Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.10.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.10.06
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.291-292
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrime fautor et Amice honoratiss.me

Nullas a Te accipio literas quin occasionem mihi praebeant de Tua erga me benevolentia Tibi gratias agendi, ultimae imprimis id a me exigunt utpote quibus Professoris Norimbergensis Dn. Mulleri[1] Oratio inauguralis adjuncta[2] et dono mihi missa me ad gratiarum actionem Tibi exsolvendam efficaciter movent, quod paucis[3] hisce lineis ne tempora Tua morer praestare volui, curabo ut si quid novi communicandum habeam ejus Te statim participem faciam. Clariss. Baylii Dictionarium Criticum quatuor, ni fallor, tomis constat,[4] sed talibus ut duo facile una compingi possint, inquiram quanti apud Bibliopolas nostros constet.[5] Nobiliss. Dn. Junium[6] cum oblatione tenuiorum meorum quorum capax sum officiolorum laetus excipiam cum videam Tibi esse amicum et Matheseos gnarum. In aliquibus ex praecedentibus Tuis indicasti plurium egregiarum dissertationum Mathematicarum mentionem fieri in Novis literariis Hamburgensibus[7] quarum aliquas ut mihi indicare digneris enixe rogo, ignosce importunitati meae curiositatis cui vellem ut cum otio tantum hac in parte satisfaceres. Rogo itidem ut Clariss. Fratrem[8] meo nomine salutes meque apud ipsum excuses quod non scribam, breve enim specimen quod occasione vacantis sedis Oratoriae exercitii gratia editurus brevi sum[9] omne[10] pene tempus mihi surripit. Vale Vir Celeberrime et ama Nominis Tui Clariss. Cultorem perpetuum Hermannum

Basileae 6. 8bris 1706.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Scheuchzer l'Ainé

tres Celebre Docteur en Medecine et des Societez

Imperiale et Royale d'Angleterre

à Zurich


Fussnoten

  1. Johann Heinrich Müller (1671-1731) wurde 1705 Professor für Physik am Nürnberger Gymnasium und zugleich Leiter der Eimmart-Sternwarte.
  2. Müller, Johann Heinrich, Oratio de utilissima physicae tractatione, dicta publice Norimbergae d. 16. Dec. 1705 cum professionem physices ibidem auspicaretur, accessit descriptio observationis eclipseos solis totalis an. 1706 d. 12. Maji in observatorio Norico habita, cum nonnullis animadversionibus & corollario, Norimbergae (Chr. S. Froberg) s. a.
  3. Im Manuskript steht "pausis".
  4. Bayle, [Pierre], Dictionaire historique et critique, 2 vols., Rotterdam (R. Leers) 1697.
  5. Inzwischen war bereits die zweite Auflage von Bayles "Dictionaire" in drei Bänden erschienen, nämlich: Bayle, Pierre, Dictionaire historique et critique ... Seconde édition revuë, corrigée et augmentée par l’auteur, 3 vols., Rotterdam (R. Leers) 1702.
  6. Ulrich Junius (1670-1726) weilte als Gast in Basel und hörte auch Vorlesungen bei Johann I Bernoulli. Siehe z.B. den Brief von Johann I Bernoulli an Mencke von 1710.08.12.
  7. Lehmann, Peter Ambros (ed.), Nova literaria Germaniae, collecta Hamburgi (später Nova literaria Germaniae, aliorumque Europae regnorum, collecta Hamburgi), Hamburgi/Lipsiae [Leipzig]/Francofurti (B. Schiller, J. N. Gennagel, G. Liebezeit), 1703-1709.
  8. Johannes Scheuchzer.
  9. Jacob Hermann bewarb sich am 11. Oktober 1706 in Basel mit diesem Specimen de requisitis ad veram eloquentiam (1706) (= Na. 010) - allerdings vergeblich - um den vakanten Lehrstuhl für Eloquenz.
  10. Im Manuskript steht "ome".


Zurück zur gesamten Korrespondenz