Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.12.25)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.12.25
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.301-304
Fussnote pp.303-304 ist ein ausgeschnittener Streifen (3,5 x 21,5 cm) mit Siegelspuren auf der Rückseite, der das P.S. trägt



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor honoratissime.

Nupera die Mercurii qua literas ad Cl. Fratrem dedi,[1] eundem rogavi ut me excusaret quod nullas tunc responsorias ad Te exaraverim, tarde enim nimis bini fasciculi mihi reddebantur quam ut vel minimam epistolam scribere aut Baelii Dictionarium[2] ad vos curare potuerim. Dn. Fratri[3] jam dixi me omnia quae ad me misistis optime accepisse[4] statimque a Dn. Konigio[5] modo nominatum dictionarium pro transmisso pretio petiisse huncque petito meo annuisse. Accepi quoque Nova Tua naturalia Anni currentis[6] et supplementa eorum quae mihi deerant anni superioris[7] una cum Novorum litterariorum Annis duobus[8] quorum omnium pretium mihi non assignasti sed dono ea mihi transmisisti pro quibus proin multum me Tibi obstrictum profiteor, quanquam mihi gratum fuisset debitum statim exsolvere; verum re sic se habente operam dabo ut ostendere possim ingrato beneficia non esse collata. Est tamen quod Dno. Fratri nonnihil succenseam quod ille id officii praestare praedictaque opera tanquam pro extraneo petere pretiumque indicare rogatus recusarit. Nova Tua naturalia[9] hujus labentis anni cum voluptate maxima perlustravi in quibus multa, et mecum alii, egregia admodum et Tua dexteritate in physicis dignissima deprehendi, et sane n.o 24, 25 et 26 non minus egregium Te exhibuisti Astronomum quam ingeniosum Philosophum et tria haec schediasmata non sine insigni delectamento perlegi.[10] Nunc autem egregia quoque versaris in Materia Crystallorum sed simul etiam profiteri debeo Te mihi nimis arduam imposuisse provinciam indagandi Figuram Chrystallorum quod Problema curiosum virium mearum cancellos excedere agnoscere cogor ad hoc enim plura requiruntur experimenta quae nec scio adhuc nec sumere possum. Illustris Hugenius[11] quasdam hanc in rem File icon.gif conjecturas protulit circa finem Capitis quinti tractatus sui de Lumine[12] quae ideo hic repetenda haud judico neque sperare possum meliora me reperturum iis quae incomparabilis hic vir huc in re praestitit, quapropter haud abs re fuerit ejusdem sententiam examinare. Gratias quoque debeo maximas quod de Newtoni Tractatu latino de Coloribus[13] et Moyvraei Animadversionibus[14] mihi prospicere velis aeque ac de Itinerum Tuorum helveticorum curiosorum[15] exemplare pro quo nomen meum facile quoque subscribam si opus est ne eodem propius frauder. Amicissimo Dn. Fratri, rogo, ut dicas a Gloxino nostro hic ad Dn. Harscherum[16] transmissa esse aliquot exemplaria suae dissertationis de Vagitu Infantum,[17] pro Te, Vir Clarissime et pro Illo item et Valsalvae Tractatum de Aure humana[18] et MSS.to Botanico[19] quae omnia proxima occasione cum Baylii Dictionario[20] transmittam. Vale et quod facis amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem indefessum Hermannum

Basileae 25 Xbris 1706

File icon.gif P. S. Cum Calendae Anni 1707 celeriter appropinquent, animitus voveo ut ejusdem anni felicia Tibi sint auspicia, exoptatus decursus optimusque exitus quod votum Deum rogo et in innumeris sequentibus ratum esse velit, tantundem et voveo Cl. Dn. Fratri cum tota Tua honoratissima Familia aeque[21] ac sua, quemque ut meo nomine plurimus salvere digneris enixe rogo.


