Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johann Jakob (1709.02.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1709.02.06
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms. H 318, pp.15-16
Fussnote



File icon.gif Eximio atque Clarissimo Viro

Joh. Jacob Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Aegre quidem intellexi fata Virorum Clarissimorum Tournefortii et Hottoni, unde res Botanica jacturam certe non levem tulit;[1] Academia Lugdunensis quae eam plurimum sentire debet, solatium haud dubie inveniret si Te Vir Cl. pro Hottoni successore acquireret. Id vero honoris ut Tibi contingat impense voveo: saltem si Illustr. Curatores Acad. Leydensis, rationem habere velint suae Academiae, non possunt non Te invitare ad stationem illam vacantem: Huic negotio promovendo si quid tenuitas mea conferre possit, quicquid in me erit lubens adhibebo: Hunc in finem ecce quas scripsi litteras commendatitias ad Cl. Volderum,[2] virum Eruditissimum et apud Leydenses magnae Auctoritatis, cui multum deferre solent Curatores ipsi, et sine cujus consilio adhibito vix quicquam decernunt in File icon.gif rebus academicis: volui ad Te dirigere sub sigillo ut vocant volante, ut lectas et postea obserratas porro Lugdunum Bat. cures mittendas prima occasione; quanquam ibi aeque ac in aliis Academiis Belgicis consilia de vocandis Professoribus lente plerumque procedant. Caeterum Cl. Volderus meus est Fautor et Amicus singularis,[3] ita ut non dubitem quin merita Tua quam optime sit commendaturus, id ut bono cum successu fiat, unicum est quod nunc in votis habeo. Doctiss. Fratri quem verbis meis salutatum cupio alia occasione rescribam.[4] Spero hunc Tibi meo nomine gratias egisse pro transmissis Tuis Novis Litterariis Helveticis,[5] quas nunc repetito ago. Vale.

Dabam Basileae a. d. 6. Febr. 1709.

P. S. Cl. Stehelius[6] adjectas hasce Tibi mittendas mihi hoc mane tradidit.


Fussnoten

  1. Joseph Pitton de Tournefort (1656-1708) war ein französischer Botaniker und Forschungsreisender. Er starb mit 53 Jahren in Paris an den Folgen eines Unfalls. Pieter Hotton (1648-1709) war ein niederländischer Mediziner und Botaniker. Er starb am 10. Januar 1709 in Leiden.
  2. Dieses Empfehlungsschreiben Johann Bernoullis an Burchard de Volder ist anscheinend nicht erhalten.
  3. Mit de Volder stand Johann Bernoulli seit 1698 in einem Briefwechsel.
  4. Der nächste Brief von Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer ist von 1709.02.27.
  5. Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis MDCCVII et MDCCVIII..., Tiguri [Zürich] (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) [1709]. Johann Bernoulli hatte sich in seinem Brief an Johannes Scheuchzer von 1709.01.23 bereits für die Zusendung bedankt.
  6. Johann Heinrich Staehelin (1668-1721), seit 1693 Dr. med., wurde 1711 Professor der Anatomie und Botanik. Beim hier erwähnten Brief handelt es sich möglicherweise um Staehelins Brief an Johann Jakob Scheuchzer von 1709.01.09 (ZB Zürich, Ms H 340, p. 487).


Zurück zur gesamten Korrespondenz