Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.12.30)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.12.30
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.307-308
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime.

Mitto nunc per Veredarium Dictionarium Baylii tribus tomis[1] constans pro quo tum Nova Tua Curiosa[2] tum etiam ex parte pecuniam accepi ubi integer Ludovicus, ut ajunt, aureus[3] redundabat quem proin hisce inclusum remittere debui, de reliquis quae invenies adjuncta non est quod verba faciam ulla exceptis dissertationibus Gloxinianis[4] quarum exemplaria mihi transmisit Autor Tibi Vir Excell. et Clariss. Fratri[5] transmittenda cum plurima sua salute, de coetero ad priores meas literas proxime praeterlapsi Diei sabbathi me refero,[6] votumque meum ibi pro Tua omnigena prosperitate nuncupatum nunc toto iterum pectore ingemino faxit Deus ut annus mox auspicandus Tibi evadat benedictione Sua plenus; isque Tibi ea omnia ubertim largiatur quae tam Animae quam Corpori proderunt. Vale Vir Clarissime et fave Celeberrimi Nominis Tui Cultori perpetuo Hermanno

Basileae 30. Xbris 1706

Te etiam atque etiam rogatum volo ut Dn. Fratri Ludovicum Aureum, Gloxini Disputationis unum aut alterum exemplar[7] et reliqua tradi cures. Eidem nunc non scribo quod praeterita die Mercurii literas ad illum dederim.[8]


Fussnoten

  1. Bayle, Pierre, Dictionaire historique et critique ... Seconde édition revuë, corrigée et augmentée par l’auteur, 3 vols., Rotterdam (R. Leers) 1702.
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706.
  3. Der Louis d’or ist eine französische Goldmünze.
  4. Gloxin, Matthias, Dissertatio physico-medica de primo infantis vagitu. Quam Praeside viro nobilissimo, amplissimo, experientissimo atque excellentissimo Dn. Joh. Sigismundo Henningero, med. Doct. ejusdemque et anatomiae Prof. publ. celeberrimo, h. t. Decano spectabili, solenni philiatrorum examini submittet Matthias Gloxin, Colmaria Alsatus author. Ad d. 25. mens. novembr. MDCCVI, Argentorati [Strassburg] (J. Welper) 1706.
  5. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  6. Jacob Hermann an Johann Jakob Scheuchzer von 1706.12.25.
  7. Gloxin, Matthias, op. cit.
  8. Ein Brief Jacob Hermanns an Johannes Scheuchzer von 1707.01.05 konnte bisher nicht nachgewiesen werden. Der nächste Brief von Hermann an Johannes Scheuchzer ist von 1707.01.19.


Zurück zur gesamten Korrespondenz