Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1704.02.13)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1704.02.13
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.201-202
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Excellentissime et Celeberrime

Fautor et Amice honoratissime!

Non est quod mihi gratias agas, cum ego Tibi innumeris modis potius devinctus sim et agnoscam. Pro Gregorianis Tractatibus[1] heri sub vesperam mihi traditis gratias habeo maximas, quod eos mecum communicare haud dedignatus es; priorem praeprimis legam, Figurasque quantum ex Textu conjicere potero addam, quia omnes desunt. Egregia satis sunt quae David Gregorius habet de Quadraturis Spatiorum in sua Exercitatione,[2] at ab eo Tempore quo haec scripsit, haec studia mirum in modum aucta fuere adeo ut novitatis gratiam jam amiserint. Magis Curiosa erit sua Astronomia Physica ante biennium ab Ipso edita[3] utpote quae tota Newtonianis superstructa est Principiis.[4] Quantum ad schediasma meum ultimum concernens Curvaturam Radii Luminosi per aerem diversae densitatis transeuntis,[5] id certe tanti non est estimandum, ut mereatur Tuae Oreographiae Helveticae inseri, aut typis edi.[6] De caetero etiam atque etiam rogo ut si quae[7] ex curta mea supellectile mathematica Tibi arrideant, iis libere uti velis, et persuasus sis me ad nihil magis aspirare quam ut ostendam ipso facto, me Celeberrimi Nominis Tui perpetuum Cultorem fore Hermannum

Basileae ipsis Idibus Februariis MDCCIV.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Scheuchzer

trés Celebre Docteur en Medecine et

de l'Academie Imperiale.

à

Zuric


Fussnoten

  1. Siehe Brief Hermanns von 1704.02.06.
  2. Gregory, David, Exercitatio geometrica de dimensione figurarum sive specimen methodi generalis dimetiendi quasuis figuras, Edinburgi (J. Kniblus/J. Solingensis/J. Colmarius) 1684, befasst sich unter anderem mit Flächenberechnungen (Quadraturen) mittels unendlicher Reihen.
  3. Gregory, David, Astronomiae physicae & geometricae elementa, Oxoniae [Oxford] (E Theatro Sheldoniano) 1702.
  4. David Gregory versucht in seinen umfangreichen Astronomiae physicae & geometricae elementa die auf der Gravitationshypothese beruhenden Erkenntnisse des ersten und vor allem des dritten Buches von Isaac Newtons Philosophiae naturalis principia mathematica, Londini (J. Streater) 1687, auf die Entdeckungen der traditionellen Astronomie anzuwenden, wobei er oftmals etwas gewaltsam verfährt.
  5. Siehe dazu Hermann, Jacob, Modus metiendi Altitudines (1704) (= Na. 101), dessen Manuskript dem Brief an Scheuchzer von 1704.01.30 beigelegt war.
  6. Siehe dazu die Anmerkung im Brief von 1704.02.10.
  7. Im Manuskript steht "qui".


Zurück zur gesamten Korrespondenz