Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1708.02.25)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Padua
Datum 1708.02.25
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.139-142
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Viro Clarissimo

Ioanni Scheuchzero Medecinae Doctori

Iacobus Hermannus

S. P. D.

Quanquam primi Professionis meae labores me ita occupatum tenuerunt, ut non amplius recordatus essem penultimam tuam epistolam[1] per multum tempus sine responsione me tenuisse, nunquam tamen eo usque memoria mea hebescere, cerebrique sulci spiritibus animalibus ita occludi poterunt; ut suavissimi mei Iohannis Scheuchzeri penitus obliviscerer: nimis alte enim amicitiae mutuae sensus cordi meo infixus haeret quam ut ita facile deteri possit, cuius cum te sciam persuasum esse ea in re me ut ulterius diffunderem supervacua foret opera; qua de causa ad reliqua exoptatissimae tuae epistolae[2] Venetiis mihi redditae capita venio. A Stancario tandem nostro literas accepi[3] in quibus mihi pollicetur se brevi cistulam quandam rebus tuis Bononiae relictis refertam Venetias esse curaturum quo statim ac pervenerit, ulterius eam Bergomum[4] expediam ad Dn. Dn. Pestaluzzios[5] Tigurum[6] usque promovendam.[7] Praeterea Dn. Morgagna suam epistolam[8] quam mihi eidem insinuandam transmisisti recte accepit, mihique oretenus retulit se statim responsa ad eam esse daturum atque requisitas nactus File icon.gif fuerit notitias quasdam tecum communicandas.

Quod statio quaedam Professoralis in hac Universitate Tibi non displiceret sed talem potius amplexurus esses gaudeo: facile cogitare poteris me nihil intentatum esse relicturum ad hoc Athaeneum ut voceris prima oblata occasione ea propter elegantem Tuam epistolam Cl. Meo hospiti[9] praelegi ea ex parte qua animi tui sensa circa talem cathedram mihi aperuisti, is mihi ad Te propendere videtur quod non nihili faciendum est, cum ob eximia ejus merita in re literaria et incorruptos mores merito pro uno ex primariis hujus Universitatis Professoribus apud Academiae Moderatores aliosque Proceres habeatur, adeo ut si ille Te Excellentissimo Magistratui proponeret non dubium sit quin eligereris: Huic enim Clarissimo Viro non ego tantum ut nosti sed etiam Guglielminus[10] aliique suam quisque Cathedram acceptam referre debemus. Negotium postea multum juvaret, si opusculum quoddam medicum ederes quod amicissimo Dn. Abbati meo Fardellae impertiri possem quem rogarem ut in Tui favorem apud Excellentissimos Academiae Reformatores[11] sermones sereret, id quod ab eodem me obtinere posse sperarem cum me adeo impense amet, ut de majore Patrono gloriari nequeam imo forsan ne de aequali quidem affectus enim amoris eodem modo in me effundit quo Pater aliquis Filium suum amore prosequitur.[12] Haec omnia referre volui ut videres quaenam ego optima ducam media quibus ad scopum nostrum perveniremus File icon.gif interim tamen ingentia tua merita quantum potui Ill.mo meo Abbati exposui quem non alienum multum a Te inveni aut potius dicam tibi eundem favere. Ego profecto meis partibus non deero ad scopum nostrum feriendum Deus saltem conatus nostros secundet. Si quae rara circa rem scorpionalem[13] in Transactionibus[14] comparuerunt rogo ut mihi prima qua vacaverit occasione transmittas extractum prouti mihi pollicitus es; mihi praeterea particularius scribas rogo, de rebus Neocomensibus[15] cum mihi referas Helvetios in summo belli periculo versatos fuisse haec enim omnia quo ad circumstantias me latent. Oportet [...][16] negotium rupturae vicinissimum fuerit, cum Ampl. Vester Magistratus ex medico togato sagatum te voluerit. Celeberr. Fratri tuo[17] devinctissimum me agnosco quod ex Anglia scripta illa quae memoras Moyvraei et Cheynaei[18] procurare mihi voluerit. Plura mihi non suppetunt,[19] hisce vale et me Ama.

Dabam Patavii VI. Kal. Martii MDCCIIX.

Proxime ad Cel. Fratrem Tuum literas dabo,[20] nunc tempus deficit tu interim quam officiosissime eundem a me saluta.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Scheuchzer

Docteur en Medecine tres celebre

à Zurich


Fussnoten

  1. Dieser Brief vom November 1707 ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Dieser Brief, den Hermann in Venedig empfangen hat, ist anscheinend nicht erhalten.
  3. Dieser Brief Vittorio Francesco Stancaris ist anscheinend nicht erhalten.
  4. Bergamo.
  5. Diese Herren Pestalozzi aus Zürich konnten bisher nicht identifiziert werden.
  6. Zürich.
  7. Zur Rücksendung der von Johannes Scheuchzer in Bologna zurückgelassenen Bücher siehe die Anmerkung im Brief von Jacob Hermann an Johannes Scheuchzer von 1707.11.05.
  8. Eventuell handelt es sich um den Brief von Johannes Scheuchzer an Giovanni Battista Morgagni von 1708.02.04, abgedruckt in Belloni, Luigi, Aus dem Briefwechsel von G. B. Morgagni mit den Brüdern Johann Jakob und Johannes Scheuchzer, in: Acta Historica Leopoldina, 9 (1975), pp. 27-49, hier pp. 34-36. Siehe auch die Anmerkung in Hermanns Brief von 1707.09.28.
  9. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  10. Domenico Guglielmini (1655-1710).
  11. Zur Funktion der Riformatori bei der Berufung von Professoren an die Universität von Padua siehe die Anmerkung im Brief von Nicolaus I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1718.04.23. 1708 war das Amt der Riformatori dello Studio di Padova von Federico Marcello, Marino Zorzi und Girolamo Venier (1640-1714) besetzt.
  12. Zur Beziehung zwischen Michelangelo Fardella und Jacob Hermann siehe auch Mazzone/Roero, Diffusion of calculus, pp. 104-109.
  13. Mit "res scorpionalis" ist vermutlich die polemische Auseinandersetzung von Johann I Bernoulli mit den englischen Mathematikern gemeint, die durch einschlägige Publikationen in den Phil. Trans. angeheizt wurde.
  14. Die von der Royal Society in London herausgegebene Zeitschrift Philosophical transactions.
  15. Zum Erbstreit um das Fürstentum Neuenburg im Rahmen des Spanischen Erbfolgekriegs siehe den Brief von 1707.11.05.
  16. Papierschaden wegen abgerissenem Siegel.
  17. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  18. Vermutlich handelt es sich um Abraham de Moivres Animadversiones in D. Georgii Cheynaei Tractatum de fluxionum methodo inversa ..., Londini (E. Midwinter) 1704 und George Cheynes Rudimentorum methodi fluxionum inversae specimina: quae responsionem continent ad animadversiones Ab. de Moivre in Librum G. Chaeynei ..., Londini (B. Motte) 1705. Diese Schriften enthalten eine polemische Auseinandersetzung mit Cheynes Abhandlung Fluxionum methodus inversa: sive quantitatum fluentium leges generales ..., London (J. Matthews) 1703. Siehe dazu den Brief von 1708.01.21.
  19. Das Komma wurde ergänzt.
  20. Der nächste bis heute überlieferte Brief Hermanns an Johann Jakob Scheuchzer ist von 1708.05.19.


Zurück zur gesamten Korrespondenz