Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1709.01.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1709.01.23
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 15, pp. 41-44
Fussnote Beilage: Notiz über Verzaglia



File icon.gif Viro Clarissimo et Doctissimo

Johanni Scheuchzero

Academico Caesareo-Leopoldino

Philippo

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Ad Litteras novissimas Tuas,[1] mi Philippe,[2] responsionem paulo diutius quam par est distuli, partim ob valetudinis infirmitatem inprimis ob Comitem meam individuam Tussim quae ab aliquo tempore (quod saevienti frigori adscribo) recruduit, nunc quidem nonnihil remisit, partim etiam quod prius expectaverim responsionem Parisiis, quo nempe scripsi ut accerserem libros illos duos quos nuper petiisti, nihil interim accepi responsi, sed non dubito quin mihi mittantur libri, quos ubi nactus fuero, ad Te porro sine mora dimittam. Accepimus heri Dn. Verzalia et Ego per Cl. Stehelium Exemplaria duo Novorum Litterariorum Helvet.[3] quae Cl. Frater Tuus (cui proin gratias a nobis cum salute plurima referendas rogamus) nobis dono transmittere dignatus est: Quod si exemplar unum Illustr. Bignonio (quo haud dubie valde delectabitur) Parisios destinet Hon. Frater, poterit ad me mitti, paro enim Fasciculum aliorum scriptorum, prima quaque occasione Bignonio mittendum, id quaeso Fratri significes.

File icon.gif Consilium de nostris adeundis Laribus Tibi mutatum aegre quidem intellexi,[4] interim quod Tibi placet et mihi placet, quod enim Amicorum fert commodum, id meis desideriis anteponere soleo et debeo: si qua in re Te absentem juvare potero, non est quod dubites de prompto meo inserviendi animo. Vestros Cespites recens inventos bono quoque cum successu ad usum revocatos laetus intellexi, sic enim spero etiam in nostris regionibus (deficiente ligno quod indies rarius et charius redditur) cum fructu parari posse, quaeritur autem annon sumtus qui impenduntur parandis istis cespitibus sint majores quam vel pro ipsis lignis coëmendis erogandi essent. Ex descriptione intelligo ejusdem propemodum naturae esse cum cespitibus Hollandicis, quorum etiam duo inprimis genera habentur nempe nigricantium et rubricantium, illi sunt solidiores, durabiliores, et ignem constantiorem et intensiorem praebent quam hi alteri, quibus ideo etiam multo sunt pretiosiores. Caeterum ne mireris quod nullum adhuc rescripserim responsum ex Belgio de cespitibus tractandis, Amicus enim cui id ut inquireret in commissis dederam, qui erat Cl. Braunius Fautor meus singularis, magno meo luctu ut nuper accepi vitam cum morte commutavit:[5] Ex alio igitur desideratum sciscitabor. Tandem gratulor Tibi Sedem honorificam impetratam cum nobili cognomine in Acad. Caes. Leopol. Curios. Voveo, ut his alii majores succedant honores, et Tua Nominis Celebritate digniores. Vale et novum hunc annum cum pluribus secuturis feliciter transige.

Dabam Basileae, a. d. XXIII. Jan. MDCCIX.

File icon.gif Joseph Verzalia[6] Tibi Vir Cl. non secus ac Eruditissimo Fratri, pluribus quidem nominibus, sed praesertim novo benevolentiae in se tuae argumento quam maxime devictus, salutem plurimam dicit ambobus, gratiasque immortales vobis ex corde redd[it] quod semper vestris in rebus Litteraris egregijs laboribus illum [c...tum] velitis,[7] vos eodem tempore enixe rogans ut excusatum illum habeatis, si nullam adhuc epis[to]lam ad vos deder[it], quippe existi[m]avit et adhuc existimat, cum humanitate vestra agentem, posse [vitare] ingrati animi argumentum aliquod, eum in respondendi offici[o] indiligentem, praesertim quod occupationes continuae id exig[a]nt. Valete ac me amate.

File icon.gif Iosephus Versalia. Basileae d. 23. Ianuarij.


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1708.12.09.
  2. In der Kaiserlichen Akademie der Naturforscher Leopoldina trug Johannes Scheuchzer den Beinamen "Philippus II.".
  3. Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro 1707, 1708, Tiguri (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeier) 1709.
  4. Johannes Scheuchzer hatte in seinem Brief von 1708.12.09 noch geschrieben, dass er nach Basel kommen werde. Vermutlich hat Bernoulli von Johann Heinrich Stehelin erfahren, dass sich Scheuchzers Pläne geändert haben.
  5. Johannes Braun (1628-1708) war seit 1679 Professor für Theologie und Hebräisch in Groningen. Als Johann Bernoulli mit seiner Familie nach Groningen übersiedelte, um dort seine Stelle als Professor der Mathematik anzutreten, war Braun sein Gastgeber, bis die Familie Bernoulli eine feste Unterkunft gefunden hatte. Johann Bernoulli beschreibt die innige Freundschaft zwischen den zwei Familien in seiner deutschen Selbstbiographie (Gedenkbuch, p. 87). Braun war auch der wichtigste Verbündete Bernoullis, als dieser vom Groninger Theologen Hulsius angeklagt wurde, dem Sozinianismus anzuhängen. Vgl. dazu MacLean, J., Science and Theology at Groningen University (1698-1702), in: Annals of Science 29 (1972), p. 193.
  6. Dieses P. S. stammt von der Hand Giuseppe Verzaglias.
  7. Verzaglia bedankt sich offenbar für das ihm zugesandte Exemplar der Nova literaria Helvetica.


Zurück zur gesamten Korrespondenz