Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1709.07.06)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 7. Februar 2017, 13:01 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1709.07.06
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.375-376
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime.

Diu nimis est quod Te nullis litteris lacessivi[1] ut tandem silentium mihi abrumpendum[2] videatur, maxime cum nonnullis quae ad me miseras in Cistula ad Cel. nostrum Vallisnerium directa[3] me tibi habeas obstrictissimum, quanquam beneficium hoc superaccedente infortunio accipere non potuerim, nam mineralia illa et alia curiosa quae eidem sarcinulae inerant concussa atque varie agitata ita dilacerarunt libros[4] ut laudatus Vir mihi testatus sit[5] nullum librorum amplius in statu esse ut mihi tradi posset hancque ob causam quam Tibi eum etiam significasse puto, nihil plane eorum accepi quae mihi destinata erant. Exemplar tamen Vallisnerii Itinerum tuorum Helveticorum Londini excusorum[6] quod naufragium hoc utcunque subterfugit, apud Bibliopegum hisce diebus vidi et tabulas nitidissimas aeri incisas conspexi equidem sed non sine dolore jacturae quam ego passus essem.

Hic nulla nova habentur quae tecum communicari mereantur, nam literae fere silent. Vale Vir Clarissime et amare non desine Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Iac. Hermannum.

Patavii die 6 Iulii 1709.

Cum Cl. Frater tuus Iohannes[7] in postremis suis[8] mihi significarit se iter in Rhetiam[9] meditari paucis post diebus ineundum,[10] atque adeo Tiguro[11] nunc absentem eum existimem hoc epistolium ad Te dirigere volui enixe rogans ut ipsi Reduci id redd[i cu]rare digneris.


Fussnoten

  1. Der letzte Brief Hermanns an Scheuchzer ist auf 1709.04.06 datiert.
  2. Im Manuskript steht "abrunpendum".
  3. Dieser Begleitbrief Scheuchzers zur Sendung von Mineralien und Büchern für Antonio Vallisneri (1661-1730) und Jacob Hermann ist anscheinend nicht erhalten.
  4. Welche Titel sich unter den auf dem Transport durch zerbrochene Mineralien und Fossilien stark beschädigten Büchern befanden, konnte - abgesehen vom nachstehend erwähnten, für Vallisneri bestimmten Exemplars von Scheuchzer, Johann Jakob, Οὐρεσιφοίτης Helveticus, sive Itinera Alpina tria ..., Londini (H. Clements) 1708 - nicht festgestellt werden. Siehe auch den Brief von 1709.08.17.
  5. Dieser Brief Vallisneris an Hermann ist nicht erhalten.
  6. Scheuchzer, Johann Jakob, Οὐρεσιφοίτης Helveticus, sive Itinera Alpina tria: in quibus incolae, animalia, plantae, montium altitudines barometricae, coeli et solis temperies, aquae medicatae, mineralia, metalla, lapides figurati, aliaque fossilia; et quicquid insuper in natura, artibus, et antiquitate, per Alpes Helveticas et Rhaeticas, rarum sit, et notatu dignum, exponitur, et iconibus illustratur authore Johanne Jacobo Scheuchzero, Med. Doct. Tigurino, et Societatis Regiae Londinensis Socio. Imprimatur, Is. Newton P.R.S., Londini (H. Clements) 1708.
  7. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  8. Es handelt sich um einen Brief von Johannes Scheuchzer vom 22. Juni, siehe Hermann an Johannes Scheuchzer von 1709.07.06. Der Brief ist anscheinend nicht erhalten.
  9. Die Bündner Alpen.
  10. Da Johannes Scheuchzer von einer geplanten Reise in die Bündner Alpen spricht, kann es sich nicht um eine Reise mit seinem Bruder Johann Jakob gehandelt haben. Dieser brach am 25. Juli 1709 zu einer Reise in die Berner Alpen und ins Wallis auf. Zudem spricht Hermann in seinem Brief an Johannes Scheuchzer von 1709.09.07 davon, dass Johann Jakob die Rückkehr seines Bruders in Zürich zwei bis drei Tage später erwartet habe. Sie reisten also nicht zusammen.
  11. Zürich.


Zurück zur gesamten Korrespondenz