Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1709.07.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Padua
Datum 1709.07.06
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.193-194
Fussnote Ohne Anrede und Unterschrift



File icon.gif Mellitissimae tuae[1] litterae d. 22 superioris Junii ad me datae[2] optime mihi ante hoc octiduum redditae quas solito tuo stilo hoc est amore pleno conscriptas inveni. Quod Cl. Fardella[3] honorificam tui apud Excell.mum Procuratorem Ruzzini[4] aliosque Patritiae Dignitatis Viros non mihi sed[5] tui ipsius merito acceptum referre debes, qui profecto non deerit occasionibus intentum tuum promovendi maxime cum etiam sciat quantum mihi cordi sit ut nostro huic Lycaeo[6] tandem doneris. Negotium plane confectum reputabo, si Proceres nostri semel induci poterunt ut per litteras de studiis tuis Illustriss.mum Abbatem[7] percontentur, ad hoc igitur efficiendum totis viribus connitar, statim atque oportunam occasionem nactus fuero, de quo Illustriss.mum illum Eruditorum Mecenatem cum plurima mea Observantiae et cultus significatione certiorem reddere poteris. Egregia profecto sunt et Te digna quae ex illius litteris[8] mecum communicasti; neque dubito quin aliquando ad talem spartam exornandam vocandus sis cui ut praeesses egregia studia tua jamdudum dignum te reddiderunt.

Quod operam meam in libris tuis ad te curandis promisi non est quod grat[ias][9] agas, eos interim jam ad te delatos esse sperare jubent ea quae ante aliquot m[enses] ad me scripserat Doctiss. Manfredius.[10] Caeterum iter prosperum felixque apprecor aut si hoc epistolium paulo post tuum Tiguro[11] discessum appulerit ut tibi non nisi peracto itineri Domo reduci reddi possit, feliciter exantlatum gratulor, nul[lus] dubitans quin perpluribus curiosissimis observationibus onustus patrios lares repetieris:[12] et jucundum mihi erit ejus successum ex te intelligendi. Quae de Negotio Toggico habes laetus quoque perlegi mihi et Universae Helvetiae gratul[or] quod eminens illud atque helveticae genti funestum bellum declinare stude[nt] partes litigantes;[13] faxit modo Deus ut omnia in sui gloriam cedant. His va[le] et me, ut facis ama.

Patavii 6 Iulii 1709.

File icon.gif [A M]onsieur

[M]onsieur Jean Scheuchzer celebre Medecin

à Zurich


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "tua".
  2. Dieser Brief Johannes Scheuchzers von 1709.06.22 ist anscheinend nicht erhalten.
  3. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  4. Carlo Ruzzini (1653-1735), Procuratore di San Marco.
  5. Im Manuskript steht "mihi sed sed".
  6. Die Universität Padua.
  7. Michelangelo Fardella (1650-1718).
  8. Dieser Brief Michelangelo Fardellas an Johannes Scheuchzer ist anscheinend nicht erhalten.
  9. Dieser und die folgenden Textverluste sind durch Papierschaden verursacht.
  10. Im Brief von Jacob Hermann an Johannes Scheuchzer von 1709.06.15 findet sich ein Zitat aus einem sonst anscheinend nicht mehr erhaltenen Brief von Eustachio Manfredi an Hermann. Darin wird berichtet, auf welchem Weg die von Johannes Scheuchzer in Bologna zurückgelassenen Bücher nach Zürich gesendet worden sind.
  11. Zürich.
  12. Zur hier angesprochenen siebenten Alpenreise siehe den Brief von 1709.09.07.
  13. Zu den Toggenburger Wirren und den seit 1708 laufenden diplomatischen Verhandlungen zur Beendigung des Konflikts siehe Lau, Thomas, Villmergerkrieg, Zweiter, in: e-HLS.


Zurück zur gesamten Korrespondenz