Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1707.06.29)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1707.06.29
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.127-128
Fussnote Beigebunden pp.127-128 ein Umschlagfragment mit Siegel. Auf dessen Rückseite 3 Textzeilen



File icon.gif Vir Clarissime, Amice Suavissime.

Nullus dubito quin ex Itinere Tuo ad Montes Glaronenses egregiis observationibus ad Historiam naturalem pertinentibus[1] onustus domum redieris. Tuam erga me benevolentiam multum mihi depraedicavit Rev. Serinus[2] Pastor Hembergensis Amicus meus et olim in studio Theologico Commilito qui Lacu Tigurino[3] vectus Tiguri Tecum appulisse retulit, subjungens se a Te intellexisse animum Tibi esse Patavium[4] mecum proficiscendi quo sane nihil laetius nihilque exoptatius mihi accidere posset.[5] Literas Patavio de die in diem expecto Vocatoriis publico sigillo munitis stipatas ut Tibi nuperrime innui;[6] quanquam enim Cl. Fardella in epistola sua 4.to hujus expirantis mensis[7] spem mihi fecerit indubiam fore ut accepturus sim primo abhinc ordinario eas literas Vocatorias, eas tamen quod maximum est meum infortunium nondum nancisci potui, quam ob causam ex hac Urbe nondum proficisci potui neque potero antequam eas accepero quapropter promittere certo non possum me futura die dominica[8] Tiguri affuturum quod tamen ardentissime desidero[,] nam si semel iter ingressus fuero non amplius ex balneo Fabariensi[9] domum revertar sed recto tramite Patavium petam ne eandem Viam bis emetiendo sumptus duplicentur ut alia taceam de quibus oretenus Tecum agam. Nolim Vos tamen in Itinere Vestro quicquam remorari unde non necesse est ut me in commoditatis Vestrae detrimentum expectetis, prosequaris igitur rogo Iter cum Amicis Tuis qui mihi non poterunt non esse acceptissimi si Die Dominica Tiguri non appulero, et Vos interim certo sequar ut Te cum Amicis in ipsis Thermis fabariis offendam.[10] Dudum jam sum ad Iter paratus et nisi lentissime Patavinae literae procederent jam me Tigurum contulissem florentissimam eam urbem commodius ut peragrare et pervidere possem. Si hodie adhuc tam anxie a me praestolatae literae[11] mihi redderentur praefixo a Te termino Tui Videndi copia mihi certo daretur, sin minus ante diem Sabbathi[12] nullus ex Italia Cursor ad nos accedet. File icon.gif Unde facile Tibi imaginari poteris quam diligenter in petendis literis me praebeam adeo ut unus scrupulus me pungat ex eo quod forte literae Fardellianae cum inclusis Vocatoriis possint ad Excell.mum Dn. Fratrem[13] absentem dirigi quo futurum esset ut sat longo tempore ad me non pervenirent. Licet mihi ne adhuc unum a Te petere! Scilicet ut mihi aliquem Tiguri Amicum assignare digneris ad quem supellectilem meam librariam duabus modicis cistis inclusam Te absente curare queam ut Tiguro Curiam mittatur, quo beneficio insigniter me Tibi adhuc devincies; Gratias Tibi porro ago maximas pro transmisso mihi ultimo Novorum Literariorum Celeberr. Dn. Fratris biennio,[14] pro quo optassem ut mihi pretium simul adscripsisses interim cum spem mihi feceris fore ut id in Tui praesentia mihi innotescat ad id tempus reservo quo Tibi satis facere queam. Dn. Bernoulli[15] Prof. noster praeterito die Lunae[16] a nobis cum Ampliss. suo socero Daniele Falcnero[17] senatore nostrate et scholarum ac Ecclesiarum Basiliensium Curatore discessit ad easdem thermas Fabarias iter facturus. Nupera die Dominica[18] Decanatum Philosophicum primum apud nos auspicatus est egregia oratione de superstitione circa Ecclipses Utriusque Luminaris[19] magni semper aliquid mali humano generi portendere a credula plebe temere creditas, sed de hisce alias, tempus urget ut deproperatissimo huic epistolio finem imponam, Tibique faustum et exoptatum iter ad Fabarias thermas atque efficacem ad profliganda illa, quibus vexaris, mala vim animitus apprecer. Hisce vale et me Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Dabam raptissime Basileae tertio Cal. Iulii MDCCVII.

File icon.gif Clarissimum Fratrem quaeso a me millies saluta: tantumdem Tibi significandum me rogarunt Dn. Harscherus[20] et Dn. Gloxinus[21] qui brevi Argentorato[22] est abiturus. A Dn. Stancario[23] nullas adhuc literas accepi.


Fussnoten

  1. Über diese Reise von Johannes Scheuchzer in den Glarner Alpen konnten bisher keine weiteren Informationen gefunden werden. Er hat diese Reise vermutlich ohne seinen Bruder unternommen, denn in Johann Jakob Scheuchzers Werk Ουρεσιφοιτης Helveticus, sive, Itinera per Helvetiae alpinas regiones facta annis MDCCII, MDCCIII, MDCCIV, MDCCV, MDCCVI, MDCCVII, MDCCIX, MDCCX, MDCCXI ... in quatuor tomos distincta ..., 4 vols., Lugduni Batavorum [Leiden] (P. van der Aa) 1723, in dem die Berichte über seine Alpenreisen zwischen 1702 und 1711 enthalten sind, gibt es zum Jahr 1707 (6. descriptio) nur einen Bericht über die Reise vom 15. Juli 1707.
  2. Johann Caspar Serin (1678-1755) hat von 1696 bis 1700 in Basel Theologie studiert und war von 1705 bis 1742 Pfarrer in Hemberg, einem Dorf im Toggenburg (Matrikel Basel IV, Nr. 1492).
  3. Zürichsee.
  4. Padua.
  5. Siehe dazu auch den Brief von 1707.06.15. Johannes Scheuchzer begleitete Hermann nur bis Chiavenna, siehe Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1707.08.21.
  6. Jacob Hermann an Johannes Scheuchzer von 1707.05.11.
  7. Der Brief Michelangelo Fardellas (1650-1718) vom 4. Juni 1707 ist anscheinend nicht erhalten.
  8. Der 3. Juli 1707.
  9. Das alte Bad bei Pfäfers.
  10. Zum Aufenthalt in Bad Pfäfers und den bis jetzt bekannten Mitgliedern der Reisegesellschaft siehe den Brief von 1706.07.07.
  11. Im Manuskript steht "litererae".
  12. 2. Juli 1707.
  13. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  14. Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis MDCCV et MDCCVI, Tiguri [Zürich] (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) 1707.
  15. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  16. Montag, 27. Juni 1707.
  17. Daniel Falkner (1646-1711).
  18. Sonntag, 26. Juni 1707.
  19. Bernoulli, Johann I, De superstitione in Eclipsibus (=Ms 340).
  20. Nikolaus Harscher (1683-1742).
  21. Matthias Gloxin (1684-1738) hielt sich also 1707 erneut in Basel auf.
  22. Strassburg.
  23. Vittorio Francesco Stancari (1678-1709).


Zurück zur gesamten Korrespondenz