Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1707.06.15)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1707.06.15
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.123-124
Fussnote Wasserflecken. Beigebunden ein Umschlagfragment mit Siegel



File icon.gif Vir Clarissime, Amice optume

heri rure mihi redeunti literae Tuae[1] sub vesperam redditae fuerunt, atque inopinato me affecerunt gaudio quod in iis spem mihi facere videris Te Iter Patavinum mecum esse facturum ibique per hyemem commoraturum,[2] utinam hoc Tibi firmiter proponeres! et eo tunc casu me felicissimum reputarem, unde facile conjectare poteris me Tibi nullo id modo esse dissuasurum nisi mihi certo constaret rebus id Tuis et commodo adversari, eo enim in casu amicitia exigit ut Amico noxia illa dissuadeamus quae vel nobis potuissent maximam afferre voluptatem. De Itinere nostro[3] recte et oportune mones me ad I[d] magis magisque paro: proxime superiore die dominica a Cl. Fardella literas accepi in quibus mihi spem facit me paucos post dies solenniter vocatum iri,[4] ad modum apud alias Academias observari solitum speroque me proxima die dominica literas illas vocatorias[5] accepturum publico sigillo munitas. Apud omnes nostros hortulanos inquisivi et mecum etiam Dn. Dr. Ritsius[6] num quid venalis prostaret vivi-radix floris Leonuri affricani,[7] sed frustranea fuit omnis mea diligentia quapropter magnopere doleo quod mihi haec occasio tibi gratum faciendi non fuerit propitia. Alia jube Vir Clarissime et me ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

raptissime Basileae 15 Iunii 1707.

Rogo ut Ultimum biennium novorum literariorum Helvetiae Celeberrimi Fratris Tui[8] mihi transmittere non recuses, deest id mihi propterea deest quod id quod Tua liberalitate tenui Dn. Harschero[9] Marburgum abeunti dederim, sed etiam rogo ut mihi pretium indices et Cl. Fratri nihil dicas sed pluries a me salutes. Vale iterum.


Fussnoten

  1. Dieser Brief von Johannes Scheuchzer ist anscheinend nicht erhalten.
  2. Diese Pläne eines gemeinsamen Aufenthalts in Padua gingen nicht in Erfüllung.
  3. Hermann reiste am 6. Juli 1707 auf dem Weg nach Padua zusammen mit Johannes und Johann Jakob Scheuchzer. In Chiavenna trennten sie sich. Davon berichtet Johannes Scheuchzer in seinem Brief an Johann I Bernoulli von 1707.08.21.
  4. Dieser Brief Michelangelo Fardellas an Jacob Hermann ist anscheinend nicht erhalten. Dass er vor 1707.05.07 verfasst worden sein musste, geht daraus hervor, dass in einem Brief Fardellas an Jacob Hermann von 1707.05.07, der in deutscher Übersetzung überliefert ist, der Verfasser von der bereits erfolgten Wahl Hermanns auf den mathematischen Lehrstuhl in Padua berichtet.
  5. Das Dekret des Senats von Venedig vom 28. April 1707 (Archivio di Stato di Venezia, Riformatori, 5, f. 184) ist abgedruckt in Robinet, Empire Leibnizien, p. 120.
  6. Nikolaus Ritz (1684-1728) war ein Studienkollege Scheuchzers. Er hatte 1706 den medizinischen Doktor erlangt (Matrikel Basel IV, Nr. 1732) und wurde 1723 Praepositus des Basler Alumneums, siehe Staehelin, Universitätsgeschichte, p. 590.
  7. Das Afrikanische Löwenohr (leonotis leonurus) ist eine grossblättrige Art der Löwenohren.
  8. Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis MDCCV et MDCCVI, Tiguri [Zürich] (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) 1707.
  9. Nikolaus Harscher (1683-1742).


Zurück zur gesamten Korrespondenz