Fussnoten

  1. Jacob Hermann an Johannes Scheuchzer von 1706.12.21.
  2. Hermann hat in seinem Brief von 1706.10.06 von einer vierbändigen Ausgabe (also von der Erstausgabe von 1697) gesprochen. Laut Brief von 1706.12.30 sandte er aber dann die dreibändige zweite Auflage, nämlich: Bayle, Pierre, Dictionaire historique et critique ... Seconde édition revuë, corrigée et augmentée par l’auteur, 3 vols., Rotterdam (R. Leers) 1702.
  3. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  4. Es handelte sich um zwei für den Buchhändler Johann Ludwig König (1653-1711) bestimmte Pakete mit einigen Exemplaren von Scheuchzer, Johann Jakob, Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706.
  5. Johann Ludwig König (1653-1711).
  6. Gemeint sind Johann Jakob Scheuchzers Naturgeschichten des Schweizerlands von 1706 (siehe oben).
  7. Mit "supplementa" sind hier die übersandten fehlenden Nummern von Scheuchzer, Johann Jakob, Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706 gemeint, mit denen Hermann seine Ausgabe dieses Jahrgangs vervollständigen konnte.
  8. Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis 1705 et 1706 ..., Tiguri [Zürich] (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) [1707].
  9. Scheuchzer, Johann Jakob, op. cit.
  10. Auf pp. 93-103 seiner Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706, berichtet Scheuchzer in Nr. 24 mit zwei Fortsetzungen in Nr. 25 und Nr. 26 "Von der völligen Sonnen=Finsternuß, welche den 12. May diß lauffenden Jahrs in unseren Helvetischen Landen gewahret worden".
  11. Christiaan Huygens (1629-1695).
  12. [Huygens, Christiaan], Traité de la lumière, où sont expliquées les causes de ce qui luy arrive dans la réflexion, et dans la réfraction. Et particulièrement dans l’étrange réfraction du cristal d’Islande. Par C. H. D. Z. [Christiaan Huygens D. Zulichem] Avec un discours de la cause de la pesanteur, Leide (P. van der Aa) 1690. Im "chap. V" behandelt Huygens auf pp. 88-101 die optischen Eigenschaften des sogenannten "Crystal d'Islande", d. h. insbesondere die Doppelbrechung und stellt zu deren Erklärung einige Hypothesen über den Aufbau des Kristalls auf.
  13. Newton, Isaac, Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus et coloribus lucis libri tres ... latine reddidit Samuel Clarke; Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de speciebus et magnitudine figurarum curvilinearum, latine scripti, Londini [S. Smith & B. Walford] 1706.
  14. Moivre, Abraham de, Animadversiones in D. Georgii Cheynaei Tractatum de fluxionum methodo inversa ..., Londini (E. Midwinter) 1704.
  15. Scheuchzer, Johann Jakob, Οὐρεσιφοίτης Helveticus, sive Itinera Alpina tria: in quibus incolae, animalia, plantae, montium altitudines barometricae, coeli et solis temperies, aquae medicatae, mineralia, metalla, lapides figurati, aliaque fossilia; et quicquid insuper in natura, artibus, et antiquitate, per Alpes Helveticas et Rhaeticas, rarum sit, et notatu dignum, exponitur, et iconibus illustratur authore Johanne Jacobo Scheuchzero, Med. Doct. Tigurino, et Societatis Regiae Londinensis Socio. Imprimatur, Is. Newton P.R.S., Londini (H. Clements) 1708.
  16. Nikolaus Harscher (1683-1742).
  17. Gloxin, Matthias, Dissertatio physico-medica de primo infantis vagitu. Quam Praeside viro nobilissimo, amplissimo, experientissimo atque excellentissimo Dn. Joh. Sigismundo Henningero, med. Doct. ejusdemque et anatomiae Prof. publ. celeberrimo, h. t. Decano spectabili, solenni philiatrorum examini submittet Matthias Gloxin, Colmaria Alsatus author. Ad d. 25. mens. novembr. MDCCVI, Argentorati [Strassburg] (J. Welper) 1706. In dieser Basler Dissertation findet sich ein Gedicht Hermanns auf Matthias Gloxin (= Na. 208).
  18. Valsalva, Antonio Maria, De aure humana tractatus, in quo integra ejusdem auris fabrica, multis novis inventis, et iconismis illustrata, describitur; omniumque ejus partium usus indagantur. Quibus inerposita est musculorum uvulae, atque pharyngis nova descriptio, et delineatio. Auctore Antonio Maria Valsalva Imolensi philosophiae, et medicinae Doctore, in Bononiensi Universitate ad incisionem, et ostensionem anatomica professore conducto, necnon Nosocomii Incurabilium chirurgo, Bononiae [Bologna] (C. Pisario) 1704.
  19. Dieses bereits im Brief von 1706.09.22 von Hermann erwähnte "Manuscriptum botanicum" konnte bisher nicht identifiziert werden.
  20. Bayle, Pierre, op. cit.
  21. Im Manuskript steht "aequae".


Zurück zur gesamten Korrespondenz