Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1709.04.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padua
Datum 1709.04.06
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.373-374
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrime, Amice honoratissime.

Diu est quod nullas ad Te litteras dedi, ob materiae penuriam. Optassem nunc ut has de obtenta Cathedra Botanica in Academia Leidensi gratulabundus ad Te mittere possem, sed ut ex Cl. Fratris Tui[1] litteris intelligo, stationi Boerhavius est admotus.[2] Id tamen me utcunque solatur, quod egregium hunc Virum quem quidem haud praestantissimum, ut Tu es, Botanicum esse existimo, aliis quippe et diversissimis studiis addictum; Tibi forsan prima occasione locum esse cessurum, sperem, quod toto pectore opto. Sine dubio ab ipso Cl. Vallisnerio[3] nostro ejus promotionem ad Cathedram eminentiorem intellexisti. Accepisti haud dubie Curia[4] parvum fasciculum nil nisi Manfrediani Libri[5] exemplar continentem, quem si placet vel ad Cel. Bernoullium[6] cui destinatus est, vel ad Patrem meum[7] curabis, qui Tibi portorium restitui, si quod Curia Tigurum[8] usque expendisti, curabit. Gratias quoque Tibi ago maximas pro transmissis mihi exemplaribus Itinerum Tuorum Alpinorum[9] et Novorum Helveticorum.[10] quae tamen nondum accepi: Nova literaria grata mente a liberalitate Tua accipio, sed rogo ut Itinerum tuorum seu alterius Libri pretium aut Parenti meo[11] seu mihi indicare digneris ut Tibi simul reddi possit. Quod reliquum est Vale et ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Patavii die 6. Aprilis 1709.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques Scheuchzer

de la Societé Royale d'Angleterre etc.

et Celebre Professeur

à Zurich


Fussnoten

  1. Johannes Scheuchzer (1684-1738).
  2. Der Lehrstuhl für Botanik der Universität zu Leiden wurde mit Herman Boerhaave (1668-1738) besetzt.
  3. Antonio Vallisneri (1661-1730).
  4. Chur.
  5. Manfredi, Gabriele, De constructione aequationum differentialium primi gradus ..., Bononiae [Bologna] (C. Pisarri) 1707.
  6. Johann I Bernoulli (1667-1748).
  7. German Hermann (1648-1729).
  8. Zürich.
  9. Scheuchzer, Johann Jakob, Οὐρεσιφοίτης Helveticus, sive Itinera Alpina tria: in quibus incolae, animalia, plantae, montium altitudines barometricae, coeli et solis temperies, aquae medicatae, mineralia, metalla, lapides figurati, aliaque fossilia; et quicquid insuper in natura, artibus, et antiquitate, per Alpes Helveticas et Rhaeticas, rarum sit, et notatu dignum, exponitur, et iconibus illustratur authore Johanne Jacobo Scheuchzero, Med. Doct. Tigurino, et Societatis Regiae Londinensis Socio. Imprimatur, Is. Newton P.R.S., Londini (H. Clements) 1708.
  10. Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis 1707 et 1708 ..., Tiguri [Zürich] (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) [1709].
  11. German Hermann (1648-1729).


Zurück zur gesamten Korrespondenz