Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1708.08.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1708.08.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 20*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Excell.me Fautor Honoratissime.

Proh dolor equidem ex Celeb.mi Stehelini ad me datis[1] perspexeram Te Gravi morbo deprehensum Lectulo affixum retineri, tanto plus me tetigit res tam inexpectata, quanto intentius te Veneror, liceat mihi dicere, Amo, aliquantum autem ex Gratissimis Tuis desijt moeror cum laetus restitutionis Tuae legebatur nuntius; exultabo si reintegratam prorsus salutem percepero, quod brevi spero; confirmet Deus O. M.[2] restitutam Tibi sanitatem, ac proroget etiam ultra consuetam hominum aetatem, ut orbis eruditus a Te praecipuo Sole lustretur diutissime. Verum est, recepi Parisina optime constituta, pro quorum transmissione Gratias habeo maximas, si quae vires meae possint, jube. Interim rogo, ut mihi transmittas Summam mei debiti, ut postea solvere possim, quae forsitan desunt, forsitan dico, nam Parisinarum Librarum valor mihi ignotus est; fasciculos Parisios jam transmissos esse, gaudeo, pro ijs sumptus expendisse Te non dubito, quapropter et pro horum communicatione Te rogo, ut simul eos solvam, Tibique restituam. Caeterum miror Te Villemotum[3] nondum vidisse, signa dicta adhibet in notatione velocitatum, et peripheriarum ita ut significet velocitatem minorem, { } autem velocitatem majorem; sic etiam peripheriam minorem, { } autem peripheriam majorem;[4] Centrifugas vires minui magis ac magis quo propiores centro fiunt sphaerae, supponit in hypothesi File icon.gif de Centro magni Vorticis, sive Sole,[5] cujus naturam consistere[6] ait in perpetua[7] materiae fluidae aestuatione;[8] qua de re alias plura; distrahunt nunc me negotia circa cespites bituminosos (Turff-Erde) et Lithantraces, ab Ampl.mo Magistratu nostro, suscepta.[9] En enim reduces sumus ex itinere per Terras nostras huc illuc suscepto, ubi deteximus ad Lacum Tigurinum[10] Venam Lithantracum satis divitem, non tamen tantam ut fodinae institui mereantur, non tamen dubito, quin ditior multo evadat, si ad profunditatem majorem descendatur, nunc enim tria Lithantracum strata detecta sunt, quorum supremum 2 pollices crassitie adaequat, secundum 3 poll., tertium 8 pollices; habebimus ut spero in profundioribus visceribus crassiora. Cespites bitumosos quod concernit possidemus amplos campos, ubi optimos effodimus, Hollandicis, et Leidensibus praecipue, non inferiores, ita ut ad multa secula talis materia sufficiat. Causantur hanc inquisitionem ipsi Suitenses, qui ligno emendo, et in urbem nostram advehendo interdixerunt, si autem haec res suum, ut speramus, sortietur effectum ipsi hi ex ligno, cujus utpote mercatura praecipui vivebant, panem conficere discent, inventio esset omnium adhuc curiosissima.

Literas a Verzalia doctiss.mo Amico accepi,[11] sed et nunc ad easdem respondere propter dicta negotia non vacat, hunc officios.me Saluta, proxima vice ad eundem literas dabo. His Vale et Amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem Verum Johannem Scheuchzerum D.rem

Raptim Tiguri. d. 11. Aug. 1708.

Frater meus[12] officiosiss.me Te salutat.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1708.08.01.
  2. O. M. = Optimus Maximus.
  3. Villemot, Philippe, Nouveau système, ou nouvelle explication du mouvement des planètes. ..., Lyon (L. Declaustre) 1707.
  4. Die Erklärung dieses Bezeichnungen findet sich im "Monitum" zu Villemots Buch (Siehe die Anmerkung im Brief von 1708.07.15).
  5. Villemot, op. cit., pp. 65-81.
  6. Im Manuskript steht "consitere".
  7. Im Manuskript steht "perpetuo".
  8. Villemot, op. cit., p. 67.
  9. Zum Beitrag von Johannes und insbesondere von Johann Jakob Scheuchzer zur Erforschung und Gewinnung von Torf und Steinkohle in der Schweiz siehe den Kommentar im Brief von Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1710.05.18.
  10. Zürichsee.
  11. Dieser Brief von Giuseppe Verzaglia an Johannes Scheuchzer ist anscheinend nicht erhalten.
  12. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).


Zurück zur gesamten Korrespondenz