Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1709.12.22)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1709.12.22
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 44*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Excellentissime

Fautor Honoratissime.

Desine gratias agere, hancque curam mihi linque tanquam homini multis nominibus Tibi obstrictissimo et devinctissimo. Gaudeo autem quod Turffae ad Te transmissae Tibi satisfaciant; Ego certe usum earum reperio non commodum saltem, sed et rei domesticae maxime proficuum. Sunt apud nos qui contra garriunt, sed credo nesciunt quid faciunt, quapropter ipsis concedenda venia est, noluit credere incredula gens panem hac materia mediante coqui aeque bene ac mediante ligno posse, sed facta optimo cum successu proba dubium eorundem solvit: Tu inquiris in pretium certae alicujus mensurae Turffarum, en quae communicare possum: Spatium 100 quam proxime pedum cubicorum Tigurinorum, Turffis repletum heic pro tribus florenis cum dimidio venditur, eandemque prope mensuram conficit ac orgya ligni (Ein Klaffter Holtz)[1] quae mensura ligni antequam ad usum praeparata est 4½ florenis constat: quod sumptus concernit mensurae talis ad vos devehendae, nescio quid dicam ego, locutus sum cum praefecto, sive capite Turffarum rei, qui spopondit in id se nixurum esse ut, talis mensura Basileae paulo majori pretio haberi possit eoque honesto, quod equidem ut credo fieret diminutione pretij ordinarij, ita ut vecturae sumptus una cum pretio haud multum ultra pretium ordinarium Tigurinum, Basileae ascenderet: sed de his, si jubes, alias plura, dum certiora constabunt.

Sed quid Tu sentis? est apud nos Doctor Medicinae Poliater (Muraltus scil.) qui in animo habuit edendi scriptum de Peste,[2] vernaculo Idiomate conscriptum prorsus umbraticum, statuit ille in egregio hoc Animi partu scilicet; Fumum File icon.gif Turffae esse verum pestis fomitem, quapropter voluit ut Turffarum usus prorsus aboleatur, tanquam res scatens Sulphure Asphaltitico, arsenicali, venenoso; traditum hoc scriptum fuit consilio sanitatis, cujus membra unanimi consensu statuerunt, scriptum hocce supprimendum esse. Nonne haecce talia ridicula sunt, imo publice ridenda. Constitui mecum conscribere Dissertationem de Turffis Tigurinis,[3] publice defendendam, jamque manum Operi admovi: Muralti honorifica mentio fiet. Tu autem quid de Turffae Fumo sentias mihi communicare haud graveris; judicium Tuum tanquam rei experientia nixum omnia alia superabit: Ad hoc meum opusculum autem indigeo Patini tractatu des Tourbes combustibles;[4] si forte hic ad manus Tuas sit, rogare non erubesco ut eum mihi commodato mittas.

Placet maxime ratiocinium illud, quod de phaenomeno Tibi narrato mihi transscripsisti. Caeterum altitudo Mercurij quae fuit die 29. Novembris fuit una ex medijs altitudinibus qualis coelo nubilo esse solet. Sereno equidem coelo, quatuor vel quinque Lineas altius ascendit Mercurius, imo ulterius: Frater meus officiosissime Te salutat, suaque Tibi dicit officia, rogatque, ut illud quod Tibi misit opusculum[5] excipias tanquam Amoris erga Te sui, et debitae observantiae signum. An Verzaglia adhuc Tuus sit hospes nescio, si est eum nostro nomine saluta: His autem Vale et ut facis Amare perge Celeberrimi Excellentissimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Iohannem Scheuchzerum D.rem

Tiguri d. 22. 10bris 1709.


Fussnoten

  1. Ein Holzklafter ist eine Volumenangabe, z.B. für einen Stapel Brennholz. Die Länge und Höhe der Holzstapel war fast überall einheitlich mit je 1 orgya = 6 Fuss definiert. Der Fuss war dabei der regional geltende. Auch die Scheitlänge war regional verschieden. In der Schweiz betrug sie ca. 3,5 bis 4 Fuss. Ein Holzklafter bezeichnete also Volumina zwischen 3,6 und 4,5 .
  2. Diese Arbeit Johannes von Muralts wurde laut Scheuchzers Brief an Bernoulli von 1710.01.05 nicht publiziert. Muralt soll den Abschnitt über den Torf sogar gestrichen haben.
  3. Über die Publikation einer gleichnamigen Dissertation ist nichts bekannt.
  4. Patin, Charles, Traité des tourbes combustibles ..., Paris (J. du Bray/P. Variquet) 1663.
  5. Vielleicht handelt es sich bei diesem Geschenk um Johann Jakob Scheuchzers Herbarium diluvianum ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1709.


Zurück zur gesamten Korrespondenz