) existierte im 18. Jahrhundert eine Torfgrube. Siehe den "Plan des zu Michelfelden anno 1759 Ausgestochenen Turben Landes" in Binnert, Jean Paul, Une tourbière à Saint-Louis-Michelfelden en 1759, in: Bulletin annuel des Amis du Patrimoine de la Société d'Histoire de Saint-Louis (2009), pp. 23-24.
  10. Es handelt sich um Johannes von Muralt. Vgl. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.12.22.
  11. Gemeint ist das alte Bad bei Pfäfers.
  12. Siehe dazu Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1710.01.01.
  13. Die Schrift Johannes von Muralts enthielt laut Johannes Scheuchzer falsche Behauptungen zur Torfverbrennung. Siehe Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.12.22.
  14. Muralt, Johannes von/Brunner, Rudolph/Oerius, Jacob, Zoologia. Systema physicae experimentalis, integram naturam illustrans. Physicae specialis pars tertia, Tigurum (D. Gessner) 1709. Muralt, Johannes von/Gossweiler, Heinrich/Gessner, Salomon, Zoologiae continuatio de avibus, piscibus, serpentibus et insectis, Tigurum (D. Gessner) 1709-1710.
  15. Die Hohe Schule in Zürich.


Zurück zur gesamten Korrespondenz