Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1707.05.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1707.05.11
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.117-120
Fussnote Siegel. Am Briefende p.119 von anderer Hand Geldwechselrechnungen in italienischer Sprache



File icon.gif Decem fere sunt dies quod Epistolam[1] ad Te dederim cum inclusis ad Dn. Fardellam,[2] quas an acceperis nescio, vereor tamen ne in domo postarum manserit quia solutum esse portorium epistolae inscripsi, ancilla vero ex incuria epistolam tantum per canalem in praefecti hypocaustum immittendo pecuniam quam jusseram numerare oblita fuit:[3] haec nunc dico ut me purgem a desidiae crimine cujus me alioqui juste accusare posses, quod tam diu responsum meum ad gratissimas tuas[4] distulerim. In ea qua dixi Epistola gratias Tibi egi maximas pro communicata mihi observatione vestra nuperae Ecclipseos lunaris,[5] sed cum non penitus desperem de redditione epistolae illius, ideo quae ibi continentur brevitatis gratia non repetam, neque conjecturam meam circa luculam illam qua Luna media in Ecclipsi adhuc perfusa erat hic apponam quam ibi consignatam forsan jam invenisti, non licet enim mihi impraesentiarum esse prolixo. Non possum tamen quin Tibi dicam me forte post iter nostrum ad Thermas Fabarias[6] Domum Tecum non esse reversurum sed recto tramite Patavium[7] esse petiturum eo quod non solum a Magistratu Excell.morum Reformatorum illius Collegii[8] ad Professionem Mathematicam sim electus, sed etiam a Excell.mi Senatus Veneti consulto in ea electione confirmatus ut adeo totum negotium terminatum dici possit, et quoniam File icon.gif stationem acceptare animus mihi est, iccirco nil amplius nisi Vocatorias literas expecto quas me brevi accepturum esse spondet Fardella.[9] Assignatum mihi est stipendium annuum sexcentorum florenorum quorum quilibet facit sex libras venetas, sed qualis nunc praecise valor sit ad monetas nostras comparatus si nosti, quaeso Te, indica. Relatum mihi est sex libras venetas tantundem fere facere ac florenum cum semisse monetae nostrae adeo ut hac ratione illi sexcenti floreni Patavini nongentes nostrorum conficerent. Nemo exceptis Parentibus meis ex nostratibus id scit quod Tibi nunc in aurem dixi Te rogans enixe ut saltem nemini ex civibus nostris quicquam ea de re scribas, nollem enim ut res nota fieret antequam invitatorias literas accepissem. Tibi autem Amicorum optim[o] id arcanum celare amplius non potui. Excell.mum Tuum Fratrem,[10] nisi grave accidat a me saluta, et Tu plurimum a me salvere jussus me amare non desine, Celeberrimi Nominis Tui deditissimum Hermannum

Basileae 11 Maji 1707.

File icon.gif Harscherus[11] et Gloxinus[12] nostri Te plurimum salutant, omnigenamque prosperitatem Tibi apprecantur.[13]

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Scheuchzer

tres Celebre Medecin

à Zurich


Fussnoten

  1. Jacob Hermann an Johannes Scheuchzer von 1707.04.30.
  2. Dieser beigelegte Brief Jacob Hermanns an Michelangelo Fardella (1650-1718) ist anscheinend nicht erhalten.
  3. Hermanns Befürchtung, sein Brief an Johannes Scheuchzer von 1707.04.30 sei liegengeblieben, erwies sich als unbegründet.
  4. Dieser Brief von Johannes Scheuchzer ist anscheinend nicht erhalten.
  5. Zur Mondfinsternis vom 16./17. April 1707 siehe den erwähnten Brief Hermanns von 1707.04.30.
  6. Das alte Bad bei Pfäfers.
  7. Padua.
  8. Zur Funktion der Riformatori bei der Berufung von Professoren an die Universität von Padua siehe die Anmerkung im Brief von Nicolaus I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1718.04.23. 1707-1709 bekleideten Federico Marcello, Marino Zorzi und Girolamo Venier (1640-1714) dieses Amt.
  9. Michelangelo Fardella informierte Hermann in seinem Brief von 1707.05.17 über den Beschluss des Rates von Venedig, Hermann als Professor der Mathematik in Padua anzustellen. Zu Fardellas Rolle bei der Berufung Hermanns nach Padua siehe die Fussnote im Brief von 1707.04.30.
  10. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  11. Nikolaus Harscher (1683-1742).
  12. Matthias Gloxin (1684-1738).
  13. Hier folgt eine Notiz Scheuchzers über die Wechselkurse: "29 Lire fanno 1 doppia di Spagna. Una doppia fa a Zurigo 6 st. 32 b. dunque 3600 lire annue fanno in circa 843 1/2 st. di Zurigo et quegli fanno 451 Louisblancs 98 x.rs pro adviso."


Zurück zur gesamten Korrespondenz